Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

cap. 27. MEDICINA. 329 quo oppressis in angusto spes est Sed unicum

tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei prouisam projicere, , si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere; si habet, interdum deprimere, Vt inuitus quoque aqua satietur, sic enim simul & sitis, laquae metus tollitur Sed aliud peri culum excipit, ne infirmum orpus in aqua fri- gida vexatum, neruorum distentio absumat. Id ne incidat, a piscina protinus in oleum calidum demittendus est Antidotum m autem praecipue id, quod primo loco posui ubi id non est, aliud si nondum aeger aquam horret, potui X aqua dandum est si amaritudine offenditur, mel adjiciendum est at si jam is morbus occupauit, per catapotia sumi potest. i. curauones communes aduersus omnes morsus serpentium. n Serpentium quoque morsus non nimium distantem curationem desiderant quamuis in ea multum antiqui variarunt adeo ut in singula anguium genera singula medendi praeciperent; aliique alia, sed in omnibus eadem maxime proficiunt. Igitur in primis supra vulnus id membrum deligandum est non tamen nimium vehementer, ne torpeat. Dein venenum

extrahendum est. Id cucurbitula optime facit. Neque alienum est, ante scalpello circa vulnus

m Scribon. Larg. c. LIII. c. I7I n Aetii Tetrabov. Serm. I. c. I. a. & seqq.

392쪽

incidere, quo plus vitiati jam sanguinis extrahatur cucurbitula non est quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas quod idem possit ne id quidem est, homo o adhibendus est, qui vulnUS Xstigat. Neque hercule scientiarn praecipuam habent hi, qui Psylli nominantur sed audaciam usu

ipso confirmatam. Nam Venenum serpentis, ut quaedam etiam Venatoria Venena, quibUS

Galli praecipue utuntur, non gustu, sed in uia nere nocent. Ideoque colubra ipsa toto estur: imas ejus occidit, , si stupente ea riuod per quaedam medicamenta circulatores faciuntbinos digitum quis indidit, neque percussus est, nulla in ejus saliua noxa est. Ergo quisquis, exemplum Psylli secutus, id vulnus auxerit, ipse tutus erit tutum hominem praestabit. Illud interea ante debebit attendere , ne quod in gingiuis , palatove, aliaue parte ori ulcus habeat Post haec is homo loco calido collocandus est sic, ut id , quod percussum erit, in inferiorem partem inclinetur. Si neque qui exsugat, neque cucurbitula est, sorbere oportet jus anserinum , vel vitulinum Vomere. Vivum autem gallinaceum pullum per medium diuidere, protinus aliis dum super vulnus imponere sic, Ut pars interior corpori jungatur. Facit id etiam hoc ius

393쪽

Cap. a . MEDICINA. 3ῖΙ per vulnus imposita. Emplastra quoque, quae lupra c0mprehensa sunt. Aptissimumque est, vel Ephesium, vel id quod ei subjectum est. Praesensque in aliquo antidoto praesidium est in id non it, necessarium est exsorbere portionemnieri vini cum pipere vel quidlibet aliud,quod

calori mouendo est, nec humorem intus coire patitur, nam maXima pars Venenorum frigore interimit. Omnia etian Vrinam mouentia , quia materiam Xtenuant, Vtilia siliat.

. Specialesunmtiones aduersus ictus serpentium: c primo aduersenici dum fidis. p)Haec aduersus omnes ictus utilia sunt, communiaque : Vsus tamen ipse docuit, eum, quem Aspis percussit, acetum potius bibere debere. Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui, cum ab hac ictus esset, partim ob ipsum Vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, liberatus est. Credo quoniam id, quamuis refrigerandi vim habet, habet tamenin dissipandi. Quo fit, ut terra respersa eo spumet. Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus humorem hominis ab eo discuti, sic dari sanitatem. F. Aduersus ictum Scorpionis In quibusdam etiam aliis serpentibu Certa quaedam auXilia satis nota sunt Nam scorpio

4 ipse

394쪽

332 A. CORN CELsi Lib. . ipse sibi pulcherrimum medicamentum est. Quidam contritum cum vino bibunt. Quadam eodem modo contritum silper vulnus imponunt. Quidam super prunas eo imposito, Vul-hus suffumigant, undique veste circundata , ne is fumus dilabatur tum carbonem ejus super vulnus deligant. Bibere autem oportet herbae solaris quam 7λιοτο οπιον Graeci vocant semen, vel certe folia ex vino. Super Vulnus vero etiam furfures ex aceto, vel ruta siluatica recte imponitur , vel cum melle sal tostus. Cognoui tamen medicos, qui ab scorpion ictis nihil aliud, quam ex brachio sanguinem miserunt. . Aduersus Araneis Scorpionis ictum. Ad scorpionis etiam, i adir aranei ictum allium cum ruta recte miscetur, X leoque contritum superimponitur.

7. Aduersus Cerastis, s Dipsadis N Haemorrhoidis ictum f)At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, asphodeli, quod AEgyptiae fabae magnitudinem aequet, arefactum, in duas potiones diuidendiaria est sic, ut ei rutae paululum adjiciatur. Trifolium quoque mentastrum, Cuna aceto panaces aeque proficiunt. Costumque, castia, di cinnamomum recte per potiOnem assumuntur. I. Ἀῶ

ν Aetius Tetrab. iv. Serini. I. I 6. s Aetius Tetrab.

395쪽

Cap. 27. MEDICINA . 333

I. Aduersus Gersdri si intum, cenustis.

Aduersus Chersydri vero ictum, panace S, aut laser, quod sit scrupulorum p. II. . Vel porri succus cum hemina vini sumendus est,& edenda multa satureia. Imponendum autem super vulnus stercus caprinum ex aceto coctum aut ex eodem hordeacea farinari aut ruta,vel nepeta, cum sale contrita, melle adjecto. Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.

q. Aduersus Phalangit tritam cu)Vbi vero phalangium nocuit,ptarier eam curationem, quae manu editur, saepe homo demit tendus in solium est, dandusque ei myrrhae tuae taminiae par modus ex passi hemina. vel radicula semen,aut lolii radivex vino; super vulnus furfures ex aceto cocti, imperandumque, tis conquiescat.

Io. Aduersus ictus Italorum anguium, qui minus terribiles peregrinis sunt. Verum haec genera serpentium ieregrina,& aliquanto magis pestifera sunt maXime, quae aestuosis gignuntur locis Italia frigidioresque regiones hac quoque parte salubritatem habent, quod minus terribiles angues edunt. induersus quos satis proficit herba betonica, vel cantabrica, Vel centaurion, et agrimonia, Vel trixago,

t Aetius Tetrab. Iv. Serm. I. 3s. ω Aetius Tetrab.

396쪽

no, super Vulnus impositae se illud ignorare non oportet, Omnis serpentis ictum jejuni di jejuno magis nocere, ideoque perniciosissimi sunt, cum incubant utilissimumque eis, ubi ex anguibus metu est, non ante progredi, quam quis aliquid assumpsit. it. Remediumgenerale aduersus omnia venena, vel in cibo, vel in potione assumpta. Non tam facile his opitulari est,qui Venenum, vel in cibo, vel in potione sumpserunt Primum, quia non protinus sentiunt, Vt ab angue icti ideo ne succurrere quidem statim sibi pos sunt. Deinde, quia noxa non acute, sed ab in terioribus partibus incipit. Commodissimum cst tamen, ubi primum sensit aliquis, protinus oleo multo epoto Vomere. Deinde Vbi praecordia eghausit, bibere antidotum si id non

est, vel merum Uinum.

II. Specialia remedia aduersus quaedam venena: reprimo aduersus Cantharidas. μ)Sunt tamen quaedam remedia propria aduersus quaedam Venena, maximeque leuiora. Nam si cantharidas aliquis ebibit, panaces cum lacte contusa vel galbanum vino adjecto dars, vel lac

per se debet. V. Aduersus Cicutam ob

Sicicutam, vinum merum calidum cum ruta

quamplurimum ingerendum est; deinde is vomere a AEginet. v. ro Scribon. Larg. Luri. Actuar M. M. v. I ij Eginet. v. I. Scribon. Larg. LVII. ActuanΜ.M. v. I2.

397쪽

cap. 27. MEDIζIN A. 33smere cogendus: posteaque laser ex vino dandum Isque, si febre vacat, in calidum balneum mittendus si non vacat, Vngendu e cale-

Dcientibus est Post quae quies ei necessaria est. I . Aduersus Poscyamum ' Si hyoscyamum, feruens mulsum bibendum si aut quodlibet lac, maxime tamen asininum. Is Aduersus Cerussam sa)Si cerussam, jus maluae, vel juglandis X Vi

i Aduersus Sanguisugam,s epota es, lac,quod intus coiit. USi sanguisuga epota est, acetum cum sale bibendum est Si lac intus coiit, aut passum,aut cum aceto laser. Ir. Aduersus Fungos inutiles icSi Fungos inutiles quis assumpsit, radicula aut e posca, aut cum sales aceto edenda est.

Ipsi vero hi specie quidem discerni possunt

ab utilibus , .cocturae genere idonei . feri. Nam siue ex oleo inferbuerunt, siue piri surcu- Ius cum his inferbuit, Omni nOX Vacant. ιδ. De adustris corporis locis, s quomodo cunare debeant. si Λdustis quoque locis extrinsecus vis inferis tur itaque sequi videtur, ut de his dicam. Haec autem Optime curantur foliis aut lilii, aut linguae

398쪽

guae caninae, aut betae in vino oleoque decoctis. QuPrum quodlibet protinus impositum ad sanitatem perducit. Sed diuidi quoque curatio potest in ea, quael mediocriter exedentia reprimentiaque, primo pustulas prohibeant, Tummam pelliculam exasperent: einde ea, quae lenia ad sanitatem perducant. Ex prioribus est lenticulae cui TU, melle farinari vel myrrha cum vino vel creta cimolia cum thuris cortice contrita, aqua coacta atque, ubi usus necessitas incidit, aceto diluta. Ex insequentibus, quaelibet λιπαρά. Sed idonea maxime est, quae per plumbi retrimentum, vel vitellos habet. Est etiam illa adustorum curatio, dum inflammatio est, impositam habere cum melle lenticulam: ubi ea declinauit, farinam cum ruta , Vel

porro, vel marrubio, donec crustae cadant tum eruum cum melle, aut irim, aut resinam terebinthibam , donec ulcus purum sit novissime siccii in linamentum.

CAP. XXVIII.

De interioribis ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta, nascuntur.

I. De Carbunculo. e) ra his, quae extrinsecus incidunt, ad ea ve--- niendum est, quae interius , corrupta aliqua corporum parte, nascuntur. Ex quibus non

aliud

399쪽

Cap. 2I MEDICINA. 337 aliud carbunculo pejus Ejus hae notae sunt. Rubor est, superque eum non nimium pustulae eminent, maxime nigrae, interdum subliuidae, pallidae. In iis sanies esse videtur infra color niger est. Ipsum corpus aridum, laurius quam naturaliter oportet i Circaque i si crusta est eaque inflammatione cingitur. Neque in eo loco leuari cutis potest, sed inferiori carni quasi assixa est. Somnus urget. Nonnunquam horror, aut febri oritur, aut trunque. Idque vitium subteractis quasi quibus dam radicibus serpit interdum celerius , interdum tardius. Supra quoque, proceden in albescita dein liuidum fit circumque eXiguae pustulae oriuntur. Et si circa stomachum faucesue incidit, subito spiritum saepe elidit. Nihil melius est , quam protinus adurere. Neque id graue est, nam non sentit: quoniam

ea caro mortua est. Finisque adurendi est, dum ex omni parte sensus doloris est. Tum deinde ulcus, sicut caetera adusta , curandum est. Sequitur enim sub medicamentis erodentibus crusta quae undique a Viva carne diducta, trahit secum, quicquid corruptum erat purusque jam sinus curari potest implentibus. At, si in summa cute vitium est, possunt succurrere quaedam vel exedentia tantum, vel etiam adurentia. Vis

pro magnitudine adhibenda est. Quodcunque vero medicamentum impositum est, si satis proficiet.

400쪽

ficiet, protinus a viva corruptam partem re l-l

vet.

Certaque esse fiducia potest fere, si undique vitiosa caro excidat, qua hujuscemodi medic men exest si id non fit, medicamentumque malo vincitur, Utique ad Vstionem properandum est Sed in ejusmodi casu abstinendum a cibo, a vino est a Aquam liberaliter bibere expedit. . Magisque ea seruanda sunt, si febricula quoque .

accessit. a. De Carcisomate.

Non idem periculum καρκίνωμια assert, nisi imprudentia curantis agitatum est. Id vitiurn sit maxime insuperioribus partibus, circa D fa-

Ciem, nareS, aures, labra mamma S foeminarum. Et ex jecore, aut splene hoc nascitur. Circa locum aliqua quasi puncta sentiuntur isque immobilis, inaequaliter tumet interdum etiam torpet Circa eum inflatae venae quasi recuruantur: haeque pallent, aut liuent nonnunquam etiam in quibusdam delitescunt. Tactusque is locus, aliis dolorem steri, in aliis eum non habet. Et nonnunquam sine ulcere durior aut mollior est, quani est naturaliter debet; nonnunquam iisdem Omnibus ulcus accedit. Interdumque nullam habet proprietatem: interdum simile his est, quae vocant Graeci κονδυλώματα, aspredine quadam & magnitudinesta. Colorque ejus ruber est, aut lenticulae similiS.

SEARCH

MENU NAVIGATION