장음표시 사용
421쪽
eos extitisset singularis auctoritatis & nominis, qui, moechos a teter rum consortio se)ungens , declarasset se iis Ps nitentia certa functis pacem laxare,. cum reliquos simili indulgentia non prosequeretur, ac collegas suos in easdem partes tracturus esse videretur; hoc Tertullianobilem movit . Dubium enim esse non potest i quin horum Episcoporum societate ac patrocinio Tertullianus gloriaretur . In illum igitur Episcopum declamat; &, quia ironia delectabatur, nudam ejus declarationem in edictum vertit ; eumque traducit, quasi se ille summum Pontificem &Episcopum Episcoporum constitueret. Denique comparatione ducta ex duobus aliis criminibus quae incondonata dimittebat, rite adversus eum argumento , ut ajunt , ad hominem disputat . Atque haec est plana &sacilis interpretatio e de qua vide Tillemontium in Zephrrino. Tertio tandem alii volunt Tertullianum hic decertare adversus Zephyrinum summum Pontificem, qui certum ac brevius Poenitentiae tempus moechis edicto suo praestituerit, cum aliorum duorum scelerum rei diuturniori, incerto , & ex Episcoporum voluntate suspenso tempore Poenitentiam agerent , juxta usitatam hactenus Ecclesiae disciplinam . Cum autem priscam severitatem erga moechos remisisset , quam illibatam servabat erga alios ; inde , quo ingenio erat , Tertullianus ansam arripuit in eum declamandi, quasi simpliciter veniam laxasset moechis,& eandem de more negaret homicidis & idololatris. Hanc ergo facilistatem mirum in modum exaggerat. Sed quantalibet sit exaggeratio, ea est ex noto Ecclesiae usu , ex Tertulliani scriptis ae sententiis tempo
De his unusquisque statuat ut lubet ; res enim est merae conjectura
ac divinationis : caveat tantum ne certis incerta praeponat. OBIICIEs a. Cyprianum. Nempe cum Vi persecutionis Decianae magna fidelium multitudo in idololatriam corruisset , illique velut agmine facto deinceps in Ecclesiam irruerent , ac qui libellis commenclatitiis Μartyrum erant freti , ii potissimum communionem sibi restitui importune flagitarent eorum insolentiam sic repressit Cyprianus , ut de iis ante reditum suum in urbe e qua Domini jussit exire coactus fuerat ut lateret, & Ecclesiae redditam tranquillitatem, & Concilium super ea re habitum, nihil. omnino decerni voluerit e Expectandam is enim esse publicam pacem , antequam de singulorum pace tractareis tur a eos qui adeo properabant, nec Volebant differri, pota corona-- ri. Aciem enim adhuc geri, agonem quotidie celebrari; atque adeo
is tempus ipsum persecutionis plusquam postulabant eis largiri , si somis tes esse velint : martyrium enim absolutionis vices supplere posse. μIta epist. Io. D. I a. O I3. Porro epist. 12. ad Antonianum ait, tunc
temporis se vigorem evangelicum defendisse. Ergo priscus Evangelii ubgor in Ecclesia hactenus usitatus postulabat, ut venia nulli concede-
DIAT IN Guo consequens : ut venia nulli concederetur sine Pgni tem
422쪽
tia; concedo e post actam Poenitentiam; nego. Certum est ubique Cyprianum conqueri, quod illi ante actam legitimam Poenitentiam pacem extorquere vellent. Diss. 23. ad Clerum Romanum, Per aliquot civiti tales in Praepositos impetus multitudinis factus est; & pacem, quam ,, semel cunctis a Μartyribus & Consessioribus datam clamitabant, con- ,, festim sibi repraesentari coeperunt, territis & subactis: praepositis &c. Et epis. et q. Ad vos litteras seci . . . . de quorumdam prospecta te-',, meritate , qui Pgnitentiam agere dc Deo satisfacere detrectant; . . . ,, pacem non dandam sibi postulantes, sed quasi jam datam sibi υindies cantes. Porro haec est Evangelii leX, hic vigor, ut nulli Ps nitenetiam detrectanti venia concedatur . Quod enim in eo constituatur hie Vigor Evangelii , constat I. ex Cypriano epist. Io. ubi ait hoc esse μContra Evangelii legem r a. ex Clero Romano epis . 3I. ipsum -- goris mangelici & severitatis evangelicae nomen usurpante o 3. ex S. CP priano lib. de lapsis , ubi conceptis verbis hanc facilitatem esse definit contra Evangelii vigorem.
ΙNsTABIs I. At ne Pgnitentiam quidem iis solemni more imponi voluit; sed omnes is suspenso teneri Iussit.
DISTINGUO . quod, cum non una esset causa omnium, accurate
singula expendenda essent, ut pro criminum modo ac gravitate Poenitentia injungeretur; quod servente persecutione, absente Episcopo fieri non poterat s concedo : eo quod crederet non esse unquam iis concedendam Absolutionem; nego. . INsTABIs a. At nullam eis assignat Cyprianus aliam ad peccata erapianda, quam martyrii viam. Ergo.
DisTINGUO : per illud tempus, quo nec Pgnitentia rite injungi , nec venia juxta veterem disciplinam post legitimam Poenitentiam concedi poterat ἱ concedo : quod crederet nulla eos esse venia donandos deinceps; nego . Alloquitur eos qui praepropere communionem flagitabant : .quibus dicit quod, si differri non velint, possint coronari. Ceterum nedum ex iis colligi possit , non esse datam acta Pgni temtia veniam; contrarium magis inde eruatur. Non enim venia tunc negabatur, nisi quia, antequam acta esset legitima Psnitentia, vi quadam
ΙNsTABis 3. Cum lapsi illi acrius instarent & aestas imminens morbos adveheret, & aliquid concedendum videretur precibus Mart rum, vi'us tandem Cyprianus laxavit iis pacem; sed triplici apposita conditione Q I. si libellos Μartyrum haberent d a. si Poenitentiam inchoassient , quae Satisfactioni jam proxima esset et 3. si in ipso mortis discrimine versarentur : ceteros in eadem disciplinae severitate continuit quam prius indixerat. Hoc erat decretum fiduciarium persecutionis tempors latum , & ad publicam usque Ecclesiae pacem duntaxat durat rum; de quo idem opis. Ia. I 3. ρο sa. Ergo si haec sit remissio disse,
Plinae, antea ne in exitu quidem venia concedebatur. Dis
423쪽
DisTINGUO consequens : ne in exitu quidem Ven Ia concedebatur, ante actam legitimam Poenitentiam ; concedo : post ad am legitimam Ps nitentiam; nego. Laxatus ergo reipsa fuit vigor antiquus decreto fiduciario ; sed in eo quod lapsis qui libellis Martyrum muniti erant ,
post inchoatam Pgnitentiam Absolutio in ipso mortis articulo concederetur , cum antea concedi non soleret etiam in ex tu, nisi post integram peractam. ΙNsTABIs 4. Sopita demum persecutione habita est synodus , in qua peremptorium decretum editum est . In hoc porro decreto sancie-hatur , ut Libellatici quidem interim , hoc est in praesentiarum , admi terentur ; Sacrificatis vero in extru subveniretur , ut habet Cyprianus vis. 3 a. Atqui hoc ipsum decretum moverat Antonianum , ad quem scripta est , quasi Cyprianus vigorem evangelicum deseruisset , & temere nimis Psnitentiam ac pacem laxasset. Et re ipsa Cyprianus fatetur se necessitati temporum succubuisse : ait , se temperamentum librasse ,
ut nec in totum spes communicationis & pacis denegaretur , nec sine Pqnitentia pax concederetur et respondet multis quae adversus hanc remissiorem cisciplinam objiciebat Antonianus, momentis. Ergo revera, etiam cum in exitu pax concederetur eo tempore lapsis, novitas quae dam erat veteri Ecclesiae mori contraria. DISTINGuo consequens e novitas quaedam erat , quoad veniae fac, Iitatem ; concedo : quoad Veniae concessionem λ nego.
Ut ergo haec disputatio penitiuS intelligatur quam ad rem necesse sit maximam epistolarum Cypriani partem legisse , videndum est quis fuerit Psnitentiae status in Africa ante persecutionem Decianam ruid servente persecutione Cyprianus statuerit ; quid tandem ea sopitaefinitum sit. Itaque ante Decianam persecutionem haec erat in Africa Psnitentiae disciplina . Primo Poenitentiae munus non statim ac temere cuivis pq tenti concedebatur ; sed post crebras preces , & longam probationem Poenitentiae candidatorum . Id liquet ex Tertulliano de Poenitentia , cap. 3. Itaque , inquit , exomologesis mandat is Presbyteris advolvi , & charis Dei ad geniculari ; omnibus fratri-- bus legationes deprecationis suae injungere , & cap. Io. Cum te ad fratrum genua protendis , Christum contrectas , Christum exo'ras. secundo Antequam Psnitentiae agendae lapsis copia fieret , sngu
lorum causa accurate excutiebatur, ut in variam ac multiplicem sceleris gravitatem pgnae imponendae conVenirent. Cyprianus epist. 32. De eois quod statuendum esset circa causam lapsorum, distuli; ut, cum quiesis & tranquillitas data esset , & Episcopis in unum convenire indui is gentia divina permitteret , tunc communicato & librato de omnium se collatione conlilio, statueremus quid fieri oporteret &c. Tertio Prnitentia quae injungebatur , non brevi ac fixo tempore erat circumscri
pia, sed infinito , & ex Episcoporum voluntate suspenso ἔ ut ad Ter
424쪽
tullianum mox observavimus p. 8ao. 8ar. dc eae Cypriano epist. 3eto colligi potest. Quarto Venia non dabatur nisi post actam plenam Pgnitentiam . Cyprianus epis. II. & Ia. Contra Evangelii legem , inquit , ante actam Ps nitentiam . Offerre pro illis , & Eucharistiam dare , id est , sanct um Domini corpus profanare audent . Et is hujus Pς nitentiae integritatis tanta erat ad reconciliationem necessitas, is ut si quis ante expletos Psmitentis suae labores , medioque in Penim tentiae curriculo in apertum vitae discrimen veniret , tunc temporis Pace non donaretur ; sed uni Deo permitteretur . Cujus quidem leve-Titatrs tripleκ eausa fuit r a. quod alioqui contigisset ut cum iis communicaretur qui nondum Pgnitentia fuissent expurgati, si nempe con-Valescerent a rd autem viris piis gravissimum apparebat i a. Quod sic Domino quadan tenus praejudicaretur , cum absolverentur ii quos ille subinde nihilominus judicaturus esset: 3. Quod timendum effet, ne lapsi xeconciliationis securi , desides fierent , & Fideles in lapsum proniores essent . Has rationes perstringit Antonianus apud Cyprιanum o Et vero 3dem Cyprianus, cum in gratiam Μartyrum quibusdam lapsis veniam m exitu concederet post inchoatam Pgnitentiam , vis. 32. satis significat hanc esse novam & extraordinariam indulgentiam. Quinto Libellatici, id est, ii qui pretio se redimentes judicibus libellos dabant, aut ab iis accipiebant , testantes Imperatorum edulci ab his & illis Christianis eise salit Leium , cum id tamen fallum esset ; ii , inquam, libellatici vix a lacrificatis , & thurificatis , hoc est iis qui thus idolis reapsa adoleverapi , in Psoitentiae legibus secernebantur ; quod perhibet Antonianus apud 1anctum Cyprianum ibid. epis. 32. Nec tu existimes, M inquit Cyprianus Antoniano , libellaticos cum sacrificatis aequari oportere. Sexto denique, lanis quidem, at non moribundis, Psnitem Lia concedebatur. Hic erat tam Pgnitentiae stavus is Cum autem coorta esset perlecutio Deciana, quae ingentem fidelium Numerum prostraverat , & lapsi , atque ii praeiertim quos Μartyres Commendaverant , communionem statim sibi restitui certatim vellent ;ad primo prohibuit omnino Cyprianus , nee ulli voluit tribui pacem r um quia eam plerique nulla praevia Pἴnitentia extorquebant , tum quia aliis, qui sorte eam sponte sulce pii sent, lolemni more imponi non poterat, nec intra paucos dies absolvi in quo antiquae disciplinae insist bas . Deinde vero non nihil ei se indulgendum ratus Martyrum libellis, eo se inflexit erga eos qui a blartyribus libellos obtinuerant , ud V e Riam acciperent in extremo spiritu, si Ps nitentiam ante inchoassent , quamvis nondum eam peregi dent: Quod enim aliquam ab iis Pgnitenviam reposceret , imo & 'nitentiam Satisfactioni proximam , patet ex visi. ii. o aliis: quod & Tille montius, & auctor Bibliothecae ecclesiasticae in sua ad Benedιti inos de C priano responsone , probant - Peto ,
425쪽
, , lo . uod autem spectat ad alios , qui hujusmodi libellis non
erant adjuti , eos uni Deo permisit; contra quam Clerus Romanus expeculiari Ec lusiae suae conluetudine epis. 3I. censuerat . Omnes enim sine ulla exceptione , qui Ps nitentiam inchoassent , in exitu esse venia
donandos definit : quod Cyprianus , ex severiori Africae disciplina , ad eos qui sulti erant libellis Μartyrum restrinxit . Tandem finita persecutione plena in synodo definitum est , I. ut inmnibus agende statim Poenitentiae facultas daretur: a. ut libellatici non solum a lacrificatis secernerentur; sed etiam illico reciperentur , si Pς- nitentiam inchoassent . Haec enim benignitas ad hos solos qui Poenitentia jam pro virili functi essent , pertinebat ; ut notant Tille montius & auctor Bibliothecae ecclesiasticae, & colligitur ex Cypriano ipso in libro de lapsis , ubi reliquos ad Poenitentiam hortatur et 3. ut thurificati agerent Poenitentiam plenam per certum ac fixum temporis spatium, quo elapso, etiam ante mortis punctum. pace ecclesiastica po-N tirentur. Quod enim certum ac definitum ad Poenitentiam tempus assesgnatum sit , post quod illi reconciliarentur , constat i tum quia Cyprianus epis. 32. asmerit ibi fuisse edictum , Ut examinarentur caulae se & voluntates & necessitates singulorum , secundum quod libello continetur . - uorsum enim istud exament Quo hic libellus, si omnium eadem mensura fuit λ tum quia epise. 39. objurgat Therapium episcopum , quod Victorem quemdam Presbyterum , contra Synodi decretum , ad communionem admisisset ante legitimum Poenitentiae tempus: . ut si quis e thurificatis in ipso Pgnitentiae stadio infirmitate aliqua gravi corriperetur , ei Absolutio tribueretur , etiamsi nondum integram
Poenitentiam peregisset o I. ut extrema duo Vitarentur ; unum Nova-tiani , qui omnes lapsos ab omni spe pacis arcebat ἔ alterum quorumdam e clero , qui sine ulla Poenitentia eosdem in Ecclesiae sinum accipiebant : 6. ut si quis in extremo tantum morbo ad Ps nitentiam conis sugeret , venia careret . Haec duo postrema capita definitionis erant ex veteri disciplinar cetera, totidem ejus laxamenta.
Quibus positis , jam omnia prona sunt ac per se fluunt . In epis. 32. Antonianus hac disciplinae mutatione commotus , objiciebat I. inconstantiam Cypriano , qui cum evangelicum vigorem olim & inter initia persecutionis defendisset , hoc est , nemini pacem dare voluisset ante Poenitentiam omni ex parte completam , jam & cum libellaticis, di cum sacrificatis in exitu , nondum justa Poenitentia iunctis , communicaret et 2. quod non tantum pacem , sed etiam Poenitentiam laxasset : 3. & quidem potissimum , quod lapsis in exitu ante peractam Pgnitentiam dando veniam , jam communicaretui cum hominisus non
expurgatis , & praejudicaretur Domino: q. quod libellaticos inter &sacrificatos latum d1lcrimen constitutum esset : 3. quod , dum venia concederetur post certum ac breVe Pinitentiae tempus, timendum essetne martyria deficerent.
426쪽
REsPONDET Cyprianus ad singula: ad primum , non esse inco stantiam , sed prudentiam . Se itaque primo cum lapsis communicare noluisse inter initia persecutionis , quando adhuc erat unde non tans tum indulgentiam , sed & coronam lapsus acciperet deinde vero remisisse se aliquid ex ista severitate ; sed necessitate coactum , & ad Cleri Romani exemplum , nec non & in gratiam Martyrum , lapsis pro quibus illi rogaverant , communionem concedendo, si Pς nitentiam inchoassent : denique si quid persecutione sopita novaverit , sive in Pgnitentia omnibus laxanda , sive in libellaticis illico recipiendis, si .e in assis nando thurificatis ad promerendam pacem certo tempore , sive invenia illis sub ictum mortis tribuenda , id factum esse ex totius Synodi decreto & ecclesiae Romanae consensu , idque gravibus ac justis de caulis ἱ tum quia ingens erat lapsorum multitudo ; tum quia Schjsmatici quidam erant , qui eos in suas partes insidiosa facilitatis ostentatione pellicerent : se itaque in his necessitati temporum succubuisse . Ceterum libellaticos recte a thurificatis distinctos esse , ut pote longe
minoris criminis reos . Quod autem aegre ferret Antonianus communionem cum lapsis Poenitentia nondum plane expurgatis , id quidem grave esse; sed eos a te post pacem datam suffocari aut opprimi non posse : nec vero praejudicari Domino deinceps judicaturo quia Deus ,
cum sit rerum omnium summus arbiter, ratam non facit Ps nitentiam, nisi quae plena ac justa sit c tandem non esse timendum ne martyria deficiant, ex eo quod lapsis venia concedatur post certum temporis intervallum ; quandoquidem virginitas non deficiebat , etiamsi mpchis , quibus certum Pgnitentiae tempus fixum erat , indulgeretur. Non negamus igitur quandam tunc temporis in Ecclesiam esse invectam novitatem , quoad veniae facilitatem o in eo novitas sita fuit , quoad decretum fiduciarium, quod lapsis qui Μartyrum libellos offer bant , sit data pax in exitu ante integram Pgnitentiam : quoad peremptorium autem post redditam Ecclesiae pacem , in eo quod I. laxata sit omnibus Ps nitentia r a. data sine mora sit libellaticis venia , cum nondum Ps nitentiam absolvissent e 3. fixum fuerit thurificatis certum Poenitentiae tempus r 4. quod iis etiam in exitu su Ventum sit ante emensum totius Pς nitentiae curriculum . Sed in eo no-xitas non fuit , quod venia iis concedi cspta sit quibus antea prorsus
INsTABis. Cyprianus ibιὶ ait, se Temperamentum quoddam sari lubri moderatione librasse , ut nec in totum spes communicationisse & pacis lapsis denegaretur , nec tamen .... ad communionem temis mere prosilirent; sed traheretur diu 'nitentia &c. RESPONDEO hoc temperamentum non fuisse inter veterem & novam Ecclesiae disciplinam , quasi antiquam Cyprianus deseruisset , &aliam induxisset ; sed inter duo extrema schismata , quibus Ecclesia tum scindebatur e hinc enim erant Novatiani , qui lapsis omnem eniae
427쪽
.is DE ABSOLUTIONE . . . . veniae spem adimerent ; inde vero certi Presbyteri vitae solutioris , qui
lapsos temere & sine ulla praevia 'nitentia admitterent. Inter utrosque mediam viam tenuit Cyprian . .
cuibusnam Absolutis iam concedenda sit.
POENITENTIAE sacramentum petunt, vel sani, vel moribundi. De utrisque seorsim agemuS. De M, qui fani ad Poenitentiae sacramentum accedunt. Dippi CULTAs esse potest de iis qui aut nondum omnem exuerunt peccandi affectum , aut peccandi consuetudine obstricti sunt , aut in peccata quae saepe jam consessi sunt, semper relabuntur , aut in occasione peccandi vertantur , aut denique praescriptis sibi a Sacerdote r mediis nolunt uti. Quae REs itaque I an iis concedenda sit Absolutio , qui adhuc in assectu peccati lethalis haerent. REsPONDEO non esse concedendam et quia tunc vera non est animi contritio, nec sincerus de peccato dolor , qui ad remissionem peccatorum semper necessarius fuit. Hoc autem in luto haerere censendi sunt, qui aes alienum contra fas retinent ; qui illatas injurias resarcire detrectant ; qui renuunt ea deponere corporis ornamenta , quibus aut christiana modestia laeditur , aut aliorum pudicitia tematur ; qui apud se habent turpes tabellas &imagines, &c. QUAEREs a. an statim Absolutione donandi sint , quos diuturna ha.ctenus peccandi consuetudine obstrictos videris .REsPONDEO non esse donandos , nisi post certam ac necessariam Penitentiae verae probationem . Cujus quidem rei haec ratio est ; quod iis non sit administrandum Sacramentum, de quibus legitimus est dubitandi locus , an ad illud rite dispositi sint , an eorum veralit conversio ad Deum . Atqui jure dubitari potest de hujusmodi hominibuS . Primo quia peccandi voluntas non ita facile , nec tam cito exuitur rconsuetudine enim sic animus constringitur , ut injectas catenas vix aene vix quidem excutere possit. Cujus dissicultatis testis idoneus est Au- ustinus lib. 8. confess. cap. 3. Velle meum, inquit, tenebat inimicus, & inde mihi catenam secerat , & constrinxerat me . Quippe ex volunis late perversa , sacta in libido ; & dum servitur libidini , facta est
consuetudo; & dum consuetudini non resistitur , facta est necessitas: ' quibus quasi an tulis sibimet innexis , unde catenam appellavi , tenebat me obstrictum dura servi tus. Secundo quia quae post diuturnam consuetudinem nova nascitur ad
428쪽
rectum propensio , infirma diu esse solet e amor porro Dei in corde dominans requiritur ad certam ac solidam contritionem. Idem ibidem. Voluntas autem nova , inquit , quae mihi esse coeperat, ut te gratis is colerem, fruique te Vellem, nondum erat idonea ad superandam priori rem Vetustate roboratam.
QUAE RES I. an qui in eadem peccata lethalia, quae frequenter confessi jam sunt, semper relabuntur, iis Absolutio impertienda sit.
REsPONDEO non esse impertiendam ἐν Primo propter duas mox allatas rationes.
Secundo quia accedit nova etiam disserendae Absolutionis & probandae contritionis causa : nempe violatio crebra Sacramenti, quae hactenus , ut credibile est, praecessit. Haec enim iram Dei ita incendit, ut vix ullus gratiae sperandae locus supersit. Lege Paulum epise. ad Hebraeap. 6. iis qui spiritui gratiae contumeliam secerint, extrema quaeque mi nitantem. Adde Petrum 2. cap. a. versa a. de iis qui ut canes ad vomitus redeunt. Sed prae ceteris illud expende quod ipse Cnristus in Evangelio de hujusmodi hominibus pronuntiat Matib. I a. 43. & Luc. II. 26. Tertio quia id maiores nostri severissime prohibuerunt. Patres Το- letani supra , hunc esse foedissimum poenitendi morem , hanc esse execrabilem praesu motionem sanciunt. Quarto quia H ei qui saepe in eadem re mentitus sit, deinceps non creditur in iis quae pertinent ad humanae vitae societatem, quanto minus in rebus divinis , ubi & majorem cautionem ipsius religionis majestas postulat , & dubium majus movet innata ad malum , & usu atque indignatione Dei corroborata propensio Quae REs 4. an Absolutio tribuenda sit iis qui in occasione peccandi
REsPONDEO I. duplicem peccandi occasionem distingui r aliam per se , quae ex natura sua in peccatum inducit; ut apud se habere feminam, quicum Deum ossendere soleas : aliam per accidens, quae non per se ad peccatum inclinat , sed habita ratione personarum : sic quibusdam . perniciosa est alienae pecuniae administratio. REsPoNDEo a. Ablolutionem non posse concedi iis qui in prioris generis occasione Versantur; quia hoc in casu non censentur illi nabere firmum propositum non peccandi de cetero, nec, ut par est, a peccato abhorrere. Ut enim ajunt Philosophi , Qui vult causam, vult & effectum . RESPONDEO 3. eos qui versantur in ea occasione peccandi, quae per accidens tantum est causa peccati , non esse venia donandos , nisi aut eam deseruerint, aut se per certi temporis spatium probaverint atque emendaverint : quia nimirum quae per se mala non sunt , debent quidem deseri, si habita ratione vitii personae, nulla spes correctionis asesulgeat i possunI autem libere exerceri, si quis futurae deinceps melioris vitae fidem probabilem , sua per aliquod tempus in recto constantia , faciat. Mitasse de Poenitentia. D d - , . QVAE-
429쪽
4i8 DE ABSOLUTIONE. QUAEREs s. an ille a peccatis absolvi debeat , qui praescriptis sibi
remediis nolit uti. REsPONDEo non esse absolvendum .' quia is jure existimatur peccatum non satis fugere. Qui enim finem aliquem assequi cupit, is media ad finem apta usurpare non detrectat. Qui porro de his accuratiorem disputationem habere voluerit, adeat illustrissimum episcopum Castoriensem libro a. de Amore Poenisente; Genetium Vasensium episcopum in Theologia morali ; Μerbesum in summa; Macharium Havermans in peculiari de hoc argumento dissertatione , Jueninum de Paenitentia; & Natalem Alexandrum in Theologia morali. Qui autem regulas in ipso usu sequendas nome optaverit, consulat S. Carolum Borro maeum, praeserti m in instructione Confessariorum, quam asci vit Clerus Gallicanus ἔ & Paenitentiae Praxim Gallice editam ab uno e novstris , viro in his exercitatissimo , ad usum Ecclesiae Virdunensis. His enim nihil sanctius, nihil enucleatius, nihil prudentius. De moribundis quibus es adminimandum Poenitentiae sacramentum.
CUM eorum qui peccata sua confiteantur satis aperta causa sit, comtroversia solum restat de iis qui vocis usu destituti sunt. QUIEREs I. an qui voce peccata sua confiteri non possunt, sed ante significarunt confiteri se velle, aut qui nutu id testantur, sint Absolutione donandi. R Espo NDΕo esse donandos qui consessionis ac Ps nitentiae votum t stati sunt ; ex Concilio Carthasinensi IU. can. 76. Is , inquit , quiis Ps nitentiam in infirmitate petit, si casu , dum ad eum Sace dos in- is vitatus Venit, oppressus infirmitate. obmutuerit,. Vel in phrenelim Veris sus suerit ; dent testimonium qui eum audierunt, & accipiat Ps nitenis tiam et &, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus linis positionem, & infundatur ori ejus Eucharistia. Idem statuunt synodus Arausicana I. can. I a. & S. Leo epis. ad Theodorum Foroiuliensem. . Absolutionem quoque iis esse impertiendam qui nutu desiderium ipsius significant, cum ex iisdem testimoniis evincitur, tum ex communi usu ac sententia omnium. Hanc autem Absolutionem esse Sacramentalem , contra Dominicum Soto cuncti statuunt. IIERES a. an publicis peccatoribus , qui nullo dato Ps nitentiae signo obmutescunt, venia sit impertienda. REsPoNDEo non esse impertiendam : quia homo talis esse praesumitur, qualis semper fuit, quandiu aliud non apparet. NEC dicas Augustinum in libro I. de adulterinis coniugiis cap. ult.
edicere, ut Cathecumeni, qui palam ac publice vitam turpem duxerant, Baptis
430쪽
DE ABSOLUTIONE. I9Baptismo donentur , si vocis usu in extremo spiritu destituti sint. In enim definit Augustinus, quia Catechumeni Ps nitentiam ac sui
ram conversionem cordis sui ad Deum semper prae se tulerant.
Qu/EREs 3. an ii quos in ipso peccandi actu vox deficit , v g. d
ello confligentes, sint reconciliandi. REsPONDEO non esse reconciliandos ἰ hancque propositionem damnatam esse anno I 663. a sacra Facultate Parisienti in Amadaeo Guimento. QUAERES 4. an qui vir probus est, aut merito talis habetur, si casu subito ita opprimatur, ut nec voce confiteri peccata, nec nutu suum
de iis dolorem testari possit, ei Absolutio tribuenda sit. REsPONDEO I. Cum Amadaeus idem Guimenius scripsisset in hunc modum, Infirmus qui amisit loquelam vel usum rationis, si bene vi-
, , Vebat ut honus & ndelis, . . . quamvis non petierit Sacramenta, quia
se ex insperato talia acciderunt, debet praesupponi contritus; & facienteis aliquo consessionem generalem pro eo, sicut fit in populo, Sacerdos se faciat Absolutionem ab omni sententia & peccato : atque adeo iis verbis necessitatem imponeret Sacerdotibus omnes hujusmodi homines
absolvendi; sacra Facultas Parisiensis sie censuit de ista propositione d is Doctrina hujus propositionis , inquit , universe & absolute sumpta , is est in pra, periculosa. Dicitur autem absolute oe universe in praxi periculosa baec doctrina , quia multi ea abuti possunt ad Absolutionem quibulvis leviter & temere concedendam; praesertim si necessitas Sacerdotibus incumbere censeatur Absolutionem impertiendi .. Consule Genetium in Theolagia morali . RESPONDEO 2. quod , cum haec censura rem non spectet nisi universe & absolute, & necessitatem potissimum impetat ab Amadaeo Guiis mento impositam omnibus Sacerdotibus, nonnullos etiam ex hoc sacro Ordine arbitrari a viro prudente posse iis in casibus Absolutionem trisbui : cujus rei plurima afferunt momenta. Primo Augustinus lib. I. de adulterinis coniugiis cap. vlt. definit non esse denegandum Baptisma Catechumenis , si sorte in extremo morbo obmutescant ; quamvis hactenus non caste vixissent. Hujus autem sententiae suae plurimas adducit causas : I. est , Quod incredibile sit , eosis nec in fine baptizari voluisse : a. quod, etiamsi voluntas incerta esse set, multo satius sit nolenti dare, quam volenti negare. Postea vero sic addit e Quae autem Baptismatis, eadem reconciliationis est cauis sa , si sorte Ps nitentem finiendae vitae periculum praeoccupaverite necis ipsos enim ex hac vita sine arrha suae pacis exire velle debet mater Ec- , , clesia. Quis enim non videt haec eadem, &. multo quidem magis , dicturum fuisse Augustinum de eo quem hic inducimus' An non enim Ecclesiae Deoque charior est homo vere christianae vitae, quam malus Ca techumenus An non auxilia sibi pro tempore necessaria longe potiori
jure reposcit & flagitat qui ad Christi leges suam vitam exigit, quam al-
