Appendix Codicis Theodosiani nouis constitutionibus cumulatior. Cum epistolis aliquot veterum conciliorum & pontificum Romanorum, nunc primùm editis. Opera & studio Iacobi Sirmondi presbyteri Societatis Iesu

발행: 1631년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

142쪽

BR EVICVLVS HISTORIAE

EVT YCHIA N ISTARUM. Siue, ut vetus habet inscriptio,

GESTA DE NOMINE AC AGII.

N causa fidei Christianaeicui ab exordio sui nunquam defuisse probantur inimici, nostro quidem saeculo, sed interuallo temporum, Nestorius & Eutyches non noua dogmata suae peruersitatis, sed nomina prodiderunt. Nam Nestorius ante qui quaginta S octo fere annos, Photini de Pauli Samosateni secutus errorem, Oasi tano exilio meruit relegari, dicendo, sicut ab auctoribus suis didicit, Christum dominum nostrum hominem tantummodo de virgine Maria esse progenitum. Contra quem Eutyches, post ann*s non plurimos,aestimans disputandum,rectum tramitem tenere nesciens offendit, & in Apollinaris es raptu insaniam, in haec Verba prorumpens quibus assereret Christum verum hominem non fuisse. ,

143쪽

nec in eo duas naturas essa credendas, sed unam tantummodo Dei vcrbi, Verumtamen incarnatam. Quam quidem non esse hominis perhibuit, sed humanam, ut similitudo magis humani corporis, quam ipsa Veritas suaderetur. Cum catholica fides verum Deum,Verumque

hominem, Christum Dei filium esse fateatu' non Vesus naturae, sed unius essentiae atque personae. Cum ergo Eutychem istum , presbyterum & abbatem . Constantinopolitanae ciuitatis, Eusebius Dorylitanus Episcopus suadere talia reperisset, Zelo fidei , quam etiam Cum κΑgens in rebus esset ostendit, ipse enim Nestorium quoque in tempore reprehendit in Ecclesia res sacrilegas praedi cantem) detulit ad Flauianum Episcopum, AC ad iudicium prouocauit. Dictaeausa est. Cum partes suas Eutyches videret urgeri, per Chrysaphium spatarium Theodosii praesidium principis eX- petiuit. Cuius praecepto Florentius vir illustris, ex Consule,discussioni Eutychis abesse non potuit. & talia in praesentia

ipsius conuincitur Eutycnes, atque damnatur. Offenditur Imperator,& in Ephesina ciuitate mandat Synodum congre

144쪽

gari. Adsunt sere cCςΣX. Episcopi,pri cipibus Dioscoro Alexandrino Episcopo,Iuuenali Hierosolymitano,Thalassio Caesiaciens, Eustathio Berytensi, Eusebio Ancyritano , Basilio Isauriae. Intersu runt etiam vicaris 3b Apostolica sede dia recti, Iulius Puteolanus Episcopus, Hialarus Archidiaconus, quia presbyter Renatus in Delo insula morte praeuentus

est. Adfuit etiam Dulcitius Notarius. In quo conuentu repudiata est epistola Pa', pae Leonis dogmatica ad Synodum Flossianumque directae, M penitus non pet- mittitur recesseri. ta die. id est vi. Idus

gusti , nihil aliud nisi quondam Nestorii damnati,id est prioris Ephesinae Synodi gesta releguntur. Simul eti&m disia

. Cutitur, testis omnibus chartis, iudicium de Eutyche sanctae memoriae Flauiani. Interea clim Eutychis blasphemiae telegerentur , ab omnibus adclamatum est, hanc esse veram fidem, hanc orthod ham. Deicitur contradicentibus vicariis Romanis Flauianus, A recipitur Eutyches. Damnatur etiam Eusebius Episto-pus ac sator eiusdem preibyteri, tan quam Nestorianus, qui ante, cum adhuc. H

145쪽

n BREVI C. HISTORIAE

esset laicus, Nestorij fuerat accusator. Ita enim nihil volunt isti Eutychianistae inter se esse atque Nestorium, ut quicumque apud eos Eutychianista non fue rit, Nestorianus prorsus habeatur. Cum doctrina catholica uniat duas naturas in Christo, non diuidat sicut Nestorius fe-c1t. Et isti quidem reperiuntur deteriora garrirc. Nam fidentissime dicunt rem ineptam,rem etiam stolidis execrandam, ante unitionem, id est incarhationem, duas dici debore naturas ;post vero Vnam Dei verbi tantum incarnatam: ut si dicamus aliquid ceratum, aut picatum, aut stagnatum, aut quolibet alio genere Coloratum. Iam vero post diem tertium Synodi, qua deiectus est sanctae mem riae Flauianus, deicitur etiam & Domnus Antiochenus, Dioscorus repente discessit, solutusque couuentus est. Ducitur in exilium Flauianus, & apud Epipam, quae est ciuitas Lydiae, seu superueniente, seu ingesta morte defunctus est. Tunc tennporis Anatolius quidam presbyter Alexandrinus apud Constantinopolim morabatur. Flaec enim consuetudo prςdictis est, ut ad comitatum vicibus clerici diri-

146쪽

ΕvTYCNIANIsTARUM. 1 Is gantur; ne quid forte causis vel necessitatis emergat. Fit ergo iste Anatolius Constantinopoli Episcopus, homo partium Dioscori. Exempto anno moritur

Theodossius Imperator,Chrysaphius punitur, Marcianus factus est princeps. La fam fidem gratulor ferens indicit Synodum apud Nicaeam, in qua M ipse & Pulcheria resedit, & omnis cum eo senatus dc potestates. Quam Synodum postea transtulit Calchodona propter palati j vicinItatem. Conueniunt quingenti dc vltra Episcopi totius Orientis AEgypti. Dioscorus exhibetur, ut facti sui causas in Concilio pollit adsereres Interfuit

etiam Imperator ipse conuentui. Interfuit & senatus, S omnes Iudices, 3c omnes aulicae potestates. Eusebius 1lle Dorylitanus Episcopus, qui ante annum d e exilio fugiens Roma venerat, etiam MCalchedonensi Synodo intereste prope ravit. Accusat ipse Dioscorum, Zc alij Alexandrini. Quid multa Damnatur Dioscorus , sanctae memoriae Flauiani corpus officiosissime Constantinopolim reportatur, apud Alexandriam Proterius catholicus sit sacerdos. Quidam T

147쪽

motheus, cui cognomen erat AElurus, presbyter, SC Pctrus diaconus, qui Epi-ssiopatum nunc Alexandrinae occupauit Ecclesiae, Dioscori sectatores, se ab Ecclesia Alexandrina separarunt. Quos cum Proterius Episcopus suis monitis administeria sua reuocare no posset,virumque damnauit. Mortuo principe Mar-Clano, collectis turbis haereticorum Timotheus Petrus veniunt Alexadriam,& ordinatur ab haereticis Timotheus

Episcopus. Duo igitur apud Alexandriani Episcopi esse coeperunt. Ante triduum Paschae, quo coena Domini Celebratur, coflecta multitudine perditorum occupatur Ecclesia, ad quam sic sanctae

memoriae Proterius de more contulerat.

Ibi supradicto die in baptisterio occiditur, laniatur,ei icitur,&funus eius incendatur , cineresque ipsius sparguntur inventos. Leo sumit imperium. ad quem tanti facinoris catholicorum querela peruenit. Contra quos haeretici supplicarunt, petentes Vt Calchedonensis Synodus aboleretur. illi autem vindictam tanti sceleris spectabant. Considerans Imperator nimis esse graue, vexari tan

148쪽

EVΤYCHI AN ISTARUM. II tos iterum sacerdotes, quorum plurimos aut aetas, aut infirmitas, aut etiam paupertas hunc laborem subire prohibebat, dirigit Magistrianos per totum Orientem. dirigit etiam Anatolius Episcopus Constantinopolitanus Asclepiadem dia-Conum suum. Per quos & omnes illi Episcopi, qui Cal chedona fuerant congre

gati , quid Alexandriae factum fuisset

agnoscunt: interrogatique cum suis prouincialibus Episcopis rescribunt, Calchedonensem Synodum usque ad fa guinem esse defendendam, quia non alteram fidem statuit quam Synodus Nicaena. Timotheum non solum Episcopum non haberi, sed etiam Christiani appellatione privari. Quo deposito, sic

alter Timotheus catholicus Episcopus Alexandriae. Vix Timotheus haereticus depellitur, fugit Petrus. mittitur in exilium Timotheus Chersona, qui locus est in Ponto abditus. Quamdiu vixit Imperator Leo, vixit Timotheus Episcopus Alexandriae cum quiete. Sed cum Basiliscus occupasset imperium,damnafie coepit Calchedonensem Synodum , dc Catholicos persequi. Tunc denique Timo

149쪽

118 BREUI C. HISTORIAEtheus ide damnatus accepta libertate venit Constantinopolim, & damnatos haereticos locis sui; reddidit. Vadit Ale- xandriam, fugit Timotheus catholicus,& in monasterio latet. Petrus ille iterum se iunxit Timotheo,cum quo fuerit ante damnatus, Redit Zeno Imperator ad re- .gnum , Basiliscus opprimitur. Mittitur Alexandriani, ut pulso peruasore Timo-' - theo Timotheus Catholicus redderetur Ecclesiae. Sed Timotheo damnato morte praeuento, Petrus consors ipsius ab uno

haeretico Alexandrinis Episcopus ordinatur. Quem nihilominus delici iussit Christianislsimus Imperator, reduci Timotheum catholicum , sicut Acaci,

Constantinopolitani literis continetur. Cum plurimi, seu clerici, seu monachi, seu saecularis vitae homines, ad Communionem Catholici Episcopi Timothei nollent penitus Conuenire, diuersis sacris terruit uniuersos clementissimus Imperator. Scripssit ad Papam Simplicium Timotheus fdicens Petrum olim in dia-

Coni inesse damnatum, nunc etiam Christiana societate semotum: mandans per

Esaiam Episcopumst rogans ut scribere,

150쪽

EVTYCH1 Au 1sTA RV, . IIutur Imperatori de Petro, qui lambat in Alexandrina ciuitate,& insidiabatur Ecclesiae, ut ad longinquum deportaretur exilium: Per ferme triennium sanctae memoriae Papa Simplicius non desiit scribendo adAcacium Episcopum,Vt ageret cum Imperatore,& fieret de Petro quod Timotheus Episcopus postulabat. Scriptum est. etiam principi, sed nunquam inde rescriptum est. Post omnia, Ioan'nem presbyterum oeconomum suum Timotheus ad principem misit, rogans Vt, si quid humanitus sibi forte continge Hret, iuberet pietas eius Catholicum ὶ ea-ytholicis ordinari. Ad cuius petita responsum est , M tam ipsi quam clericis scriptum. atque in iisdem sacris Ioannes oeconomus multis laudibus praedicatur, Vt iam pene omnibus Alexandrinis Episcopalis putaretur officis candidatus. D functo isto Timotheo Episcopo,Ioannes

oeconomus catholicus a catholicis ordia

natur Episcopus. Qui cum de consuetum dine maiorum ad Apostolicam sedem Synodica sper Isidorum presbyterum;& Petrum diaconumJ scripta misisset, superueniente Uranio subadiuua,SI contra

SEARCH

MENU NAVIGATION