장음표시 사용
381쪽
DE DISPENSATIONIBUS. g. I. Quinis PossINT DISPENSARE.
211. Quandocumque valor matrimonii in quaestione ponitur, si probabilis doctorum sententia ei suffragetur, Ecclesia praesumitur dispensare, quatenus opus sit, propter bonum animarum, tollendo sollicet impedimento ecclesiastico, si sorte adsit: sed injure naturae nil innovare potest, ideoque si opinio probabilis illud respiciat, dispensationi non est locus. Quod si impedimentum noscatur adesse, dispensatio quaerenda erit. 212. Dispensatio nulla dari potest a quocumque, etiam a Summo Pontifice, ab impedimentis quae jure naturae vel divino, matrimonio obstant; qualia sunt error, amentia, consanguinitas in quocumque gradu lineae rectae, et in primo gradu lineae transversae, ligamen, impotentia. Potest tamen in aliquo casu urgentissimae necessitatis declarare esse validum matrimonium, non obstante impedimento quod probabiliter de jure naturae illi obstet. Attamen contigisse dicitur, quod frater et soror nescientes se esse consanguineos, comjuncti sint, quos, quum separari non possent absque gravissima infamia, et alioquin bona essent fide, propinquitatem haud suspicantes, in bona sua fide relinquendos visum est. Αssinitas in primo gradu lineae rectae multis videtur dispensationem non admittere. 213. In omnibus impedimentis quae ex jure ecclesiastico oriuntur Pontifex Summus dispensare valet, uti summo consensu agnoscunt
theologi catholici: Episcopi singuli non possunt jure proprio ab
his dispensare, leges enim generales Ecclesiae solvi nequeunt passim a singulis praesulibus, quin ordo et disciplina turbetur, et legum frangatur vis et auctoritas: ideo lex superioris per inferiorem tolli non potest. ' Si impedimentum occultum reperiatur post matri
382쪽
monium bona fide contractum in facie Ecclesiae, praemissis denunti tionibus, ubi haec viget disciplina, et separari nequeant conjuges absque scandalo, vel gravissimo damno, et facilis non sit recursus ad Pontificem, plerique theologi censent episcopum ex praesumpta
Pontificis voluntate, dispensare posse. Quod si per epistolam obtineri brevi possit dispensatio pontificia, in bona fide relinquendi
erunt, et expectanda dispensatio. Si impedimentum occulium, quale est plerumque copula illicita cum consanguinea sponsae, reperiaturanie matrimonium, iis in rerum adjunctis in quibus mora afferret magnum scandalum vel detrimentum: puta si alias immineat periculum moriis, vel si matrimonium sit necessarium ad legitimandas proles, vel ad vitandam seminae infamiam aut alia damna: Vin plures censent episcopum posse dispensare: sed vehementer negat Ben
dictus XIV. id licere unquam de impedimentis publicis; quum haud
sine Ρontificias auctoritatis dispendio auctoritas dispensandi ab inferiore praesule usurparetur.' Qui scienter contrahunt, impedimento posthabito, spe dispensationis cadunt, quapropter episcopus nequit dispensare cum eis ex praesumpta Pontificis voluntate; r pugnat enim canon Tridentinus, quo spes dispensationis aufertur acienter contrahentibus matrimonium in gradu prohibito: Si quis intra gradus prohibitos scienter matrimonium contrahere praesumpserit, separetur, et spe dispensationis consequendae careat. . . non
enim dignus est qui Ecclesiae benignitatem facile experiatur, cujus salubria praecepta temere contempsit. V 214. In impedimentis impedientibus dispensant episcopi ex consumtudine, exceptis votis castitatis perpetuae et ingrediendi religionem, in qnibus etiam episcopi harum regionum ex speciali indulto dispensare valent. In haereticorum cum catholicis nuptiis etiam nostrates ex eadem speciali venia dispensant, conditionibus tamen appositis: nec enim aliter licet. Datur facultas eodem indulto dispensandi super tertio et quarto consanguinitatis et affinitatis gradu simplici et mixto tantum, et in secundo, tertio, et quarto mixtis, et in secundo solo quoad praeterita matrimonia cum conversis ad fidem; et etiam pro sexaginta casibus super secundo, dummodo nullo modo attingat primum : sicut etiam pro totidem casibus super primo assinitatis gradu
383쪽
ex copula illicita per lineam collateralem sive rectam resultantis, dummodo nullum subsit dubium, quod conjux possit esse proles ab altero contrahentium genita: insuper super impedimento cognationis spiritualis etiam inter levantem et levatum: et super disparitate cultus, gravibus tamen de causis in singulis casibus in quibus dispensandum erit: et super impedimento publicae honestatis, justis ex sponsalibus proveniente: et super impedimento criminis, neutro tamen conjugum machinante, ac restituendi jus petendi debitum amissum. Ρlerasque has facultates communicant episcopi missionariis, excepta tamen plerumque lacultate dispensandi in secundo gradu, quum nonnisi pro certo casuum numero episcopis ipsis concedatur, ad quos proinde in singulis casibus recurrere necesSe est.215. Regulares vi suorum privilegiorum drupensant, ex licentia Suorum provincialium, cum poenitentibus suis in tribunali, ab impedimento petendi debiti, propter amnitatem illicitam in secundo gradu, Vel propter votum castitatis. Disputatur utrum dispensare possint in casu urgentissimo a voto castitatis ad contrahendum matrimonium, plerisque id negantibus.
g. II. DE VALORE DISPENSATIONUM.
216. Ut valeat dispensatio in curia Romana impetrata, requiritur tum ut causa finalis sit vera et subsistat dum conceditur, tum ut in petilione nihil omittatur eorum quae jus et stylus curiae exigunt, nihilque reticeatur vori, ratione cujus dispensatio aut nullo modo, aut nonnisi cum certa conditione, vel limitatione, daretur. ' Obreptio fit dum salsum exponitur; subreptilia dicitur dispensatio, quae verum reticendo obtinetur. In qualibet dispensatione petenda
Omnia eXponenda. sunt, quae obstant matrimonio: caeterum occulta
impedimenta quae cum infamia conjuncta sunt, possunt a S. Ρoenitentiaria relaxari, soluto publico impedimento a S. Dataria: ' dummodo de dispensatione alias quaesita a publico impedimento fiat mentio in litteris ad Ρoenitentiariam; quam rationem imitari licet peiendo ab episcopo publice dispensationem ab impedimento publico, et ab eo secretius impedimenti occulti relaxationem flagitando.
ὶ S. Alph. l. vi. n. II 28. 2 Ita Anisine tract. do Μat. c. iii. qu. v. citans Cay. Super, de reae t. 3) Be d. XIV. Pastor bonus, g. 4 I.
384쪽
In dispensatione aliquando occurrit clausula: dummodo impedimentum Oeeultum sit quod non exigit ut omnino lateat, sed ut ad forum externum non sit verosimiliter deducendum. Si duplex ait consanguinitas, Vel si graduum inaequalitas oriatur ex eo quod semina sit propinquior stipiti, ut si sit amita, exponendum est. Item si eopula habita sit ad facilius impetrandam dispensationem, pravus ille finis declarandus est, quandocumque ob copulam jam habitam dispensatio quaeritur.' Si quis post dispensationem rei batur, et indigeat alia dispensatione, prior in petitione exponenda etiam est.' Si quis duas sorores sponsae cognoverit, id in petitione
21 . Si causa dispensationis cesset antequam executioni fuerit demandata ab eo cui delegata est dispensandi facultas, cessat dispensatio : nee enim delegatur facultas nisi ea conditione, ut res ita se habeant, dum dispensatio datur. Si cesset post dispensationem datam, licet ante matrimonium, nil obstat, quia lex jam est sublata. 218. Si dubitatio oriatur de causa dispensationis, utrum fuerit Vera, an salsa, impulsiva an finalis, plerumque dispensatio censenda est valida, quia in dubio standum est pro valore actus. 219. Si post datam dispensationem ab impedimento occulto
affinitalis, iterum peccet orator cum eadem consanguinea Sponsae, ante matrimonium, non videtur indigere nova dispensatione, quia est eadem affinitas.
220. Si post dispensationem obtentam super gradu prohibilo sponsi ipsi coeant, nova juxta stylum curiae . exigitur dispe aiio. Ita declaravit S. C. mense Μ i 1635. 221. Dum ab episcopo quaeritur dispensatio super impedimenio publico, occultum non est reticendum, quod scilicet ex copula illicita provenit, nisi placeat illud secretiori via exponere. Si data sit dispensatio consobrinis v : gr: et ipsi deinceps antequam dispensatio executioni demandata fuerit coeant, erit altera dispensatio petenda. Si post dispensationem executioni demandatam coeant, valet, licet clausulam continuerit, modo copula non interfuerit nam ut valeat sussicit eam non intervenisse antequam dispensatio executioni fuerit demandata. 222. Si contrahentes sint duarum dioecesum uterque praesul debet
385쪽
dispensare, juxta nonnullos: sed probabiliter censeni alii sussicere dispensationem episcopi in cujus dioecesi celebrantur nuptiae: nam dispensando suum subditum eum facit idoneum contractui cum alio. 223. In dispensationibus S. Poenitentiariae, quae a nobis Vix expetuntur, quaedam occurrent clausalae. I. Si ita ait: scilicet si res, uti exponitur, se habeat. Si de voti castitate agatur, periculum probabile lapsus conditionem hanc ponit. Si bona fide causa putetur vera, quae salsa est, Carriere censet dispensationem valere. II. Audita prius saeramentali eo easione, dispensatio quippe haec in tribunali datur, vel saltem praevia consessione. ΙΙΙ. Sublata ocea-8ione peeeandi, scilicet quatenus fieri possit, vel cautela adhibita qua ex proxima fiat remota. IV. Dummodo impedimentum sit
Oeeultum, paucis notum, et vix ad larum externum deducendum.
V. I uneta ei gravi poenitentia, qualis est per sex menses jejunium semel in hebdomada, aut frequens consessio, saltem semel in mense, orationes, lectio spiritualis, etc. 224. Cupiebat concilium Tridentinum ad omnem mali speciem et calumniandi occasionem auferendam, dispensationes concedi gratis: In contrahendis matrimoniis vel nulla omnino detur dispensatio, Vel raro, idque ex causa et gratis concedatur. ' Sed ob causas graVissimas et aequissimas retenta est consuetudo, qua divites aliive solVendo pares quandam pecuniam plerumque dabant occasione dispensationis petendae, ut ita minueretur petentium numerus, et ut disciplinae injuriam repararent, eleemosyna data in pia Opera impendenda : qua ratione et votis patrum Tridentinorum satisfactum est, quum in lucrum conc dentium non cederet.' Equidem hunc morem
probarunt piissimi et severissimi Pontifices, ab omni cupidine alieni. Et merito, ' uti animadvertit S. Alphonsus, cum hujusmodi compositiones ut Innocentius X. praecepti) non immisceantur cum aliis pecuniis Thesauri Cameralis, sed reserventur in monte Ρieiatis, et inde non extrahantur, nisi de mandato Ρonii ficis, ut in sola opera pia impendantur. Cum igitur talis pecuniae praestatio in subsidium
pauperum erogetur, sit causa satis justa ut Ecclesia dispenset, sicut frequenter solet. Nec ossicit quod mussitent haeretici, ut objicit Ρater Concina, nam patenter injuste mussitant. Vs Μorem vindicavit Pius VII. scribens ad episcopos Galliae 28 Februarii, 180s:
386쪽
Μulciae illae ad resarciendum aliqua ratione vulnus quod ex dispensationum matrimonialium concessione ecclesiasticae disciplinae infligitur, et ad matrimonia inter personas consanguinitatis vel assinitatis vinculo invicem conjunctas rariora ac dissiciliora reddenda, juste ab Ecclesia salubriterque constitutae sunt. Dantur etiam dispensationes absque ulla eleemosyna, in forma pauperum dictae.
S. III. DE DIsPENsATIONIBUS EXEQUENDIS.225. Quoties matrimonium in lacte Ecclesiae contractum nullum est ob impedimentum occultum, quod non est periculum palam aliquando innotescere, V: g: quod proveniat ex copula illicita uni ex contrahentibus nota, sublato per dispensationem impedimento, renovari poterit consensus privatim absque parocho, vel arbitris, uti declaravit S. Ρius V. teste Nauar. Etiamsi uterque contrahenStempore nuptiarum noverit impedimentum, videtur posse renovari, dispensatione impetrata, absque parocho, vel testibus. Si vero periculum sit ne impedimentum innotescat, et mulio magis si reapse
innotuerit, consensus coram parocho et testibus erit renovandus, ne
matrimonium in quaestionem deinceps veniat. De matrimoniis contractis coram magistratu, vel praecone haeretico, idem dicendum videtur. Si enim impedimentum latuerit quo ea irrita sunt, et periculum nullum sit illud notum suturum, secreto renovari poterit consensus, quum de contractu alius satis constet. Quod si irritum suerit matrimonium ob disparitatem cultus, vel aliud impedimentum
canonicum, renovandus erii consensus, dispensatione impetrata, coram sacerdote: sed quoties pars acatholica non vult coram eo se
sistere, secreta renovatio permitti potest. Conversis ad fidem, quorum matrimonium nullum esse contigerit, si nihil de eo suspicentur, et gravis sit dissicultas conjuges inducendi ui quavis rationerenOVent consensum, vix scrupulum injicere oportet: quod si interrogaverint sacerdotem, ea proponenda est ratio renovandi consensum,
quae minoribus subjacet dissicultatibus : poterit scilicet secreto insinuare in Ecclesia Catholica baptismi desectum obstare consensui jam praesiito, Sed praesto esse remedium. Equidem parti acatholicae persuaderi vix poterit consensum ab initio haud valuisse, ei injuriam sibi et proli fieri existimabit nuptiis iterum celebrandis: alioquin
387쪽
226. Quoties matrimonium nullum fuisse noscitur ex desectu consensus Veri in utroque contrahente, renovandus est ab utroque consensus verbis, vel alio indicio sum ciente. Copula conjugali affectu habita consensum satis declarat: quapropter qui ancillam duxerat, ignorans servilem ejus conditionem, et postea, ea comperta, eam carnaliter cognovit, compulsus est eam retinere.' Quod si desuerit consensus verus alterutrius tantum, supplendus est: dum consensus alterius perseverat, nam puella quae viro tradita est invita, per annum cum dimidio deinceps ei conjuncta assectu conjugali, tenebatur ad eum redire, quum consensus ex consortio illo diuturno colligeretur.' Tenetur autem plerumque deceptor verum ponere consensum, ad reparandam injuriam ex fictione provenientem. 227. Si consensus verus irritus suerit ob impedimentum canonicum, necesse est dispensationem petere, et interim a coitu abstinere. Impetrata dispensatione renovandus est consensus ab utroque, quum enim laboraverint impedimento, nequibant consensu suo priori contractum essicere, et non firmatur tractu temporis quod de jure ab initio non subsistit. ' Quod si ex delicto occulto alterutrius ortum sit impedimentum, requiritur ut alter conjux de nullitate prioris consensus certior fiat, sed ita caute ut delictum nusquam delegatur. Haec conditio, quae semper apponitur dispensationi, nititur principio, quod consensus simul praestandus est ab idoneis, quales non fuerunt dum impedimentum obstaret: consensus autem qui ex consuetudine maritali colligitur, ex errore oritur, quod prior consensus censeatur valere. Caeterum si haec conditio nequeat impleri, censent plures suffcere ut pars conscia impedimenti Verum ponat consensum, et copulam habeat affectu maritali: in gravissima enim rerum dissicultate censetur sedes Apostolica relaxare hanc conditionem, ne animae
intereant. Quoties poenitentes haud suspicantur impedimentum, praestat eos in bona fide relinquere, donec dispensatio obtineatur, salvo sigillo consessionis, et si dissicultas renovandi consensus vix superanda videatur, praestat adhuc silere. Docet quidem Benedie-tus XIV. Summum Ρontificem posse dispensare in radice, tollendo impedimento ecclesiastico, quod unice obstabat ne consensus libere datus vim suam ab initio obtineret.' I) c. ii. de eomum sero. 2 C. Ad id xxi. de aporiari. 3 Reg. jur. xviii. in s. 4 Vide cap. de eo anguis.
388쪽
Hie tandem aliquando sistimus gradum. De universa re theologica eo pro modulo meo, alienis utilitatibus cum meo labore et damno studens, nisi quod lucrum magnum et uberrimam mercedem mihi pollicear in doctrinae et morum integritate tuenda. Quae Ecclesia magistra didici certissimus propugnavi: quae supremo judicio non sunt definita in re morum minus fidenter proponere ausus. Omnia, prout ab initio, Summo Ρraesuli Petri suecessori humiliter subjicio, ab ejus auctoritate ne latum quidem unguem unquam discessurus. Iam vero in hac laetissima die in qua contigit manum ultimam operi diuturno apponere, laetante coelo cum terris de nata Virgine Sanctissima, aequum est ut gratias agam Deo ob innumera in me collata ejus precibus beneficia, inter quae et illud haud minimum habeam, quod consilia ad finem perducere potuerim.