장음표시 사용
61쪽
LIBER PRIMVs. genteis speculis fiat reflexio, aut in limpida& tranquilla aqua refractio, nullo colore tingetur lux solis, neque visus noster, cum fere nullo colore praedita sint. t a' propterin tales apparent colores, quales sunt raditab iis reflexi aut refracti, 'uales natura sua existunt. Qus cum ita sint, nullus, ut opinor, verebitur assirmare lucem quandam ab oculis nostris prodire postquam tam multiplicem visus nostricum sole conuenientiam Considerauerit. Et magnus Plato dixit, ita ter organa sensus, visum maximam habere cum sele con
SCIENDUM itaque erit certa qua-dar ratione perfici hasce visus reflexiones atque refractiones , semper enim ad rectos fiunt angulos, qui quidem constituuntur ad obiecta a quibus reflectuntur aut refranguntur Demonstrauit enim Hero in Catoptricis, rectas, quae ad angulosa quales reflectuntur, minimas esse rectarum intermediarum , quae ad inaequales
62쪽
angulos refleetuntur ad easdem partes, ab eadem dc simili linea. Quo demonstrato , dicit, naturam radios visus nostri ad aequales angulos reflexuram, nisi velit frustra visum circumferri. Atque eodem modo demonstrabitur istius nostri refractionem ad aequales angulos fieri neque enim oportet dicere, talia Contingere visu nostro secundum aequalitatem, solis autem radiis inaequaliter cinordinate Demonstrauimus enim in praecedentibus , quod in reflexionibus
anguli radiorum solarium aequales sint iis, quae fiunt a visu nostro , quem ad aequales angulos refringi demonstratum
A WV T XIV. SUPPONIT ergo Optica radios ab oculo in directum ferrici quin coculo circumacto, circumferri etiam radiosci denique obiecta visibilia oculo
aperto videri. Praeterea supponitur quod ea quae per aethera, aerem apparent, videntur secundum lineas rectas
65쪽
LIBER PRIMUS. nam omnis lux recta progreditur atque ea quae per Vitra, membranas, aut aquam Videntur, refracta appareant; postremo, ea quae in speculis repraesentantur, secundum angulos reflexos cernantur. Neque enim naturam inuestigat Optica neque inquirita emu uia quaedam radiorum opticorum emanantium deferantur ad corporum se- perficies neque curat, an species quaedam
effluentes a sensibilibus& perpendiculariter progredientes recipiantur intra oculos :neque denique sollicita est, nuam aer, qui est intra pyramidem visus luminosam .dilatetur, aut coarctetur; tantum Considerat, num commode secundum, nam quamque
suppositionem explicari possit radiorum in directum progressio aut constitutio,&quod inclinatio illa quae angulos Ucit in loco ubi coeunt rad ij, postea visus maioris
aut minoris efficiat considerationem. In primis autem Considerat quomodo nonaeerto quod puncto, sed ab omni parte pupilla vel visibilis fiat visio,idque secundum
angulum existentem aliquando intra inclinationem, aliquando exterius in verticem desinentem, quandoque etiam paralelle.
66쪽
36 HELIODORI DE OpTICIs Partes Opticae plures sunt , quae pro obiectis differentibus nomina o
litae sunt. In genere autem tres sunt Optica , Catoptrica, Scenographica. Quarum perfectior habetur Catoptrica , quae circa reflexiones quae a laeuibus proficiscuntur , versatur , neque occupatur circa unum speculum tantili , sed quand6que etiam circa plura. Quin o circa colores qui in aere. per humida apparent , quemadmodum in Iride. Quod reliquuna est , considerat ea quae solis radiis accidunt tum in eorum refractione dc reflexione , tum in illuminationibus , tum in umbris quemadmodum qualis sit linea illa quae umbram determinat unius cuiusque
- Quae contemplationes quoniam easdem habent suppositiones atque priores , eodem modo expediuntur. Illuminatio quippe quae fit a soles, eodem modo contingit quo emissio radiorum visus, modo secundum rectas irrefractas;
69쪽
modo refraistas sicut in vitris refractae enim &in unum coeuntes ad similes partes conueniunt modo reflexas, sicuti quando Achilles in nubibus conspiciuntur ita ut vitio fiat ab omni parte oculi, ic illuminatio ab omni parte solis. Ea vero pars opticae qua tractat quomodo permeant radi aquas, & pellucida
non tantae est speculationis; exponi enim ea quae fiunt in aquis, membranis, dc vitris quaeque ibi producta apparent , quorum quaedan existimantur composita,quaedam simplicia, ea quae recta sunt refracta apparent,vi firma instabilia.
Scenographica pars opticae inuestigat,
quomodo oporteat describere figuras dificiorum. Quandoquidem enim res non apparent sicuti existunt, oportet operari non secundum proportiones rerum , sed prout oculo apparebunt hae proportiones. Finis enim Architecti est opus bene proportionatum efficere quoad apparentiam,&ad visus hallucinationes remedia quantum fieri potest, inuenire , Considerando
aequalitatem aut proportionem, non prout
re vera est , sed prout a visu iudicatur.
70쪽
3 HELIODORI DE OPTICI sAtque ita ex hoc fundamento, faciet columnam cylindricam, quam inclinatam videre vult, angustiorem circa medium, ut bene proportionata appareat , idque quod circulum refert saepe non figura circuli, sed ellipsi repraesentabit &quadratum figura oblongiori. Quini columnas multas de inagnitudine disserentes designaturus in
charta, valde diuersam a vera proportio ne, numero magnitudine figuram describet. Quam methodum etiam obseruat statuarius, ut operi proportionem det appareptem, oculdque gratam; nam Vera re
rum proportio ipsi inutilis foret; quoniam
opera quae in magnam altitudinem exsurgunt, aliter quam existunt, apparent.