Appendix Codicis Theodosiani nouis constitutionibus cumulatior. Cum epistolis aliquot veterum conciliorum & pontificum Romanorum, nunc primùm editis. Opera & studio Iacobi Sirmondi presbyteri Societatis Iesu

발행: 1631년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

M APPENDI Etiam notabit infamia. Si vero hignesciis, per conductorem procurato remue eorum in domo agitatum huiusmodi facinus comprobatur, praeiudicio a praediorum publicatione suspenso, impliciti iceleris auctores coercitos plumbo exilium, in quo omni vitae suae tempore afficiantur, acciPiet. Ac ne forsitan sit liberum,

conicientiam piacularis flagitij, per tetrati intra domesticos parietes, fi :ntio celare secreto, his qui forsitan

ad rebaptizandum cogentur, refugiendi ad catholicam Ecclesiam sit

facultas: ut eius praesidio aduorsus huius criminis & societatis auctores, attributae libertatis praesidio desen dantur. liceatque his, sub hac conditione fidem tueri, quam extorquere ab inuitis domini tentaverint. Nec adsertores dogmatis catholici ea, qua ceteros qui in potestate sunt po-

82쪽

CODICIs THEODos sti, oportet ad facinus lege constringi. & maxime conuenit omnes homines, sine ullo discrimine conditio. nis aut status, infusae coelitus sancti talis esse custodes. Sciant ij vero, qui ex supradictis sectis iterare baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propriam huius societatis termixtionem damnauerint, non solum testandi sibi, verum adipi

scendi aliquid, sub specie donatio

nis, vel agitandorum contractuum, in perpetuum copiam denegatam, nisi prauae mentis errorem reuertendo ad veram fidem consilij emendatione correxerint. Illos quoque par nihilominus poena constringat, qui memoratorum interdictis coetibus, seu ministeriis pribuerint conhibentiam. ita ut moderatores prouinciarum, si in contemptum sanctionis huiusce consensum pu uerint com-

83쪽

- APPENDI x COD. THEOD. modandum, sciant se viginti librarum auri poena esse multandos. ossicia etiam sua simili condemnatione subiuganda.Principales vel defensores ciuitatum, nisi id quod praecipi mussuerint persecuti, vel his prasse tibus Ecclesiae catholicae vis fuerit inlata, eadem multa se nouerint adtinendos. Data prid. Idus Februar. Rauennae. Stilicone II & Anthemio

84쪽

CONCILIORVM

ITALIAE

ANNO CHRISTI CCCXXCI.

EPISTOLAE V.

AD GRAT1ANUM, VALENTINIANVM,

ET THEODOsIVM IMPERATORES.

86쪽

EPISTOLA L

Concili, Aquileiensis ad Gratianum

Imperatorem.

Ne aures praebeat Vrssim, Pi Roma msrim repetem moliediatur

& principibus Christianis, gloriosissi

mis ac beatissimis Gratiano Valenti-

niano,Theodosio,sanctum Concilium quod conuenit Aquileiae.

RouisVM est quidem; clementissimi principes ,

vestrae tranquillitatis sta tutis, ne Artianorum per-

re. Etessim effecturn Concilij de cretis putamus minime defuturum. Sed tamen, quantum ad partes spectat Occidentis, duo tantum reperti

87쪽

68 CONCILIORVM '

sunt, qui auderent profanis de impiis

vocibus obviare Concilio, iuxta an gulum ripensis Daciae turbare con

sueti. Aliud est quo magis angimur,

de quo quoniam conuenimus fuit ri te tractandum, ne totum corpus posset Ecclesiae toto orbe diffusiim, &uniuersa turbare. Nam licet freque ter compererimus Ursinum non potui sic obrepere pietati Vestrae, quam uis quietum nihil esse patiatur, & in ter bellicas necessitates obreptio importuna tentetur : tamen ne sancta mens Vestra animique tranquillitas, quae omnibus consulere gestit, importuni hominis simulata adulatio , ne flectatur ; deprecandos vos & ob secrandos, si dignanter ducitis, aesti mamus: non solum praecauentes su- . tura,sed etiam praeterit quae iam ipsius xemeritate gesta sint, perhorre scentes. Nam si aliquam viam nactus

88쪽

fuerit audaciae, quid non ille confundat Θ Sed si unius miseratio inflectere

potest,multo magis Vos precatio omnium moueat sacerdotu. Quis enim nostrum ei communionis docietate

iungetur, cum indebitam sibi gra

dum usurpare conatus, nec iure ad eum potuerit peruenire, & quem importune affectauit, importunissime repetere moliatur Turbarum totiens damnatus Incessit adhuc tamen,quasi praeteritis non perhorrescedus exem

plis Quid quod, plerique sicut in hoc

Concilio cognouimus, & Vidimus, cum Arrianis copulatuS atque Coniunctus crat eo tempore, quo turbare Mediolanensem Ecclesiam coetu detestabili moliebantur, cum Valente nunc ante Synagogae fores, nunc in Arrianorum domibus, miscens occulta consilia,& sitos iungens.& Quo-

niam ipse aperte In eorum Congrega

89쪽

o CONCILIORVM tiones prodire non poterat, instruens& informas quemadmodum pax Ecclesiae turbaretur Z Quo furore sperabat, quod eorum posset fautores Zcs ocios emcreri. Cum igitur scriptum . sit , Haereticum post unam correctionem deuita. cum & alius vir sancto locutus spiritu dixerit declinandas huiuscemodi bestias,nec salutatione recipiendas atque congressu: quomodo fieri potest, ut eum,quem societati eorum insertum vidimus, non etiam assertorem perfidiς iudicemus3Quod ctiamsi deforet, tamen totius orbis Romani caput Romaru Ecclesiam, atque illam sacrosanctam fidem A postolorum ne turbari sineret, obse cranda fuit clementia vestra. Inde

cnim in omnes Venerandae commonitionis iura dimanant. Et ideo peti mus & rogamus,ut obripiendi ei adi mero dignemini facultatem. Scimus

90쪽

Ne auditu vestro indigna ingerat,no aliena ab officio & nomine Iacerdo tis interstrepat, non inuerecunda Vobis loquatur. Que cum habere oportuerit testimonium etiam ab his qui foris sim quali testimonio ciues proprij prosecuti sint, clemςntia vestra meminisse dignetur. Pudet enim di

eere,inuerecundu est recensere,quam turpis .fama eum couitio sauciauerit.

Quo laltem pudore perstrictuS conticescere debui fiat. & si haberet ali quam conscientiam sacerdotis, pacem Ecclesiae concordiamque ambitioni suae & studio praeoptaret. Verum longe alienus ab omni verecun-

dia, per abscisum hominem Pascha sium signiferum furoris sui missis ii teris, serit turbas, gentiles quoque &

perditos concitare conatur. OramUS

ergo, ut iam & populo Romano,qui

SEARCH

MENU NAVIGATION