Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

aerit viro, quem putabat esse liberum, quamvis revera non esset, manet ligata matrimonio, nam sibi injuria non est sacta, et impedimentum statutum est, ut libero consulatur: quapropter valet matrimonium si liber noverit alterum servum esse. Servorum inter se

matrimonia valent, etiam invitis dominis, nam ad jus naturae pertinet ut de se hac in re disponant. Sane,'' inquit Hadrianus Ρapa, anno s0, juxta verbum Apostoli, sicut in Christo Iesu, neque

liber, neque servus est a sacramentis Ecclesiae removendus; ita nec inter servos matrimonia debent ullatenus prohiberi; et si contradicentibus dominis et invitis contracta suerint, nulla ratione sunt propter hoc dissolvenda. Debita tamen et consueta servitia non

minus debent propriis dominis exhiberi.V Equidem leges civiles

Statuum in quibus servitus viget, vetant ne servi matrimonia absque dominorum venia ineant, gravibus plerumque intentatis poenis iis, qui eos alias conjungere auderent: quapropter curandum ut consensus ille habeatur. Quod si injuste denegetur, et res urgeat, poterit indulgeri, ut servi inter se contrahant, ne alias peccandi periculo objiciantur, vel sacerdos eorum adstans nuptiis poenis et

molestiis gravissimis fiat obnoxius. In Statu Μississippiensi deservorum, vel liberorum nigri coloris, conjugiis nil lege definitum

est, quae idcirco celebrari posse videntur absque venia speciali: sed domini ubique eam usurpant in servos potestatem, qua matrimonia eorum ex arbitrio permittant, vel prohibeant: quapropter sacerdos vix posset absque gravissimo sui discrimine ea, absque dominorum

venia, celebrare.

141. De servorum matrimoniis plerumque dissicile judicatur: saepe enim consuetudinem inter se lavent, nullo conjugii animo, vel se conjuges appellando, quoadusque uterque rite se gesserit, Vel donec domini eos separaverint: alias videntur perpetuum velle inire consortium, sed utrum vinculo priori liberi sint vix sciri potest. Si constet eos aliquando serio iniisse conjugium, animo sese in perpetuum obligandi, validum habendum erit: nec ad alias nuptias transire licebit, donec de conjugis prioris morie constiterii. Caeterum plerique eorum contractus non habent conjugii vim, quum animus vinculi perpetui contrahendi illis desit, et conditio consensui apponatur : quapropter qui ad fidem Catholicam vcniunt, vel ad bonam frugem rediguntur, non sunt facile cogendi ut deserant quam con-

352쪽

jugis nomine invisunt, etsi aliae cum quibus jam consueverunt in vivis degant, vel de earum morte non constet; sed curandum ut verum cum illa ineatur conjugium.142. In nonnullis Statibus matrimonia inter homines albi et eos qui nigri sunt coloris lege prohibentur, et irrita habentur. Sed lege Ecclesiae valent, ubicumque non occurrati servilis conditionis impedimentum. Si contingat aliquod iniri, nequeunt prohiberi sacramentis ob legis vetitum, vel publicam opinionem; nam utuntur jure naturae, Ecclesia haud prohibente. 143. dure civili libertas olim acquirebatur matrimonio. I. Si dominus dotale instrumentum contulerit ancillae contrahenti. ΙΙ. Quando dominus ancillam in conjugem accipiebat. ΙΙΙ. Quando

dominus servam matrimonio tradidit alteri libero servitutem ejus ignoranti. 144. Votum solemne castitatis ex lege Ecclesiae obex est matrimonii valori: statutum est, scilicet, eum qui tanto Vinculo se palam adstrinxerat Deo, non posse conjugium inire. Votum aflemne dicitur, quod in religione probata emittitur, et in perpetuum ab Ecclesia acceptatur, adeo ut nee professo liceat recedere, nec superiori eum unquam dimittere. Illud, sicut et ordinem sacrum, obstare valori matrimonii. ex pluribus canonibus,' et praesertim ex concilio Tridentino' constat. Votum simplex castitatis in societate Iesu post biennium tyrocinii emissum, ex lege speciali, obstat nctvaleat matrimonium a vovente deinceps initum.' Eos qui scienter

. . . eum monialibus contrahere matrimonialiter non Verentur; nee-

non Religiosos, et moniales, ac clericos in sacris Ordinibus constitutos matrimonia contrahentes . . . excommunicationis sententiae

ipso iacto subjacere ' decrevit Clemens V. anno 13I1.qI45. Cognatio, sive legalis, sive spiritualis, obstat valori matrimonii. Legalis dicitur quae lege inducta est ob adoptionem persectam alicujus in filium vel filiam, cum jure haereditatis. Iure canonico adoptans nequit ducere in uxorem quam in filiam adoptavit; nec potest matrimonium iniri inter adoptatum et uxorem adoptantis, vel filios, quamdiu patriae potestati subjiciuntur: y sed quum,

l) L. un. c. de Latin liberi. 2 Authenti Ad haec. c. de Latin liberi.

353쪽

ex theologorum communi sententia, impedimentum ex adoptione persecta tantum oriatur, quae apud nos non habetur, nihil hic obstare videtur quin vir ducat puellam quam filiae loco hactenus habuit. Adoptionis conditiones singulas videsis apud Antoine. y Quae fieri dicitur apud nos adoptio tota pendet ex arbitrio adoptantis.146. Cognatio spiritualis ea dicitur quae jure ecclesiastico inducta est baptismi vel confirmationis ratione. Impedit ne matrimonium valeat inter baptizantem et baptizatum, baptizatique patrem et matrem, vel inter susceptorem alterutrum et baptigatum, baptizatique patrem et matrem : item inter confirmantem et confirmatum, confirmatique patrem et matrem.' Sed nihil obstat ne susceptores inter

se contrahant.147. Non contrahitur cognatio a procuratore, sed a mandanie : 'sed si quis alterius nomine suscipiat insantem absque mandato, neuter eam contrahere videtur: non quidem hic, quum non suo, sed alterius nomine agat; nec alter, quum nihil fecerit, quo eam contrahere possit: secus si consenserit hic in munus patrini, quamvis non designaverit procuratorem ; qui enim insantem ejus nomine suscipit, Vices ejus gerit. Suscipiens puerum quem putat esse alium, non contrahit cognationem, nee enim Vult eum suscipere. 148. Indulsit Alexander ΙΙΙ. ut vir, udi mulier, propriam presem ex ignorantia suscipiens, vetitum scilicet Ecclesiae ignorans, non contraheret cognationem spiritualem, qua ab usu conjugii impedirentur.' Ex necessitate baptizans prolem legitimam non contrahit cognationem; secus si non sit legitima. 14s. Extra baptismum solemnem, qui scilicet fit caeremoniis adhibitis, cognatio non contrahitur a susceptore, ex multorum theologorum sententia. 150. Si quis coierit cum ea cum qua spirituali cognatione conjungitur, crimen, sicut et cognatio exponendum est, ut habeatur dispensatio ad matrimonium ineundum.'

354쪽

II. Avunculus. Μatertem. I. Frater.

Hypothe .

ΙΙ. Filii, et Filiae

Fratris.

I. Filius .

Filia. sΙΙ. Filii, et Filiae

Sororis.

III. Nepotes, et Neptes

ex Fratre. II. Nepos. Neptis.

VI. Nepotes, et Neptes

ex Sorore. IV. Pronepotes et Ρron pina ex Fratre. III. Pronepos. Proneptis. IV. Pronomina et Hon pina ex Sorore. Iv. AbnePOs.

Abneptis.15 I. Cognatio naturalis, quae consanguinitas dicitur, est propinquitas eorum quorum alter ab altero, vel uterque ab eodem stipite descendit. Sic filius a patre, fratres ab eodem descendentes cognatione naturali conjunguntur. Linea est series eorum qui sanguine conjunguntur, estque recta, vel transversa, quae et collateralia dici solet. Recta linea est series ascendentium et descendentium, quorum

unus ab altero descendit, uti patris, filii, nepotis, etc. Iure canonido stipes non computatur in hac linea, quapropter filius primo gradu patri, nepos secundo gradu avo, conjungitur. Linea tran3veraa est eorum qui a communi stipite descendunt, quin alter ab altero descendat: sic fratres inter se lineae transversae gradu primo conjunguntur, consobrini pariter, gradu tamen secundo :' gradus quippe est distantia inter consanguineos, qui a stipite in quo coriunguntur

355쪽

numeratur. Quod si alteruter magis a stipite distet, gradus remotior

computatur; nec enim arctius inter se conjunguntur, quam cum

stipite: quapropter consobrini filius nonnisi tertio gradu cum altero consobrino, qui secundus est a stipite, conjungitur. Statuit idcirco S. Ρius V. in const. Sanctissimus, anno 1566, quod de caetero in quibuscumque dispensationibus consanguinitatis et assinitatis, sussiciat remotiorem tantum gradum exprimere. V Excepit tamen primum gradum, in eo quippe Sanctitas sua numquam dispensare intendit. Hinc si petenda sit dispensatio, ut qui secundo gradu a stipite distat, cum ea quae tertio gradu distat, nuptias ineat, sussicit dicere eos tertio gradu inter se conjungi: si autem attingat primum gradum ulla ratione, V: g: si patruus cum nepte velit conjungi, uterque gradus necessario exprimendus est, nam Patruus cum patre suo primo gradu conjungitur, a quo duobus gradibus neptis distat, imo et sexus ejus qui propinquioris est gradus declarandus necessario est, quum longe dissicilius concedatur ut amita nubat nepoti, quam ut patruus nepti. Si remotior gradus eat ultra quartum, plerique theologi nullum impedimentum esse censent, licet alteruter primo gradu ad stipitem accedat. Quoties dispensatio pro remotiori gradu petita est, litterae declaratoriae a Sede Apostolica petendae sunt ut in foro externo exhibeantur, ex praelaudata Ρii V. constitutione, quibus constet dispensationem sine mentione gradus propinquioris obtentam de subreptionis vel obreptionis vitio notari non posse: secus dispensatio in soro externo nequit executioni valide demandari: sed in conscientiae soro non requiruntur. y In gradu inaequali exprimendo a masculi gradu incipere oportet, sive sit propinquior sive remotior. Hinc matertera ad filium fratris dicitur a secundo ad

primum.152. Inter eas personas, ' inquit Nicolaus I. quae parentum liberorumve locum inter se obtinent, nuptiae contrahi non possunt, veluti inter patrem et filium, et avum et neptem, vel matrem et filium, Vel aviam et nepotem, et usque ad infinitum. V ' Id juri gentium consonat: Iure gentium incestum committit, qui ex gradu ascendentium vel descendentium uxorem duxerit. '' Imo plerisque ex naturae jure profluere videtur, saltem seclusa necessitate humanum

I) Vide adnoti P. Philippi de Carboneano ad Antoine de Μauim. c. iii. D. iii. Nota. S. Pius V. 2) Ad consulta Bulgarorum e. xxxix. 3 L. ult. ix. de rit. nutiarum.

356쪽

oonservandi genus ; ob quam tamen patri cum filia coire non licet, quum sensui intimo honestatis omnino repugnet; quamvis filias Lot inde excusandas aliquatenus nonnulli censeant, quod genus hominum universum incendio periisse existimarent, nonnisi ex patre suo

restaurandum.153. Consanguinitas in linea collaterali, jure naturae, uti plerisque videtur, dirimit matrimonium in primo gradu, seclusa necessitate propagandi genus humanum, ob quam licuit primis hominibus cum sororibus coire. Equidem omnes homines videntur sensu quodam et instinctu naturae ab hujusmodi coitu retrahi; quapropter ei ethnicis horrori fuit. In caeteris gradibus ad quartum usque inclusive, y olim ad septimum)' jus ecclesiasticum obtinet: quapropter etiam in secundo dispensatio dari potest, et valent infidelium matrimonia in

eo gradu contracta: ' in eo tamen numquam dispensari voluerunt Tridentini patres nisi inter magnos principes, et ob publicam causam: 'quam disciplinae severitatem mitigarunt Pontifices animarum periculis succurrentes. In vetandis matrimoniis inter consanguineos Ecclesia imitata est Deum, qui Israelitis prohibuit nuptias intra quosdam gradus a sed ne Videretur lege veteri teneri, alios statuit gradus intra quos matrimonium contrahi non posset. In plerisque Statibus Levitici prohibitiones adoptatae sunt ex legis civilis auctoritate ς' in aliis intra arctiores limites prohibitio nubendi constitit. ' Rationes gravissimae suffragantur juri quo nuptiae inter consanguineos vetantur, scilicet ne qui necessitudine conjunguntur, lacile peccent, matrimonii spρm foventes, ei ut latius se diffundat hominum inter se caritas, aliis in familias adscitis.154. Consanguinitas aliquando duplex est, quod contingit, Veiquod duo sint stipites, vel quod qui ab uno descenderunt stipite

matrimonia inter se contraxerint. Si duo fratres cum duabus seminis inter se consanguineis contraxerint, filii eorum secundo gradu inter se conjungentur, Patrum ratione, tertio vero ratione matrum, ideoque dicentur esse consanguinei in secundo et tertio gradu ex duobus

stipitibus. Consobrinorum matrimonio inter se conjunctorum filii sunt in primo gradu consanguinei, et etiam in tertio, ratione stipitis

357쪽

remotioris: horum autem filii vero in secundo et quarto. Duplox consanguinitas necessariis exprimenda est dum dispensatio petitur. 155. Consanguinitatis impedimentum etiam spurios, eorumquepo ieros afficit, quum sanguinis communione nitatur. 156. Qui scienter in gradibus consanguinitalis et assinitatis constitutione canonica interdictis, ' contrahunt, excommunicationi ipso tacto subjacent. Eos absque ulla spe dispensationis consequendae separandos jubet concilium Tridentinum, praesertim si consummare ausi sint matrimonium. Idem decernit de eo qui omissis denunciationibus contraxerit, impedimentum ignorans: si vero, solemnitatibus adhibitis, impedimentum aliquod postea subesse cognoscatur, cujus ille probabilem ignorantiam habuit, tunc facilius cum eo et gratis dispensari poterit. ' Caeterum indulgentia plerumque conceditur omnibus animo paenitentibus, ne salutis curam prorsus abjiciant. 157. Causae honestae dispensandi sunt quae cum dedecore petentium dispensationem non sunt conjunctae. Prima est angu8tia loci, in quo vix invenire est virum paris conditionis cui mulier nubat, nisi consanguineum : Secunda est dotia defectus, ob quem vix nubere alteri possit. Tertia est bonum paeis, ni inimicitiae inter familias, Vel gentes, restinguantur. Quaria recensetur aeta3 puellae, quae Vigesimum quartum annum excessit. Quinta est vitae perieulum, si puella viri praesidio indigeat ad vitam servandam ab hominibus violentis qui in regione versantur, vel si viro ob crimen admissum Vitae immineat periculum, quod tamen consanguineam ducenti cessabit. Sexta est periculum perversionis ne scilicet cum haeretico nubendo a fide et pietatis exercitiis abstrahatur. Haec aequissima est causa,

judice Ρ. Philippo de Carboneano. Septima est conservatio bono. rum in eadem familia: octava est eonservatio familiae illustria: nona est meritorum eaecellentia: decima est, si oratriae filia eae alio viro procreatis gravata sit. Nonnumquam dispensatio datur eae eertis et rationalibus eauoia, quae tamen, licet Pontifici propositae,

in indulto non recensentur, quod 3ine cau3a ideo vocatur. 158. Causae infamantea sunt quae eum dedecore conjunguntur.

Praecipua est seandalum, quod viciniae datum est familiaritate nimia quae criminis suspicionem injecit; vel quod nascetur si reapse coitus, instigante vesana libidine, non tamen animo facilius impetrandi dispen-

I Clemen. e. unla. de eo anguini ara. 2) Trid. Conc. Sem. xxiv. cap. v. de res mat.

358쪽

sationem, intercesserit; vel prole jam habita; vel matrimonio

contracto. Declarandum est autem utrum impedimentum ante nuptias norint, aut nonnisi postea: et utrum in eam rerum conditionem consulto se adduxerint, ut dispensatio facilius concederetur. 150. Crimen quod impedit ne matrimonium valeat contrahi, est homicidium, vel adulterium, vel utrumque. Caedea alterutrius conjugis ex conspiratione mutua patrata ab alterutro, Vel ejus mandato, vel suasione, ut deinceps ineantur cum superstile conjuge nuptiae, facit ut nequeant iniri, licet adulterium haud admissum sit: nam de Saracenis, qui in captivitate quarumdam christianarum viros earum insidiis et machinationibus occiderunt, ' definitum est, quod si in mortem ipsorum malitiose fuerint machinatae, licet earum studio ad fidem accesserint, nec tamen eis adhaerere debent, nec Sunt, Si adhaeserint, etiam tolerandi. in Secus si nulla praecesserit utriusque in caedem conspiratio, nam Saracenis ad fidem conversis licuit viduas eorum ducere, quos in praelio occiderant. Ex intentione ineundi matrimonii caedes patrata sit necesse est, saltem ab alterutro et quidem alteri manifestata, saltem per indicia sussicientia.' Conspiratio autem ipsa non obstat valori matrimonii, nisi mors reapse inde Sequatur. 160. Adulterium admissum obstat ne conjuge mortuo cum adultero nuptiae ineantur, si ante vel post admissum adulterium promissio laeta sit, et acceptata, nuptias post conjugis mortem inter se ineundi; quum in canonibus habeatur, ut nullus copulet matrimonio, quam prius polluerat adulterio, et illam maxime cui fidem dederat uxore sua vivente; vel quae machinata est in mortem uxoris. 'Sola autem promissio, vel etiam contractus matrimonii attentatus, non obstat matrimonio post mortem conjugis contrahendo, Si copulanon intercesserit conjuge vivente. ' Nil obstat quin adulteri inter se contrahant, post mortem conjugis, si nulla data sit fides matrimonii suturi, nullaque mortis machinatio : nec obstat adulterium cum promissione conjugii, nisi uterque adulterii reus sit, conscius scilicet conjugii vinculi, quo alteruter ligatur. Promissio ficta, vel conditionata, non videtur sussicere, sed nec mutua promissio requiritur.

De matrimonio attentato id tenendum, illud promissionis vim habere, et obstare matrimonio post conjugis moriem, dummodo uterque

359쪽

contraxerit, sciens prius vinculum, et antea vel deinceps coierit: quod si alteruter deceptus sit, nec post certam notitiam prioris conjugii, coierit, non obstabit mala alterius fides, quin conjuge priore mortua legitimae celebrentur inter eas nuptiae :y secus si post eam

notitiam cum eo consueverit.

161. Adulterium absque promissione matrimonii impedit ne m trimonium deinceps ineatur, si alteruter, etiam altero ignorante, post adulterium caedem conjugis patret animo adulteram ducendi, ' per indicia alteri manifestato. Adulterium autem non censetur nisi seminis effusione intra vas facti sint una caro : imo seminae sicut et maris seminatio, juxta nonnullos requiritur: ' in poenis scilicet interpretatio stricta fit. Ratio qua nititur lex impedimentum statuens est ne conjugis interficiendae detur occasio, quapropter adulterium et promissio sub eodem matrimonio simul concurrere debent: et si omnino a se invicem sejungantur, impedimentum non adest. Sic qui polluit seminam uxore vivente, qua mortua aliam duxit, pollutae tamen, dum secunda viveret, promisit matrimonium, si eam obire contigerit, poterit eam post secundae conjugis mortem ducere. Qui promittit serio seminae matrimonium, conjuge Vivente, peccat lethaliter, quia eam seque conjicit in proximum peccandi discrimen : sed non contrahit impedimentum, si copula non intercesserit.

I 62. Disparitas eultus impedimentum est quod inter hominem baptizatum et non baptigatum intercedit; nequit enim matrimonium inter eos consistere, nisi Ecclesia, quae illud vetuli, veniam indulgeat contrahendi. Ab initio vetita sunt hujusmodi conjugia ob perversionis periculum, dicente Apostolo: Nolite jugum ducere cum infideli : sed irrita non sunt habita, quum non ante sextum saeculum jus quo id statuitur consuetudine inductum et receptum sit. Equidem ante diffusam ubique religionem christianam frequens fidelium cum infidelibus necessitudo conjugiis hujusmodi facilem dabat occasionem, quapropter adeo consuetudine invaluerant ut piae mulieres religioni vix ducerent ethnicis nubere: quod de matre sua Μοnica, quae Ρatricio infideli nupsit, refert Augustinus.' Ea est serererum apud nos conditio, quum baptismum plerique negligant: sed

l) Cap. Veniens, de eo qui durit. 2 Vide C. Significavit 2. C. Literarum 4 cum habent, 5. et C. Si quis SDe eo qui duaeit in mat. 3) Cap. Super hoc, eod. tit. S. Alph. vi. n. 1036. 6 2 Cor. vi. I4. 6 Conseas l. ix. c. ix.

360쪽

impedimentum jam viget, quod nonnisi ex facultate a pontifice episcopis delegata, relaxari potest. 163. Μatrimonia inter baptizatos irrita non sunt, licet alteruter haeresi vel etiam infidelitate laboret: attamen jure ecclesiastico habentur vetita, quod ex conciliis Laodiceno, Agathensi, et Laodiceno colligit Benedicius XIV. Illud constat ex pluribus pontificum

sanctionibus, recentioribus praesertim, ea haud licere nisi ex dispensatione pontificia: quam episcopi missionariis communicant, conditionibus appositis quae eadem auctoritate statuuntur. Prolis institutioni catholicae, sicut et conjugis catholici libertati imprimis consulendum est, promissione etiam jurata iis de rebus emissa: sed quum molestia suscitari posset alicubi sacerdoti juramentum mini tranti, et quum plerique vix adduci possent ut illud praestent, videtur sufficere ui coram Deo Solemniter interrogentur: haec enim est ipsa vis juramenti. Νulli omnino adhibendi sunt ritus, preces, vel

vestes sacrae; Sed consensus contrahentium excipitur, sacerdote testis auetorizabili3, uii dicunt, munere fungente ς' nil autem vetat conjuges sermone gravi de vinculo matrimonii, quod nullo in rerum eventu solvi queat, oontra errorem de divortio vigentem, monero, eosque ad veritatis pietatisque studium excitare. Haud intra templi ambitum, ideoque vix in sacristia, nuptiae hujusmodi conciliandae sunt.' Annuli usus absque ulla benedictione, vel prece, vel verbis prolatis dum imponitur, videtur permitti posse. Cavendum ne matrimonium Sic contractum credatur sacramenti vi et dignitat carere, nam juXta communem sententiam contractus inter baptigatos est sacramentum : ideoque curandum ut catholicus se rite paret ad gratiam, quum accedente dispensatione, ob graves causas, et cautela

adhibita, licite iniri possit.

164. Vis injuste illata ad consensum in matrimonium eXtorquendum tacit ne valeat, si gravis inde oriatur metus: ita enim decrevit Ecclesia libertati conjugii studens, et jus explicans naturae: Cum locum non habeat consensus, ubi metus vel coactio intercedit, necesse est, ut ubi assensus cujusquam requiritur, coactionis materia repellatur; matrimonium autem solo consensu contrahitur; et

I) De synodo dioecesana l. vi. c. v. vide et Constit. xxxiv. q. 3. Bullarii Husdem.

2 Vido Pii VII. Breve : Etsi fraternitatis i ad archiep. Μo n. anno I 803. 3 vide Ritualis Romani compendium, Baltimori nuper editum, adnot. de

sac. mat.

SEARCH

MENU NAVIGATION