Aurel. Cornel. Celsi De medicina libri octo cum praefatione Georg. Wolffg. Wedelii ..

발행: 1713년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

373쪽

Cap. s. MEDICINA. IIlum mordet, eo majores inflammationes oriuntur , magi Sque aestate Neutra etiam vim vi

iam desiderat sed ea hactenus utilis est, qua cutis ducentem quali sua sponte subsequitur. Fere

etiam fibulae latius vulnus este patiuntur: sutura oras jungit, quae ne ipse quidem inter se contingere ex toto debent ut si quod intus humoris concreuerit, sit qua emanet. Si quod vulnus. neutrum horum recipit, id tamen purgari debet.

Deinde omni vulneri primo imponenda est spongia ex aceto expresia. Si sustinere aliquis aceti vim non potest, Vino tendum est. Le' vis plaga juvatur etiam,si ex aqua frigida expre&sa spongia imponitur. Sed ea, quocunque ino do imposita est, dum madet, prodest itaque,Vtinarescat, non est committendum. Licetque sine peregrinis, conquisitis, compositis medicamentis vulnus curare. Sed si quis huic parum confidit, imponere medicamentum debet, quod sine seu compositum sit ex his, quae cruentis vulneribus apta esse proposui maximeque si caro est, Barbarum si nerui, Vel cartilago, vel aliquid ex eminentibus, quales aures, Vel

labra sunt Polybi sphragidem Alexandrinum

quoque Viride neruis idoneum est eminentibusque partibus ea, quam Graeci ρυππιουσαν VO-

cant.

Solet etiam, colliso corpore, exigua parte fi di cutis Ouod ubi incidit, non alienum est,

374쪽

3i A. CORN. CELSI Lib. s. scapello latius aperire nisi musculi, neruique juxta sunt, quos incidi non expedit, ubi satis di. ductum est, medicamentum imponendum est. At, si id, quod collisum est, quamuis parum diductum est, latius tamen aperiri propter neruos aut musculos non licet; adhibenda sunt ea, quae humorem leniter extrahant praecipueque ex his, id, quod ρυπωλ vocari proposui. Non alienum est etiam Vbicunque Vulnus est graue impositum, quo id juvetur, insuper circumdare lanam succidam ex aceto oleo vel cataplasma, si mollis is locus est, quod leniter reprimata, si neruosses, aut musculosus, quod emolliat. a . si vomodo vulnus ligari conueniat. Fascia vero ad vulnus deligandum linea aptissma est eaque lata est e debet, ut semel insecta non vulnus tantum, sed paululum trinque ejus comprehendat. Si ab altera parte caro magis recessit, ab ea melius attrahitur: si aeque ab v. traque, transuerse comprehendere oras debet; aut si id vulneris ratio non patitur, media primum injicienda est, ut tum in utramque partem ducatur. Sic autem deliganda est, Vt conti. neat, nec adstringat, quod non continetur, elabitur quod nimis adsfrictum est, cancro periclitatur. Hieme pius fascia circuire debet: aestate, quoties necesse est. Tum eXtrema pars ejus inferioribus acu assuenda est, nam nodus vulnus laedit, nisi tamen longe est. Porro neminem decipi decet, ut propriam vi

377쪽

Cap. 21. MEDICINA. issicera curationem requiris ni de quibus supra po- sit. Nam plaga ipsa curanda extrinsecus, vel sutura, vel alio medicinae genere est. In visceribus nihil mouendum est nisi, siquid aut ex jocinore, aut liene aut pulmone duntaXat Xtremo dependeat, id taecidatur. Alioquin vulnus interius ea victus ratio eaque medicamenta sanabunt, quae cuique visceri conuenire superiore libro proposui. U. Est modo vulnerato agendumst. His ita primo die ordinatis, homo in lecto collocandus est isque sigraue Vulnus est, abstinere, quantum Vire patiuntur, ante inflammationem. Ibo debet bibere, donec sitim finiat, aquam calidam vel, si aestas est, ac neque febris, neque dolor est, etiam frigidam. Adeo tamen nihil perpetuum est, sed semper pro vi corporis aestimandum, ut imbecillitas etiam cibum protinus facere necessarium possit tenuem scilicet, exiguum, qui tantum sustineat. Multique etiam e profluuio sanguinis intermo riente ante Ullam curationem vino reficiendi

sunt; quod alioqui inimicissimum vulneri est.

ab De notis vulnerum. Nimis vero no intumescere vulnus, pericu

losum nihil x intumescere, periculosissimum est, illud indicium magnae inflammationis hoc, ensor tui corporis est. Protinusque,si mensio mini consistit, si nulla febris accessit, scire licet,

378쪽

mature vulnus sanum fore. At ne febris quidem terrere debet, si in magno vulnere, dum inflammatio est, permanet. Illa perniciosa est, quae vel leui vulneri superuenit, Vel vltra tempus inflammationis durat, vel delirium mouet vel si neruorum is rigorem aut distentionem, quae e vulnere orta est, ea non finit. Vomitus quoque biliosus non voluntarius, Vel protinUS, ut percussiis est aliquis, vel dum inflammatio imanet, malum signum est in his duntaXat, quorum vel nerui vel etiam neruosi loci vulnerati sunt Sponte tamen Omere, non alienum est praecipue his, quibus in consuetudine fuit sed neque protinus post cibum, neque jam inflammatione orta, neque cum insuperioribus partibus plaga est. a . De curationibus vulnerum. G Biduo sic vulnere habito, tertio die id aperiendum, detergendaque sanies ex aqua frigi da est, eademque rursus injicienda sunt. Quinto jam die, quanta inflammatio futura est , se ostendit. Quo die,rursus detecto Vulnere, considerandus color est. Quod si liuidus, aut palliduS, aut Varius, aut niger es e scire licet, malum Vulnus este, idque, quandocunque animaduersum est, terrere nos potest. Album, aut rubi CUndum ei se vulnus, commodissimum est. Item cutis dura, crassa, dolens, periculum ostendit.

Bona signa sitiat, ubi haec sine dolore, tennis,

379쪽

Cap. 26. MEDICINA. 3I7 mollis est. Sed si latinatur Vulnus, aut leuiter intumuit, eadem sunt imponenda, quae primo

fuerunt.

Si grauis inflammatio est, neque glutinandi spes est, neque mouetur, aquae quoque a calidae necessarius usus est, ut materiam digerat, duritiam emolliat, pus citet. Ea sic temperanda est, Vt manu contingenti octanda sit; usque eo adhibenda, donec aliquid minuisse ex tumore caloremque ulceri magis naturalem reddidisse videatur. Post id fomentum, si late plaga non patet, imponi protinus emplastrum debet, maximeque, si grande Vulnus est, tetrapharmacum: si in articulis, digitis, locis cartilaginosis, ρυπGες. At si latius hiat idem illud emplastrum liquari e irino unguento . portet, eoque illita linamenta disponi per plagam deinde emplastrum supra data, luper id

lanam succidam minusque etiam, quam primo, fasciae adstringendae sunt. 2δ. Curationes Froyriae arIiculorum.

Sed propria quaedam in articulis visenda sunt. In quibus si praecisi nerui sunt, qui continebant debilitas byejus partis sequitur. Si id dubium est,in ex acuto telo plaga est ea transuersa, commodior est: si ex retuso graui est, nullum in figura discrimen est: at videndum est, pus supra articulum, an infra nascatur. Si sub eo nascitur, albumque&crassum diu fertur, neruum prae

380쪽

praecisum esse credibile est magisque, quo majores dolores inflammationesque, quo maturius excitatae sunt. Quamuis autem non abscissus neruus est tamen, si circa durus tumor diu permanet, necesse est diuturnum ulcus esse,&fanato quoque eo tumorem permanere futurumque est, ut tarde membrum id vel eXtendatur Vel contrahatur. Major tamen in extendendo mora est, ubi recuruato articulo curatio adhibita est quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus Collocari quoque membrum, quod ictum est,ratione certa debet. Si glutinandum est, ut superius sit si in inflammatione est, ut in neutram partem inclinatum sit si jam pus profluit, ut deuexum sit. Optimum etiam medicamentum ib quies est. Moueri, ambulare, nisi sanis, alienum est. Minus tamen periculosum his est, qui in capite vel brachiis, quam qui in inferioribus

partibus vulnerati sunt. Minimeque ambulatio conuenit, femine, aut crure, aut pede laborante. LocuS, in quo cubat, tepidus esse debet. Balneum quoque , dum parum Vulnus purum

est, inter res infestillimas est. Nam id & tumidum & sordidum reddit, ex quibus ad cancrum transitus esse consueuit Lenis fricatio recte adhibetur; sed his partibus, quae longe absunt a

vulnere.

SEARCH

MENU NAVIGATION