Damianou philosophou tou Eliodorou Larissaiou Peri optikon biblia 2. Damiani philosophi Heliodori Larissaei De opticis libri 2

발행: 1657년

분량: 184페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

LIBER PRIMUS. Fanimalia quae noctu comedunt , qualis

fuit ille Tiberius Romanorum Imperator. Quini oculi animalium quae noctu comedunt, apparent noctu candicantes instar ignis.

VNDE manifestum est, visibilia obiecta a nobis videri emissione lucis quod Sc euidentius patebit , ubi similitudinem visus

nostri cum sole proposuerimus. Dico autem, id quod a nobis emittitur, qu6dque vis in solemus appellare, recta ferri, & quidem secundum figuram coni rectanguli: quod demonstratum est mechanice per instrumenta a Ptolemaeo in opere Optico.

V p cum licebit, id ratione comprobare. Quoniam enim necesse sit ut quam citissime ad obiectum perueniat vi sus, per rectam lineam ferri opus est; haec enim breuissima est omnium linearum eosdem terminos habentium. Et rursus si voluerimus multa visu comprehendere, prout quidem opus est, oportet circu-

42쪽

6 HELIODORI DE OPTICI stariter obiecta aspicere; circulus enim demonstratus est figurarum omnium planarum eandem circumferentiam habentium , capacissima. Oportet autem visum& celerrime peruenire ad obiecta,ri quando opus est, multa simul ex quolibet obiecto videre, propter utilitatem quam inde recipiunt animalia Natura quippe ea

quae animalibus prosunt aut commodita tem afferunt, amat atque procurat; adeo

ut iure meritissinio feratur visus recta, circulariter ad visibilia obiecta. Hac igitur ratione cum deferatur visus , obiectaque visibilia aspiciat, figuram obtinebit vel cylindricana vel conicam mod figura eius fuerit regularis, sicuti necesse est Cylindricam vero figuram non habet; quia non posset ad magnitudines pupilla maiores confestim ferri, obiectaque omnia visibilia simul tota magnitudine aequalia apparere. Ergo figuram habebit conicam. Atque ita possunt omnia obiecta, qualicunque tandem differant magnitudine , visu

comprehendi.

44쪽

2 HELIODORI DE OPTICIS

45쪽

CAPUT V.

ATQ V sic quidem ratione eui iaci potest figuram visus esse conum. Quod vero Conus hic rectangulus sit specie nempe definitus,&quidem specie specialissima sicuti angulus rectus, manifestum est. Nam coni obtus anguli desacutanguli specie sunt indefinit , quandoquidem eiusmodi anguli recipiunt magis δί minus in indefinitum. Atqui natura potius definitum quam indefinituna eligit, tanquam melius,& naturae animalis rationalis non parum conueniens. Ita ut probabile sit conum visius se rectangulum. Quod quodque consentaneum est experientiis. Quippe videmus uno eodόmque tempore quartam partem caeli quod sphaericum est atque horizontis circumferentia similem portionem Videmus. Quin, si in circuli alicuius circumferentia existentes, circulum ipsuna aspiciamus, videbimus uno intuitu totum semicirculum. Quae sane nulla ratione contingerent, si conus visus nostri rectangulus non esset. At ea vero quae in elementis docentur , nihil eorum quae videntur

46쪽

so HELIODORI DE OPTICIS simul totum videri, dicimus, S quartana coeli partem imul totam videri Porio sciendum est obiecta videri , quandoque generaliter , quandoque ero , prout necessiva postulat , accurate. Dicimus ergo generaliter videri multa simul , non accurate. Si enim accurate aliquid intueri velimus, oportet omnes partes quae sunt inter radios venientes ab oculo, visu percurrere rac quidem repetita visus perlustrationes atque ita ea videbimus quae primo intuitu non potuimus visu a sequi.

CAPUT VI

CONSIDERANDUM est, Conicam hanc e luminosam visus nostri figuram, quae per cultos pupillae poros defertur necesiario diuidi , separantur enim ab inuicem radi illuminati Λ omne spatium quod inter eos est totius nenape coni profunditaS.

CAPUT VII.

OBIECTA autem visibilia videntur vel se. cundam angulos rectos, vel acutOS,non au

48쪽

i HELIODORI DE OPTICIs

49쪽

LIBER PRIMVs is xem obtuses Anguli enim secundum quos Videmus coeunt ad verticem coni visualis. Quorum quidem qui recti sunt, cadunt in cono in ipsius basis diametris acuti vero , in alias quasdam rectas , in basi coni quoque existentes, minores diametro , siue in circulo adaptentur , siue

CAPUT VIII.

E ea quae sub maiori angulo conspiciuntur maiora apparentri nam ad ea abundantiorem lucem emittimus. Quod, statim perspicuum erit , post quam animaduerterimus nos maxime videre ea luce, quae est circa axem ipsius Visus. Quocirca cum curate aliquid intueri voluerimus, oportet visum ita conuertere, ut possit obiectum visibile videri , secundum ipsam coni medietatem. Vnde cum proiecta fuerit acus quaedam in terram , atque dirigatur visus ad locum Vbi iacet , prius acum non videbimus quam eam per axem, aut per radios circa axem existentes, aspiciamus.

50쪽

1 HELIODORI DE OPTICI sCAPUT X. Cuius rei causa est , quod visus facultas non ad latera , sed in anteriorem partem vim suam exercere maxime apta nata sit. Quoniam igitur in anteriore napartem visus noster naturaliter constituatur, exact quidem in anteriora fertur figura visus, axis existens coni, huic appropinquantes radi , quam proxime in eandem partem deferentur , reliqui vero sursum , deorsum ac ad latera Atque ita ea quae ante nos sunt, percipere potest facultas visus, quemadmodum in speculo videmus ea quae a tergo sunt , aut quae non plane in anteriorem partem sunt constituta. Haec enim iis qui se se in speculo

contuentur, ita se habere apparent.

CAPUT X.

MANIFESTVM vero est quod ver- te coni visualis non siit in pupilla oculi: sic enim nunquam ab omni parte pupillae videremus; sed intra pupillam, d in oculi fundo. Atque circulus cuius terminus

est peripheria illa quae pupillam circum-

SEARCH

MENU NAVIGATION