Tractatus theologici quos in scholis sorbonicis dictavit D. Carolus Witasse ... In septem tomos distribuiti. Tomus primus septimus De sacramento poenitentiæ

발행: 1738년

분량: 467페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

451쪽

4 o DE MINISTRO

Os 3ICIEs 3. Leo X. in concilio Lateranen si V. seg. I I. . an. III 6. declarat legi Ecclesiae facere satis eos , qui Fratribus Μendicantibus consessi sunt. REsPONDEO I. Concilium hoc Lateranense nullius in Gallia esse roboris : a. hanc Constitutionem fuisse a Pontifice editam multis Episcopis reclamantibus , ut ibidem videre est : 3. nulli bi acceptam eam esse, quod patet ex momentis supra adductis. Idem statue de alia bulla ejusdem Leonis in gratiam Μinimorum edita an. III 8. OBIICIEs 4. Paulus III. anno II 49. Paulus IV. anno I 337. Clemens VIII. anno I 39o. Urbanus VIII. anno I 623. & Innocentius X. anno I 6 s. hoc tribuerunt Regularibus. Ergo. RESPONDEO I. haec decreta censenda esse subreptilia , quod non fiat in iis mentio derogationis concilio Lateranensi , quae mentio ne cessaria esse statuitur in his casibus t a. licentiam quidem Regularibus datam ab iis ut excipere possint consessiones fidi lium tempore Paschali; sed eo non solvi obligationem , qua iidem erga Parochos tenentur r3. eas bullas nec juridice promulgatas esse , nec receptas in usum . Certe Clemens ipje VIII. anno x6o . concedit equidem ut Regulares possint secundum privilegia sua absolvere , sed addit , quatenus tamen 1 unt in usu. OBIICIES I. Clemens X. anno I 67o. Constitutionem edidit , quae hoc largitur Regularibus , etiam cum expressa derogatione Concilii

Lateranenss.

REspoNDEo hanc Constitutionem a Gallis non esse admissam : imo vero ad postulationem Cleri die II. Septembris, latum esse a supremo Senatu decretum , adversus eos, qui hanc bullam edidissent aut dissemi

nassent.

Quod si decreta ipsa Conciliorum generalium, quae ad disciplinam spectant, vim non habent, nisi cum recepta sunt; quanto minus diplomata Pontificum non auditis partibus lata, de ipsis generalibus Conciliis ubique receptis contraria r

452쪽

QUAESTIO OCTAVA

De Subjecto sacramenti Poenitentiae.

QUAE de subjecto sacramenti Psnitentiae dici oportebat , ea variis in

locis propter argumentorum , quae occurrerunt , affinitatem , ita occupavimus, ut vix aliquid de eo disserendum supersit.

ARTICULUS PRIMUS.

De Subjecto sacramenti Paenitentiae generatim. ASSERTIO. Subjectum sacramenti rinitentiae est solus homo baptizatus. PROBATUR ex iis quae supra dicta sunt. Potestas enim quae in Sacramento Ppnitentiae exercetur , judiciaria est . At judiciariam potestatem non habet Ecclesia in eos, qui foris sunt e intra Ecclesiam porro non sunt,

nisi per Baptismi januam ingressi fuerint . . ARTICULUS II. De Subjecto sacramenti Paenitentiae Deciatim. ASSERTIO.

Qui ad Psnitentiae sacramentum rite accedit, is debet esse ante absolutionem susceptam conversus eX toto corde ad Deum. PROBATUR ex iis quae supra disputata sunt. Quae cum ita sint , hic conquiescemus , id unum monentes , ut si de Poenitentia diiIerendi finem facimus, Poenitentiam de admissis agendi finem nunquam hic faciamus.

453쪽

SACRAE FACULTATIS

THEOLOGIAE B ARISIENSIS .

Adversus Propositiones excerptas e codicibus M.

A rum traditionem , a solo timore vera sit paenitentia ; per timorem volumas a creaturis vere avertatur, consertatur ad Deum, denique ab ipso timore vera sit iustitia, ut es a charitate. CENSURA. Haec proposito salsa est , scandalosa , temeraria , errronea e & quatenus ultimis verbis enuntiat parem esse virtutem timo' ris & charitatis ad justitiam obtinendam, haeretica. II. b Cum vero hanc susceperimus controversam , ea mente pexcipue, utcbaritatis cuiusdam remisse , sed praedominantis necessitatem e medio toli remus; susscis nobis advenere nullum fere Theologum , usque ad Iansenti Iprenses aetatem , eiusmodi charitatis necessitatem propugnasse s ex quo eri invictum argumentum adversus opinionem quam impugnamus , novi aris sci-

CENSURA . Haec propositio quantum ad primam partem temera ria, scandalosa , Christianarum aurium offensiva et quantum ad secun dam est falsa , sanctis Patribus & antiquis Theologis injuriosa , dc auctoris ea in re inscitiam prodit. III. Igitur , eum praedicta doctrina , quod scilicet timor non excludat Isectum peccati , in damnata fit, contradictoria doctrina vera censeri debet; quod

454쪽

THEOLOGIAE PARISIENSIS. 443

quod nimirum timor poenarum aeternarum ipsum peccanssi assectum excludat, adeoque re ipsa contritio ex eo concepta. CENSURA. Haec propositio salsa est, erronea , Doctrinae Concilii Tridentini contraria. IV.

faria ess et charitas praedominans, in Sacramento : .... nobis impostum fuisset iugum amoris praedominantis quod Iudaeis necessarium erat , smul baliud maxime onerosum, quo liberi erant, nempe Confessio. CENSURA . Hae propositiones sunt falsae , scandalosae , piarum aurium offensivae , erroneae , Spiritui Legis novae , & Passioni Christi contumeliosae.

b Nunquam a Theologis dictum aut scriptum charitatem Dei super omnia , esse inchoatam , . . . . hanc dissinctionem Garitatis perfectae ct imperfectae nulli ex antiquis Theologis tradidere . . . .

CENSURA. Hae propositiones falsae sunt; sanctis Patribus & The logis, atque doctrinae Concilii Tridentini adversae.

e) Si dolor attritionis motivo conceptus non esset vera paenitentia , eo non esset usus duntaxat Deus , ut impios ad conversonem adduceret et alia quoque motiva proposuisset ῆ cum iuxta adversarios μι necessaria o atquiramen , oec Profecto noverat Deus , cum ab impiis conversonem exigeret , necessariam esse affectus peccati depostionem p tamen illius conmersonis motiva non proposuir nisi motiva attritionis . . . . Nec es quod immoremur in ea calumnia refellanda , qua nostram sententiam relaxationis accusant . An relaxationis ipse Deus accUandus erit , qui solius attritionis motivis per Prophetas Uolos ad paenitentiam adhortatur PCENSURA . Hae propositiones falsae sunt , temerariae , scandalosae, erroneae , Verbo Dei contrariae, impiae & haereticae.

d Eamdem sententiam scilicet attritionem ex solo paenarum timore

455쪽

4 4 CENSURA SACRAE FACULTATIS

concepram susscere ad obtinendam in sacramento Paenitentiae iustificationem)tradit Catechismus trium Episcoporum. CENSURA . Haec propositio est falsa , temeraria , injuriosa tribus Episcopis, & aliis qui suum fecere hune Catechismum, in quo contraria Doctrina aperte & diserte continetur.

VIII.

a) Dummodo tuta sit in praxi sententia , non tenemur tutiorem sequi .... Dubium non es attritionem sufficere s quod evidenter probavimus . CENSURA . Haec propositio , ea in parte in qua auctor amrmat dubium non esse quin attritio amoris Dei expers suffciat in sacramento Poenitentiae , & hanc opinionem tutam esse in praxi , est salsa , perniciosa , temeraria , & doctrinae Concilii Tridentin ad

versa.

IX. b Loquens de poenitentia Davidis quam veram suisse inficiari nemo potest ἱ Ibi inquit , nulla mentio charitatis , cums motivo ad com punctionem cordis excitatus suerit David ad objecta sibi omnia veteris Testamenti loca quibus Deus a Iudaeis exigit conversionem ex

toto corde , novum cor , spiritum noVum , relpondet sermonem non esse de amore charitatis etiam remissae o Imo , inquit , si textus obiectos perpendamus , facile agnoscetur conversionem illam ex toto corde nisi, non charitatis morius , de quo nulla ibi mentio ; sed mos is pura attristionis .... Locus Deuteronomii attritioni aperte favet .... Vides ibi motivacbaritatis non proponi ad conversionem ex toto corde , sed sola attritionis motiva, timorem nempe irae divinae.

CENSURA . Hae propositiones quatenus absolute enuntiant Deum ad justificationem Iudaeorum nihil aliud quam attritionem exegisse , falsae sunt, temerariae, erroneae, verbo Dei contrariae.

c) Ex his ranseat timorem poenarum aeternarum, qui attritionis motrium es, esse initium ρο coronam sapientiae. CENSURA. Haec propositio est salsa, erronea , & verbi Divini sensum pervertit.

456쪽

THEOLOGLE PARISIENSIS .

XI. a Ad effectum sacramenti Paenitentiae comparandum contritio fictilia , Ied a poenitente invincibiliter putata us vera, susscit. Hinc novitatis argi itur illa ejusdem Auctoris Iuenini sententia , qua contendit contritionem fictitiam , quae invincibiliter putatur vera, non sincere ad effectum sacramenti percipiendum. CENSURA. Haec propositio falsa est , Fidelibus perniciosa & inquantum peccatori veniam absque vera conversione cordis pollicetur ,

haeretica.

XII. b Per praeceptum dilectionis tenetur homo in quibusdam eis Mantiis actum dilectionis Dei elicere; ρο illae circumseantiae sunt primus rationis Uux, o mortis imminens periculum. CENSURA. Haec propositio, qua restringitur obligatio eliciendi actum dilectionis Dei ad duas vitae circumstantias, est scandalosa, perniciosa, er ronea, & praecepto amoris Dei contraria. XIII. 'ce Insat Jueninus, sequi ex eiusmodi argumento hominem qui, quadraginta annis in impietate peractis, sacramentalem absolutionem attripus tantum xeciperet , ct subito mortali morbo correptus amitteret rationis usum , fal-vari; quamvis nusquam, ne in ipso vitae quidem exitu , Deum dilexerit: iu. sificatus enim iri es nosera sententia , adeoque ius habet ad felicitatem

intemam.

d Id quidem ultro fatemur .... nullam ess prorsus inconveniens ut DLvetur , quia non tenetur praecepto dilectionis formalis σ explicitae , niseum ei facultas ads illud observandi r factitras non adesse supponitur: edigo ei vitio verti non potes quod actum- dilectionis non elisuerit ; alias Deus

Iuleret impossibilia. CENSURA . Haec propositio est scandalosa , Christianarum aurium offensiva, erronea, & praecepto dilectionis Dei contraria.

457쪽

4 6 CENSURA SACRAE FACULTATIS

XIV. - a In eo errant adversarii quod supponant , quas eiadens esset agi de

iustificatione interna Ninivitarum . Agitur duntaxat de ipsorum cum Deo r conciliatione quantum ad temporalia.

CENSURA. Haec propositio falsa est, temeraria, scandalosa , erronea, verbo Dei contraria. XV. b Illud Sapientis satum tectiss. Non tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem: secundum interpretes consitum est, non prae

septum: praeterea, etspraeceptum esset, censetur ille differre conversionem suam qui flatis temporibus non convertitur Statuta illa tempora sunt necessia is cas- , mortis periculum , confesso peccatorum sarienda .... is casus es annua confesso ab Ecclesia praecepta, . . . . item cum urget lex recipiendi aliquod sacramentum Divorum , O quoties munus incumbit saltem ex ossicio aliquod Sacramentum adminiserandi.

CENSURA . Haec propositio quoad primam partem , qua absolute enuntiatur , effatum Ecclesiastici consilium esse , non praeceptum, falsa est , temeraria , scandalosa , piarum aurium offensiva , erronea , Scri plurae sensum depravat , & impaenitentiae finalis periculum inducit . Quoad secundam partem , quae praeceptum conversionis coarctat ad mortiS periculum , ad annuam consessionem, & alios paucos casus ibi

designatos , itidem falsa est , temeraria, scandalosa, & perniciosam salutis negligentiam inducens. LXVI. ς Nec ullis in casibus disciplinam dandae absolutionis ante satisfactionem mutare cuivis licet, ni i sorte paenitens contentiat. CENSURA Haec propositio falsa est, scandalosa, peccatorum emen dationi noxia, Ecclesae prax & potestaticlavium adversa.

458쪽

TmoLOGIAE PARISIENSIS. 447

in morte de fraterna charitate formali ρο explicita non agis ..... vult solum excludi odium proximi. CENSURA. Haec propositio est salsa, scandalosa, perniciosa , Seripturae sensum depravat , di praecepto dilectionis proximi contra. ria est. Caeterum non intendit Sae. Facultas probare alias propositiones quae extant in codicibus sibi exhibitis a Μ. Ie Roux , quarum aliquas. tum Deputati, tum alii Μagistri observaverunt Censura dignas.

459쪽

DECLARATIO

Doctrinae Sacrae Facultatis.

UT depulsis errorum tenebris Christiana veritas magis eluceat , &illibata servetur , Sacra Facultas declarandum duxit , . quae sana sit in praesenti argumento doctrina , quam a Patribus acceptam sibi tuendam & suis tradendam existimat.

Μentibus Christianis inculcandum esse doeet , hanc regulam di se lectionis divinitus constitutam esse , ut scribit Sanctus Augustinus,

is o Diliges proximum tuum sicut teipsum I Deum vero ex toto cor ,, de , eX tota anima , & ex tota mente ; ut omnes cogitationes no is stras & omnem intellectum in eum conseramus , a quo habemus eari ipsa quae conserimus . Et cum ait , toto corde , tota anima , tota is mente , nullam vitae nostrae partem reliquit , quae vacare debeat, &,, quasi locum dare , ut alia re velimus frui , sed quidquid aliud diis ligendum Venerit in animum , illuc rapiatur , quo totus dilectionisse impetus currit. IIa

Τimorem gehennae etiam supernaturalem , quamvis sit bonus & utilis , non excludere affectum peccandi , nec lassicere in adultis ad justificationem , etiam in sacramentis Baptismi , & Poenitentiae obtinendam ; sed praeter hunc timorem actuique fidei & spei , requiri amorem Dei , quo Deum tanquam omnis iussitiae fontem , ut docet Concilium Tridentinum, diligere incipiamus. III.

Hunc amorem ferri in Deum , tum ut in se summe bonus est , tum ut est summum bonum nostrum s quae duo complectitur charitas inter virtutes Theologicas tertia ; sicut ex sacris litteris liquet , &sancti Patres docuerunt. Hoc a) L.r. de DoctrIna christiana , c. 22.

460쪽

Hoc solo amore converti voluntatem ad Deum . & averti a crea

tura

Amorem Dei super omnia , qui charitatis inchoatae saltem actus sit , nece Tarium e Te ut ab adultis obtineatur remissio peccatorum in Sacramentis Baptismi & Poenitentiae. VI.

Denique docet S. Facultas contritionem , ' etsi aliquando charitate persectam esse contingat , hominemque Deo reconciliet priusquam sacramentum Poenitentiae actu suscipiatur, ipsam nihilominus reconciliationem contritioni sine sacramenti voto , quod in illa includitur, non esse adscribendam. Datum in Comitiis Sacrae Faeuliatis die a 3. Iulii , ct confirmatum dis I. Augusti I I 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION