Sancti Ioannis Chrysostomi De virginitate liber, a Iulio Pogiano conuersus.

발행: 1562년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

E VIRGINIT A TE. a

uenient ab oriente, occidente, recumbent cum Abraam , Isaac, Iacob, in sellis aute illis tantum sedebit sanetorum uirorum chorus, praeterea nemo. Num igitur, quaeso, etiam nunc ovilia, armenta, nuptias,

liberos i meministi ZQuid ergo id est, quod multos uirginitatis cultores tanto effulo sudore, precibus petere dicit, ut in eum locum peruenianes Ego uero illud adiungam, non paucos ex iis, qui uirginitatem colu rint, neque simum illum , neque multo minora assecuturos, sed in ipsam geennam peruenturos esse. ac uirgines id illis ostendunt a thalamo exclusis num igitur coniugium est propterea uirginitati par an haec etiam illo de terior e ipsim enim tuo exemplo inferiore facis. Nam , si , qui uxorem duxit, Abraam in quiete, deliciisq; uersatur, uirgines cruciantur in geenna, sequitur enim, ut id e uestra ratione suspicemur sed non ita est, non, inquam, est ita non enim solum non concedit uirginitas, sed est etiam coniugio longe prs stantior quo nam id modo λ quod nec connubium eu, qui fuit, reddidit Abraam,nec omino miseras illas per didit castitas uirginalis. At Patriarcham reliqua uiri tes illustrarunt, istas uero sempiternis flammis cetera uitia tradiderunt. Ille enim etiam in coniugio dedit operam, ut eaeequeretur officia castitatis, honestatem u1- delicet,&assiduitatem; at istae uirginitatem deligentes, in hos uitae fluctus . connubii turbas inciderunt. Uid igitur prohibet, inquit, quo minus nunc etiam in coniugio, in liberis, in pecunia, in aliis denique Omnibus honestas ista, Massiduitas seruari possit' Primuquod nemo hac aetate cum Abraam conferri potest, ne prope quidem ad eum accederes; etenim magis iller ii pecuniam,

152쪽

LXXXIII.

Non eundem uirtutis modii nobis, illis, qui ueteri testamento ui Xerunt , esse pioposituna. Gen.ε. Leuit. 13.

CHRYSO STOMI

pecuniam, diuitiasq; contempsit, quam qui inopiam profitentur cuinq; uxorem haberet , magis etiam quam qui uirginalem castitatem colunt, sibi in uoluptate temperauit isti enim quotidie flagrant coniunctionis cupiditate, at ille libidinis ardorem usqueade restinxit, usqueadeo nulla cupiditate irretitus est, ut nomodo se a concubina abstineret, sed ut inde causam omnem pugnae, dissensionis extirparet domo ipsam eiiceret at nunc id reperire non facile est. Sed his omissis, quod initio dixi, id repetam, etiam in praesentia, non eundem a nobis, ab illis uirtutis modum requiri neque enim nunc quisquam perfectus esse potest , nisi uendiderit omnia , nisi omnibus renunti uerit, neque pecuniae solum, aut domus, sed propriae etiam uitae curam abiecerit at nullum tantae persectionis tum specimen fuit. Quid ergo est perfectior ne, inquit, nostrae huius uitae latio est, quam tu Patriarchar fuerit Θ deberet quidem,&ea lege sumus astricti sed hac uiuendi regula non utimur. Quamobrem longe ab illo iusto uiro absumus licet & illud omnino perspicuum sit, maiora nobis certamina esse proposita. Itaque quo loco diuina scriptura Noe admiratur, non simpli citer, sed cum appositione quadam id facit. Noe enim, inquit, uir iustus atque perfectus in generatione sua, Deo probatus est, non quod omnino perseetus esset, sed ut illa aetate. multi enim persectionis modi temporum uarietate definiuntur fitq; imperfectum procedente tempore, quod olim absolutum uidebatur exempli causa, dabatur olim perfectae laudi e lege uiuere; Qui enim fecerit, inquit, haec, uiuet in eis. Verum quae

suerant tum absoluta, Christus aduentu suo imperfecta esse

s iret tri

153쪽

DE VIRGINITATE. 63

esse docuit Nisi enim, inquit, abundauerit iustitiai stra plusquam scribarum, phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum nam tum ad poenam caedes modo proposita esse uidebatur, nunc ira, ac solum conuicium tantam habet uim , ut homines geennae cruciatibus possit addicere in adulterium tum erat tantum animaduersio constituta, nunc mulierem petulanter aspicere ne impune quidem licet tum scelus erat tantumnaodo peierare, nunc est uel iurare nefas. Quod his, inquit, abundantius est, a malo est hanc aetas illa maximam

laudem propositam habuit, ut sui studiosis in amore responderet hoc tempore magnum illud. admirabile tantum abest a rei persectione, ut id adepti nihilo plus, quam publicani, assequamur sed quamobrem tandeὸ eorundem rectefactorum nobis, dis, qui ueteri testa

mento uiuebant, eadem praemia constituta non sunt, sed maiori nos uirtute nitamur, oportet, ut eandem,

quam illi sunt assecuti, mercedem consequamur' quod magna nunc effusa Spiritus sancti gratia, magnum nobis Christi aduentu munus impertitum, ex infirmis perfectos reddidit. Vt igitur nos a liberis nostris, una iam pubuerunt, multo maiores uirtutis actiones requirimus; quae ab illis prima aetate rectefacta, prius laudabamus , eadem postea, cum se aetas corroborarit, ab eisdem perfecta non ita admiramur, sed longe maiora iubemus efficere: sic meus primis illis temporibus tanqua ab infirimbrum hominum natura haud magna facinora requisiuit ut uero illi Prophetas Apostolos audiuerunt, ac Spiritus sancti gratiam sunt assecuti, iure ipsis maiorem constituit rationem rectefici orum. nam maior nunc merces proposita est, splendidiora

multo

Matth. s. Matth. s. LXXXIIII. Iure eorunderecte factorii nobis,&illis,

qui ireteri testaretnento uixerunt, non eandem mercede esse propositam.

154쪽

C H RYSO STOMI

multo certaminis praemia constituta sunt mo enim iam terra, aut terrena, sed caelum, quae mente non consequimur, recte facientibus bona proponuntur. Quid Θnonne absurdum sit, cum simus elate confirmata, in illa nos exiguitate continere Θ tum enim inter se hominum natura dissentiebat, belloq; perpetuo premebatur,

quod Paulus illis uerbis declarauit, ideo aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae in captiuantem me in lege peccati, quae est in membris meis. at nunc non ita est quod enim ios ibile erat legi, in quo infirmabatur lex per carnem , Deus mittens filium suum in similitudinem carnis peccati, cie peccato peccatum condemnauit in carne. Quamobrem Paulus illa est usus adtione gratiarum, Infelix ego homo , quis me liberabit de corpore mortis huius gratia Deo per Iesum Christum. Propterea iure plectimur , quod expediti cursum impeditorii as equi nolumus quanquam uel si in eo pares illis esse possimus , ne sic quidem liberi simus a poena. nam qui summa pace perfiaruntur, eos multo maiora,&illustriora trophaea statuete oportet, quam qui grauius bello premuntur. Quod si in pecu niae , deliciarum , uxorum, negotiorum denique cura,& cogitatione uersari uolumus, quando erimus uiri quando spiritu uiuemus diquando , quae Domini sunt, nobis cura fuerinta an cum hinc migrauerimus Θ at noerit praeterea laborum , aut certaminum , sed praemio rum poenarum dies. Tum ne uirgini quidem , quae in lampadibus oleum non habuerit, id ab aliis sumere licebit, sed excludetur . Quod si quis sordidum uesti tum indutus affuerit, ad permutandam uestem exire non poterit , sed ad ignem geennae trahetur. Quod si

155쪽

D E VIR GINI T A TE. 6

ipsum etiam inuocauerit Abraam, nihil id ei fuerit

adiumeto ubi enim aduenerit praefinitus iudicio dies, proq; tribunali iam sederit iudex, flumen igne sugerit, deq; nostra uita, Minoribus quaesitum fuerit, non praeterea permissum erit exuere uitia, sed uelimus, no limus ad supplicium propter illa ipsa peccata nobis debitum, trahemur quo tempore nemo no De reconciliare poterit,iae si quidem par libertate sit magnis illis, Madmirabilibus uiris, etiam si Noe, si Iob, si Daniel, etiam si pro liberis deprecetur, nihilo tamen plus proficiat tantum necessario superest, ut sontes perpetuo torqueantur, quemadmodum qui recte fecerint, sena-piternis bonis perfruantur tam enim his, quam illis finem nullum Christus fore declarauit ut enim uitam, sic poenam sempiternam futuram dixit: nam aliis tum a dextera constitutis , aliis a laeua condemnatis, Ibunt, inquit, isti ad poenam aeternam, iusti uero ad uitam aeternam. Quamobrem in iis omnibus hic agere,o laborare oportet, 'ui uxorem habet, sic uiuere, ut si non habeat; ita ad uirginitatis cultu reliquas Innes uirtutes adhibere ne, cum ex hac uita migrauerimus, frustra lacrymas effundamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION