Respublica Moscoviae et urbes : accedunt quaedam latinè nunquam antehac edita

발행: 1630년

분량: 586페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

Mosco VITICA. 43'berto Radivitio ea de re acturos dixerunt, atque ad diem posteram Sessioni interfuturos. Nomina Arςium is Mosco tra

dendarum.

l bus,Vilian,Pernavia utraque. Nomina Arcium qua in manu

462쪽

Diei v. Ianuarij Sessio XI V. V Bi Legati vicissim conquesti

ssimi, Mosci quidem, quod Regiis rem protrahentibus, interim rustici, captivique a Polonis ,

Lituanis abducerentur, vacuaque regio circum quaque relinqueretur,& incendio absumeretur: Regii vero , quod Mosci tempus extrahentes , neque ad rem , qua de agebatur, venientes, effusi sanguinis erant causa, qui tanto magis erat effundenduS, quanto magis ipsi pacis conditiones non admitterent: Addidere Regii : rusticos, & captivos haud abduci, sed an hyberna, castraque cuique militi assignata deduci. Inde de Serenesco arce Livoniae actum est , quam Mosci a Sueciae Rege occupatam, Regii a Magno Duce retineri dicebant. Qua de

re cum veritas non constaret, Regii eam sese omnino velle dixerunt, quam sese tradituros Mosci

463쪽

responderunt, nisi Regis Sueciae in ea praesidium fuisset. Postea nomina uniuscuiusqtie arcium , quae adhuc in potestate Mosci sunt, repetita sunt a Regiis: earum item, quae in Regis Sueciae, enerant manus. Ad extremum,

cum Legati de verbis potius , qua de re litigarent , sic constitutum est, ut Mosci, quicquid in Livonia Magnus Dux haberet, id cum arcibus, pagis, agro, atque adeo rebus aliis immobilibus, ad eas pertinentibus, Regi traderent: Rex Magno Duci arces a se captas

praeter Veli sitim j quae quidem fuissent Magni Ducis, cum pagis, agro, rebusque aliis immobilibus, . ad eas spectantibus , restitueret: interea neutri , quamdiu pacis

tempus duraret,vel Mosco adversus Velisium, atque Livoniam,vel Regi adversus Lucum , Savolociam,Nevellam, Chelmam, Sebesium , ac Plescovienses arces esse bellum innovandum. Quae ut ab

464쪽

4 1 RasPVBLI Q AAntonii amanuensi, dc interprete scriberentur, utrique Legati petierunt. Praeterea cum de ratione, tem poreque tormentorum, Vladicarum,POpporum, imaginum ex arcibus avehenda ruin , Regiique exercitus ex Plesico utensii obsutione deducendi , multa contentio fuisset, ac dies ad noctem inclinas set, relata earum rerum deliberatio est in sequemis diei Sessio

gno Duce fuissent missi , ut redderent, arces , inde abiissent, Regiis ea de re sciscitantibus, MΟ-s sciresponderunt , alios a Magno ace ei negocio fuisse assignatos: itaque ubi pax colvisset , nullam Testituendis arcibus moram interpositum iri. Deinde vero cum primum ad

465쪽

Mos COVITICA. eas arces ventum esset a Regiis, aulicisque Magni Ducis , ex unaquaque octo dierum spacto Palatini, Vladicae, Poppi, mercatores, imagines, cum eorum boni S mo- bilibus exirent: frumenta, & alia eiusmodi , nisi eo tempore avelu. possent , redeuntibus aliquibus Moscis asportatum iri. Omnium porro arcium, quae in Livonia Regi tradendae erant, re- stitutio , intra octo hebdomadas, ab ea die, decreta est; quo in spa-

cio, Regii suas Mosco item essent

i reddituri. Cum vero iterum de tormenti S actum esset, utrique Legati con- Venerunt , ut interposito jureju- rando, atque osculo crucis, tor menta cum arcibus capta resti- tuerent: Michaol autem Harabur-

gni Ducis secretarii, eorum tor mentorum nomina,& numerum,

chirographo munita , describe- rent, ac vicissim traderent.

466쪽

RESPUBLICA Regii deinde Antonio protestati sunt, Serenesciuia velle sese a

Moscis, quod hi sui antea) dicerent, esse in manu Sueciae Regis. De captivis magna rursus disceptatio fuit, Moscis negantibus pecunia, arcibusve redimendum esse Christianus anguinem, quod Regii duas arces, Sebesitam, atqUeopocam,propterea petiverant. At rursus Regiis obiicientibus, Magnum eorum Ducem quondam Usviatum , & Ieseriscium arces a rege Poloniae ad captivos redimendos petivisse: isumque adeo Ducem non solum pro Chlebo vicio nobili Lituano tres captivo S, verum etiam pecuniam , uti de aliis faciebat, voluisse. Ad extremum igitur, ut ea tota res per Legatos cum utroque Principe ageretur, constitutum est, cum Antonius , cui eam rem deferre Regii voluerant, id omnino non expe

dire respondisset , quippe qui sin

castris expertus, Regi, qui Moscum

467쪽

l MOSCO VITICA. scum captivum ei promiserat,

non fuisse obtemperatum iudicavit , si qui a tot externis Mosci alio fuissent abducti, Magno Ducitastia redderentur, eam rem Pontificis Maximi nomini , ac fidei incommode cessuram.

Denique cum Mosci urgent, ut Rex primo Legatos suos ad pacem firmandam in Mosco viam mitteret, Regii vero dicerent, sat esse, utriusque Principis Legati ad fines utriusque ditionis , eodem tempore venientes ; alteri ad Regem , ad Moscum alteri procederent, aut etiam Regis Legati Smo- enscium primo venirent: nec Vero Mosci hoc probarent , quod suos esse istarum rerum imperitos dicerent ; nihil in ea Sessione statutum est , sed in futuram reiectum. Eadem die, cum Magnus Dux .d Antonium, & ad suos Legato Slitteras misisset, cum altera validiore Plenipotentia , id Antonio

468쪽

4 6 REs PVBLIc Aac Regiis fuit argumento, eum de pace serio agere. Ea vero perlecta est in ipso Legatorum consessu, quae ita habebat. Exemplum secunda Magni Du

cis Plenipotentia. 'D IvIN A gratia, ac clementia, nos praefecit in Oriente ex

altissimis , quique dirigit pedes ;nostros in viam pacis. Huius ergo 'Dei nostri in Trinitate adorandi lclemcntia. Nos Magnus Dominus, Imperator , atque Magnus Dux Ioannes Basilius , totius Russi ae, Volo timeriae, Moscoviae, Novo gardiae, Imperator Casani, & Imperator Astra cani, Dominus Plesco viae & Magnus Dux Smolen-sciae, Tu eriae, I vertar, Permiae, Viaticae, Bulgariae,& aliorum, & Do minus haereditarius terrae Livo nicet,&c. StephanoDei gratia Regi Poloniae , & Magno Duci Lituaniae, Rustiae, Prustiae, Maso urse, Sa

469쪽

Mosco VITIe A. & aliorum , &c. Scripsit ad nos Gregorii XIII. Papae Romani

Nuncius, Antonius Possevinus dehacis constitutione , ne internos sanguis Christianus funderetur,&pellum ut cessaret,cti Legatos nostros ex utraque parte inter nos ad tintina locum mitteremus, qui praesente illo Ponti ficis Nuncio inter nos pacem , dc foederis constitutionem constituere possent. Itaque nos propter pacem Christianam misimus Legatos nostros, Aulicum nostrum , &Praeiectum Casinetissem, Ducem Demetrium Petri Ioleighi , Auli cum nostrum, dc praefectum Co-setnensem, Romanum Basilii Ol-pherium ; dc Notarium nostrum Mikitam Bassenka, Nicephori silium Verescetallina ; &Vicenotarium nostAim Zachiariam Suia2eva, ad Zapolscii Iamum,vel ad aliquem alium locum, qui aptus erit inter Porcoxia dc Zavolociam ad conventum, pacis statuendae gra- tia,

470쪽

4 8 REsPvBLICA . tia , data illis plena instructione, ut convenientes cum Legatis tuis; inter nos,&te Regem Stephanum lde bono opere , & de pace Christiana coram Papae nuncio , quaecunqtie illi coiicludent, ad pacis constitutionem ex utraquis parte constituent , litterisquae foederis Sc crucri osculatione confirmabunt, immobiliter, secundum constitutionem illorum , tenere debeamus. Et quos tu Rex Stephane Legatos tuos ea de causal ad nos allegabis , nos litteras Legatorum nostrorum nomine noristro scribere, δc signo nostro obsi-gnare debemus, easdemque litteras osculatione nostia crucIS confirmatas, per eosdem Legatos tuos ad te Regem Stephanum mittemus. Tu autem Rex Stephane eodem modo, cum ad te Legatos nostros allegabimus , easdem Constitutionis litteras nomine: tuo scriptas, & signo treo obsignatas , per Legatos nostros ad nos

SEARCH

MENU NAVIGATION