Francisci Vargas ... De episcoporum iurisdictione, et Pontificis Max. auctoritate, responsum.

발행: 1563년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

DE EPISC. IURISD. 1 3

modo sunt intelligenda atque haec Gregorii mens fuit, quam ex eius Registro lib. .passim cognoscere licet c.76. 77.78. 8o.siue r. aliis sequentibus. non igitur Gregorius. Pelagius uniuersales se negauerunt, etiam si oblatum nomen ob eam, quam diximus, caussam praetermiserint. Sed alia item ratio reddi potest, humilitatis nimirum, Sceviladae inflationis, ne profanos principes imitarentur quos tituli tunc temporis, superba nomina plurimum oblectabant quamquam tamen ex iis multi fuerint cordatiores, qui hanc titulorum pompam prudenter neglexerint equidem Popeius, deuicto in Africa Domitio, tametsi imperator esset,& a militibus passim ita appellaretur, in epistolis tamen suis,4 chirographis imperatorem se neque nominauit, neque subscripsit, neque prius, teste Plutarcho , Magni cognomen agnouit, etiam si uulgo diceretur, quam contra Sertorium in Hispaniam profectus, intellexit longo usu consuetudine iam sibi proprium factum Vitellius imperator, auctore Suetonio, Augusti cognomen, quo ceteri Imperatores ante eum utebantur, distulit, caesaris perpetuo recusauit Antoninus ob singularem clementia cognometo Pius, non dominus, sed patriae parens, patronus essed dici uoluit Augustus etia, quemadmodum Tertullianus in Apologet contra gentes tradit, imperii formator, ne dominum quidem dici se patiebatur infinita propemodum summorum&clarissimorum principum exempla suppetunt, qui ne uiderentur successii rerum offerri insolentius, aut nimiu ambitios, hanc inane iactan tiam

182쪽

rissu

tiam uerborum fugiebant. Si igitur ethnici clambari sola natura, uel populari aura, eo impulsi, ita se demiserunt: quanto magis istud deceat uirum Christianum qui diuinis de hac re praeceptis, sempiternae incolumitatis spe ducitur hoc enim a Christus plane admonuit Reges gentium, inquit, dominantur eorum, uos autem non sic &c. Atque haec sanctissimo Gregorio ratio fuit, cur primus seruum seruorum sese appellaret, ut suo exemplo scilicet posteriores Pontifices ad idem faciendum

a prouocaret ideo inter cetera d. c. Lucae ait. Non

,, uerbis florere contendo, sed mos ibus. Tandem tertia ratio redditur, eo l. potissima, terissima est: quod ii Potifices no modo humilitatis caussa oblatum nomen, Vniuersalis, recusarint, sed ne quisquaid ita interpretari posset, quas niuersales se,auti niuersos episcopos nominari pateretur,ac si omniuecclesiarum particularium ipsi soli essent Episcopi. quod nec ita esse, nec affirmari posse perspiculi est. Hinc Thomas iura superius adducta expones,libro a Contra impugnantes religionem, ait. Quod autem Papa uniuersalem Pontifice se prohibet nominari non ideo hoc est, quod ipse non habeat auctoritatem immediatam, plenam in qualibet ecclesia; , sed quiano praeficitur cuilibet particulari ecclesiae, , ut proprius & specialis redior sic enim cess irent omnium aliorum Episcoporum potestates Qtia etiaratione Echius ait, in disputatione Lypsica assirmasse se, Papam magis proprie dici uniuersalis ecclesiae Episcopii, quam simpliciter uniuersale Episcopum ibiq. quantu inter has uoces intersit, dialectice

183쪽

DE EPISC. IURISD. IJ

Iectice explicat. Atque hic sensus illorum iurium germanus est, & ab omnibus receptus, id quod Turrecrem. tradit d. c. Nullus, in Summa de ecclesia lib. a. c. I 6. ut interim Iacobatium, cilios recentiores taceamus .neque aliud sane uerba Gregorii d. c. Ecce, sonare uidentur, dum ait: Superbae se appellationis uerbum iniuersalem me Papam diis cens, imprimere curastis.&infra Tunc ego hono, ratus sum , cum singulis quibusque honor debitus, non egatur: si enim uniuersalem me Papam uestra, sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur uniuersum. Vt ut sit, uerissimum est quod appellatio illa, modo aliorum potestatem auctoritatem non excludat, rectissime conuenientissimeq. summo Pontifici tribuatur.&quamuis ea tempestate Pelagius de Gregorius iis caussis, quas diximus, moti, huiusmodi appellationem praetermiserint, rebus magis, quam titulis uelificationibus gloriae, lucere studentes, hoc tamen tempore, quota retici ueritatem tam acriter , tamq in uerecunde oppugnant, alia debet est eratio, ueritasq. minime tacenda, Pauli exemplo, qui etsi priori episto, la ad Corinth. c. 9. ita scribat Nam cum liber essem, ex omnibus, omnium me seruum feci, ut pluresquis cri facerem Ianien cum potesta,eius negaretur, ea fortiter constanterq. tutatus est. Non sum , inquit, , apostolus nonne Christum dominum nostrum, Iesum uidi nonne opus meum uos estis in domi- noὸ Bonum est mihi magis mori , quam ut gloria, meam quis evacuet.&4.Corinth. Ia.Nam etsi uoluis ero gloriari, non ero insipiens ueritatem enim di- a cam

184쪽

1 6 FRANC. VARGAS

, cam . et paullo post Factus sum insipiens uos me, coegistis ego enim a uobis debui comendari nihil, enim minus seci ab eis, qui sunt supra modum apo, stoli. ,c.13.eis cominatur, inquiens Quoniam si iterum uenero, no parcam an experimen tu quaeri, tis eius, qui in me loquitur Christus Θ qui in uobis, non infirmatur, sed potens est in uobis ξ ideo haec, absens scribo, ut non praesens durius agam, secun- , dum potestatem , quam dominus dedit mihi in , dificationem, non in destructionem. Quibus,&aliis, quae statim dicemus, plus satis admonemur, hisce turbulentis temporibus uocem hanc, Vniuersalis, haereticis tam inuisam,ab eisq. tam impudenter oppugnatam nulla esse ratione praetermittendam,aut dissimulandam. Haec sane ratio praecipue me impulit, cur paucis ab hinc diebus ad tertium Kaledas Iulii inter sollemnia beati Petri coram sanctissimo Domino nostro , amplissimoru Cardinalium coetu, in aula Constantini, magna ibi hominum multitudine adstante, hanc ueritatem , quae mea certissima fides est, Philippi Regis Catholici, domini mei, Hispanorum omnium , de quotquot sunt in toto orbe, Christi fideliti, post annuum censum regni Neapolitani pro more exsolutum, agnouerim, cum quo potui uerborum honore breuissima oratione sim compleXUS.

PROPOSITIO SEXTA.

uua de summi Pontificis maiestate opotestate dicita sint, nusio umquam tempo

185쪽

DE EPISC. IURISD. 137

re,neque nuc in primis essessilentio pratereunda, neque quidquam cum hae elicis,

siue loquendo siue tacendo , habendum

esse commune.

Xtremum nostrae disputationis erit, ut quae de summi Pontificis maiestate ac potesta te dicta sunt, nullo umqua tempore, maX, me uero hoc nostro longe turbuletissimo sileantur, cuiusmodi est appellatio illa,Vniuersalis ecclesia pastor tector, de qua proxime dictu est, tum quod ab ecclesia receptissima sint tum etia quia ab hae reticis tanto studio reiiciuntur, ne scilicet cum illis uel uerbis quidem commune nobis quidquam sit, etiam si illa, quae dicunt, re tum sensum possint habere tum etiam ne quid a nobis fiat, neue quidquam praetermittamus,quo ipsi insolentius elati uictores sese iactitent; aut certe quasi eoru caussa sectui simus timidiores;ut ne Christi cominatio illa Luccear . merito in nos cadat, dicentis. Qui me erubuerit, ο - sermones meos, hunc filius hominis erubescet, a cum uenerit in maiestate sua, 'atris, sancto D rum anoelorum . sicuti nos latius in censura nostra sumus persecuti huius autem rei perspicua exempla in ecclesia sunt. Cum Ebionitarum haeresis orta esset, contendentium nos oportere sequi Iudaeos, ut hostiae in sacramento altaris sermentatae non essent, eo quod Paulus dixerit o. , Corinth. . Vt epulemur in aZymis sinceritatis,

o ueritatis Leo Papa, quemadmodum ex ipsius

epistola 41 ad Episcopos Syriae uidere licet, insti-

186쪽

iue FRANC. VARGAS

tuit, ut ad epus uterentur pane etia sermentato et quamuis Graeci eiusmodi morem etiam nunc

observent, ecclesia tamen Latina, ubi sopitus fuit hic error, ueterem consuetudinem denuo recepit, ita ut amplius iam fermentatum panem in usu sacramenti non admittat. Nestoriani cum uellent

Christi personam in duas impie distrahere, unde nimirum sequeretur, sicut ipsi si tendebant, Maria tantum esse hominis matrem, non Dei, orta est dissensio de duobus nominibus, asserentibus aliis Theotocon, id est, Dei param, aliis affirmantibus Christoto con es e, diciq. debere Mariam,quod est,

Christi matrem et qua uis utrumque hoc nomen reuera eidem coueniat ut tamen Nestorianorum

haeresis opprimeretur facilius, ecclesia ad tempus prohibuit, Maria uocari matrem Christi testis est Leo eadem epistoli 1.& Hormisda Papa in ea, qua ad Iustinum Imperatorem scripsit Melchiades Papa, auctore Damasio, statuit, ne ulla ratione dominica die, aut seria quinta, fidelium quisqua ieiunaret, eo quod iisdem diebus tam qua sacris ac religiosis pagani idem factitarent,&Manichaei inuenti essent in urbe Roma, qui id ipsum ex superstitione obseruaret, ut Augustinus refert epistola 86.ad Ca sulanum. Sic Gregorius, Leandro scribens, libro D I. Registri cap. i. Reprehensibile, inquit, es e non, potest infantem in baptismo ter, uel semel immera gere, quando in tribus mersionibus personarum a trinitas,&in una potest diuinitatis singularitas d a signari sed quia nunc hucusque infans ab haeretia cis ter submergebatur, fiendum apud nos esse non

187쪽

, censeo ne dum mersiones numerat,diuinitatem di, uidant dum q. d,quod faciebant, faciunt, se mo- , rem nostrui uicisse glorientur. Quod idem Concilium Toletanum . cap. 3. statuit. Cui simile est illud de comunione laicorum sub una tantum specie panisci quem usum ob haereticor errorem ec

clesia statuit: Hemii id quod Gelasius scripsit De

consecr. di sim t. a. c. operimus cuius uerba huc

describere nihil est opus, neque alia item plurima addere, quae ualde huc pertinent.sa fuerit Germanum Constantinopolitanum in actione septimae

synodi, epistola ad Thoma Episcopum Claudiopo, leos, retulisse. Is postquam de imaginibus contra , Iconoctastas egit, aueamus,inquit, omni studio, , ne huius rei auctores simus.ante omnia uero proui, dendum est, ne a sententia permuteris ne ex hoc, inimici nostri,&hostes crucis Christi supercilium, eleuent contra fidem nostram,& dicant, hucusque , Christiani errarui. Haec ille. Vt igitur semel finiam, in ciuilibus rebus modus componendi lites is est, ut unusquisque de iure suo aliquantulam remittat: at in negotio fidei, quemadmodum apostolus docet, neque ad horam cedere oportet, neque apicem unum, aut syllabam auferre, uel silentio prael rire, aut in operis protestatione, dum ipsa oppugnatur, quid qua praetermittere. Quae omnia accurate sunt perpede da ne vel, quod semel a diximus, Miter u admonemus neque. n.nimium dici potest, quod magnopere interest fieri ne, inquam, uideamur quidquam uelle habere commune cum haereticis, uel tacere quidquam, quo cessationis,aut timiditatis

188쪽

16 FRANC VARGAS

ditatis alicuius merito insimulemur. H ADC habui, quae de Episcoporum iurisdictione, summi q. Pontificis maiestate auctoritate dicerem, in quibus si fortas e longius sum progressus, materiae,spero, iam diu multuq agitata grauitas apud equu lectorem facile mihi ueniam impetrabit. quando reuera haru rerii nihil ita satis plene pensatum examinatumue uideri debeat, ubi non plurimum adhuc merito desiderari possit, maximes ad horum temporum infelicitatem respiciamus, quibus haeretici , ut suum exitiale odium in summum Pontificem, veru Christi uicarium,expleant, nihil prorsus relinquunt intentatum, sed sursum

deorsum omnia uoluentes, optime constitutum ecclesiae ordinem omni nefaria contentione conantur perturbare. Quae tamen a nobis dicta sunt omnia, ea, qua par est , ueneratione, sanctae matris ecclesiae censuree,& cuiuslibet etiam, melius sentientis,iudicio libenter submittimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION