Appendix Codicis Theodosiani nouis constitutionibus cumulatior. Cum epistolis aliquot veterum conciliorum & pontificum Romanorum, nunc primùm editis. Opera & studio Iacobi Sirmondi presbyteri Societatis Iesu

발행: 1631년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

α APPEN UIX filum volumus notitiam peruenire,

ut ' si quisquam in hoc genus sacri legij proruperit, ut in Ecclesias catholicas inruens, sacerdotibus S mi, nistris, vel ipsi cultui locoque, ali quid importet iniuriae, quod geretur

literis ordinum,magistratuum,& curatoris,& notariis apparitorum,quOS stationarios appellant, deferatur in notitiam potestatum. ita ut vocabula eorum, qui agnosci potuerint, de-elarentur. & si per multitudinem commissio dicitur, si non omnes, possunt tamen aliquanti cognosci, quorum confessione sociorum nomina publicentur. Atque ita prouinciae moderator,sacerdotum & cath licae ministrorum,loci quoque ipsius&diuini cultus iniuriam, capitali in conuictos vel confessos reos sententia nouerit vindicandam. Nec expe

ctet ut Episcopus iniuriae propriae vi

62쪽

Co DIC Is THEODOS. 43tionem deposcat, cui sacerdotij sin ctitas ignoscendi solam gloriam de relinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas

sacerdotibus vel ministris atroces imiurias, velut crimen publicum persequi, ac de talibus reis Vltionem me reri. ut hac 1altem ratione, quod agi

aduersum se per Episcopum non posse confidit, ex aliorum accusationubus malorum audacia pertimescat. Et si multitudo violenta ciuilis apparitionis cxsecutione, & adminiculo ordinum possessorumue,non potuerit praesontari, quod se armis, aut locorum difficultate tueantur, Iudices Africani armatae apparitionis praesi dium, datis ad virum spectabilem Comitem Africae literis, praelato legis istius tenore deposcent, Vt rei talium criminum non evadant. Et 'ne Donatistae,vel ceterorum vanitas hae '' '

63쪽

44 APPEN DIXreticorum, aliorumve eorum,quibus catholicae communionis cultus non

potest persuaderi,Iudaei,atque genti les,quos Vulgo paganos appellant,arbitrentur legum ante aduersum se datarum constituta tepuisse, nouerint iudices uniuersi praeceptis earum fideli deuotione parendum, & interprςcipua curarum quicquid aduersus COS decrevimus exequendum. Si quisquam iudicum peccato conbibentiς, dissimulandi arte,exsecutionem praesentis legis omiserit, amissa d ignitate grauiorem motum se nostrς clemen. tiae subiturum. officium quoq; suum, quod saluti propriae contempta suggestione deruerit, punitis tribus pri malibus , condemnationi vi inti l 1

brarum auri Hibdedum. Ordinis quO-que viri, si in propriis ciuitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint gratia obnoxiorum, depor-

64쪽

lationis poenam, & propriarum amicsionem facultatum se nouerint subituros. Data xvm. Kalendas Februati

os infamiae notam sisHre,qui obiecta clericis crimina probare non possunt.

IMPP. HONORIUS ET THEODOSIUS

ad Melitium virum inlustrem Praefectum praetorij.

- . a 4

et On cassum veterum prudentia I l constituit,quod adpetitam im nocentiam solaretur, & purgatis re

perit ultionem, ne libera calumnia tis intentio insontes assii ret.Terret quidem reum proposita poena crimitinibus:sed facit accusatorem vindustς contemplatio cautiorem. ne quis

quam solis aliquando inimicitiarum

65쪽

stimulis incitatus ingerat non probanda iudicibus. Quae fori aequitas, responsis veterum δί legum nostrarum aeternitate solidata , cunctis est delata personis, debet clericis nunc prodesse, quos non nisi apud Episco-pOS conuenit accusari. Quibus nihil

conuenit habere commune: ne cultuS

venerabilis sacerdos, & Christianae legi dicatus minister, quibus intuitu

religionis maior quam ceteris talibus reuerentia deferenda est, securo calumniantis arbitrio, cuiuslibet criminis nondum probata obiectione ma

culetur :& talibus personis,quibus dignum est detulisse pro merito,peCc tum iniuria fieri & sine ultione inlita

.cite patiamur.Quapropter placiturae omnibus legis aeternitate sancimus,

ut 'si Episcopus vel presbyter, dia conus , & quicumque inferioris loci Christianae legis minister, apud Epi-

66쪽

scopos, siquidem alibi non oportet, a qualibet persona fuerit accusatus, siue ille sublimis vir honoris, siue cuiuslibet alterius dignitatis, qui hoc

genus miserandae intelionis arripiat, ut homo peccatis aliquibus vel criminibus pollutus, mentiendo probatos obsequio, vel locum tenentes sacerdoth,vel diuinis sentientes myste riis dilaceret,nouerit docenda probationibus, monstranda documentis se

debere deferre. In qua si est culpa minister religionis, vitae suae pollutione

remouendus, sacris non potest interesse secretis. At si huius est vesaniae, quae nullis fulta probationibus com posita criminatione talium virorum

adpetisse propositum videatur si quis igitur circa huiusmodi personas non probanda detulerit,auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturae famae propriae subiacere: ut damno pud.-

67쪽

48 APPEN DIXris, existimationisque dispendio, di

scat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltim de cetero non licere. Nam sicut Episcopos, presbyteros, diaconos, Ccterosque, si bis obiecta comprobari potuerint, maculatos ab Ecclesia venerabili aequum est remoueri,ut contempti post haec, &misse tae humilitatis inclinati despectu, in iuriarum non habeant actionem: ita similis videri debet iustitiae,quod appetitae innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. Ideoque ii iusmodi duntaxat causas Episcopi sub testificatione multorum acti S au dire debebunt. Data Idibus Decem bris,Rauennae.Honorio ix.& Theo dosio v. Augustis Coss.

68쪽

CODICIS THEODOs.

Lex qice redemptos de captiuitate iubet aut restituere pretium, aut si faveres sunt, quinquennio redemptoribus suis obsequi.

PVnitis auctoribus mali publici, hesorum quidem dolori dedimus ultionem: sed prouincialibus nostris

libertatis restituendae festinatione sentimus uno eodemque tempore armis & legibus considendum. Hinc denique bellorum curis mixta ratio,& salubris constitutio admonuit se ciendum . ut ' diuersarum homines

prouinciarum, cuiuslibet sexus, con 'μ' ditioni aetatis,quos barbaricς feritatis discursus captiua necessitate trans duxerat, inuitos nemo retineat:sed ad

69쪽

so APPENDI x propria redire cupientibus libera se facultas. Quibus si quicqua in usum

recuperandarum virium,vestium vel

alimoniae dicatur impensum, huma nitati sit prςstituim nec maculet boni facti gloriam auara victualis sumptus repetitio , cum forsitan alimoniae

istius mercedes operarum reddiderit compensatio. Quod in examen Venire non patimur, ne ad propria re dire cupientes indecoriS contentio

nibus retardentur. Exceptis his, quos quis barbaris vendentibus emisse docebitur, a quibus status siti pretium, propter utilitatem publicam,emptΟ-ribus aequum est redhiberi: ne ingentis damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat emptionem;& inueniamur quorum libertati comsuli voluimus, saluti potius obfuisse Hos decet aut datum pro se pretium emptoribus restituere,aut labore,o,

70쪽

CODICIs THEODO s. si sequio,vel opere quinquennil,Vicem referre beneficij, habituros incolumem , si in ea nati sunt, libertatem. Nec honestas emptoribus quinquen-nij tempus, ad compensationem ma toris forsitan pretij datum , ingemiscat exiguum: quia humanae vitae frugilitas torte intra metas potest teporis constituti deficere,nec ad legis beneficium peruenire. Credant saltem perditum casibus, quod humanitate detulerint licet humana misericor-

dia, Deo iudice, quod alteri tribuit sibi prestet: Quapropter seruata definitione legis, cuius moderationem placere non dubium est,reddantur sedibus propriis, quibus iure postliminij,&veterum responsis prudentium, incolumiacucta seruata sunt. Quam sanctionem adeo volumus custodiri, ut si quisquam temeritate sacrilega praeceptis fuerit conatus obsistege,

SEARCH

MENU NAVIGATION