Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ubi de ipso quaeritur, plena debet securitate ille gaudere, cujus est animus indagandus, ne per timorem dicat sibi placere quod odii, et sequatur exitus qui de invitis solet nuptiis provenire et quidem

aequissime, quum perpetuo vinculo ligari non oporteat, qui suae voluntatis arbitrio libere uti nequiverit. Igitur moriis vel cruciatus periculum, carcere detentio, exilium, Status amissio, vel bonorum omnium, probrum publicum cum samae jactura, stuprum, aliaque gravia mala intentata tollunt libertatem. Vi aequiparantur minae vexationesque quae gravem incutiunt timorem, seu plerisque, seu contrahenti: imo et preces importunae ab eo porrectae qui auctoritate Pollei, nonnumquam tollunt eam quae conjugio necessaria est animi libertatem: quando scilicet cum indignationis, ejectionis e domo, exhaeredationis, vel alterius gravis damni periculo conjunctae sunt. Attamen quum inter vim et vim sit disserentia,'' non statim pronuntiandum est conjugium irritum quod quaedam vis fuerit adhibita, sed qualis fuerit in se, et quoad vim passum, considerandum est, et utrum consensus libere deinceps intercesserit.' Iuste illata vis non obstat matrimonii valori, nam censura ecclesiastica aliquando cogitur sponsus ad promissionem implendam, ducendo puellam.' Sic et judicis civilis sententia carceri mancipatur, qui spe matrimonii puellam vitiavit, nonnisi contracto matrimonio liberandus, quod

tamen contractum intra carcerem valet. Sic canon jubet stupra-iorem ducere stupratam, perpetuum carcerem renuenti minitans. βΡroinde valet matrimonium contractum ex metu ne pater vel fratres

puellae juris ordinem secuti poenas illi arcessant. Quod si quis ex metu mortis a propinquis in vindictam inserendae puellam a se vitiatam duxerit, nulla vi sibi intentata, nullisque minis lactis, valet

matrimonium: secus si minae mortis illatae illi fuerint ad extorquendum consensum. Si patri mortem illaturo ob filiam vitiatam siu- prator offerat eam ducere, valent nuptiae: ' non ita si pater minetur moriem, nisi eam ducat. Nec refert utrum vis inseratur a propinquis, vel ab alieno: quandocumque enim insertur ad extorquendum consensum in matrimonium, obstat ejus valori. Qui ex

362쪽

morbo, naufragio imminente, vel causa alia naturali oritur metus, ad vim illatam referri nequit, ideoque non impedit matrimonium. Μatrimonium ex metu gravi injusto illato irritum, validum

fit si pars metum passa conscia priorem consensum nihil valere, libere deinceps consentiat in copulam, affectu animoque maritali, nam consensus qui deerat sic suppletur: quapropter invita desponsaia, sponte cognita, contra matrimonium non auditur. λ Secussi consensus in copulam metu extorqueatur, Vel oriatur ex errore,

quod scilicet existimet consensum jam datum in matrimonium valere.' Habitatio etiam spontanea, absque copula, indicium posterioris consensus habetur: quandocumque copia fuit sugiendi, ei conscia suit se liberam esse a vinculo matrimonii. Caeterum in foro conscientiae animi dispositio et consilium spectandum est: quae enim perrexit in domo eadem cum viro morari, absque animo matrimonium ratum iaciendi, sed suo apud exteros consulens honori, vim consensui priori non tribuit. Necesse est etiam ut utriusque consensus simul habeatur; si enim qui metum incussit, jam nolit consentire, nullum erit matrimonium: ipse tamen tenetur consentire: nec enim alia superest ratio qua injuriam reparet, si ipsa libere velit. 165. Ordo saeer impedit ne valeat matrimonium a subdiacono, vel alio superioris gradus attentatum; hos enim omnes haud idoneos matrimonio ineundo declaravit Ecclesia, et irritum prorsus decrevit esse contractum; hac lege pristinam caelibatus sacri disciplinam inculcans.' Apud Orientales nulli diacono, vel superioris ordinis, licet matrimonium inire: sed dubitant nonnulli uirum contractum valeat, Sacris Congregationibus Romanis negantibus.

166. Ligamen prioris conjugii iacit ut nihil valeat matrimonium

priore conjuge vivente contractum. Certitudo mortis prioris conjugis Proinde necessaria est ut novum ineatur matrimonium : Nullus ad Secundas nuptias migrare praesumat, donec ei constet quod ab hac

vita migravit conjux ejus. ' Μoralis quidem certitudo sufficit, non tamen probabilis. Testimonia fide digna illam praebent, vel etiam aliquando rerum adjuncta : si enim maritus stipendia faciens, e bello non revertatur, militibus superstitibus redeuntibus, moralis habetur

363쪽

certitudo eum occisum esse, licet inter defunctorum cadavera corpus ejus non fuerit specialiter agnitum. Quae indicia mortis derivantur ex diuturna absentia, et silentio, ex moribus qui mortem veluti arcessebant, ex valetudine haud satis firma, ex morbo per tempus aliquod in regione in qua Versabatur grassante, vel aliis hujusmodi rerum adjunctis, plerumque non dant nisi probabilem conjecturam,

quae non suffciunt ut liceat secundas attentare nuptias.

167. Qui de conjugis morte certior tactus bona fide aliam duxit, non est sacile suo dimovendus jure, sed ad sui pastoris consilium conscientia levis et temerariae credulitatis explosa) licite potest non Solum reddere, sed exigere debitum conjugale. Vin Si res dubia videatur, debet reddere debitum petenti, ne certo juri quod alter possidet detrahat: sed non debet ipse exigere, ne conscientiam laedat de vita prioris conjugis adhuc dubiam. 168. Qui dubius de morte conjugis nuptias contraxit, tenetur rei veritatem investigare, et interim alteri, qui jus ex matrimonio bona fide inito possidet, reddere debitum: uti Ρontifex decrevit de homine qui novam duxerat uxorem, de morte conjugis prioris incertus: Si vero de morte conjugis adhuc existimat sibi dubitandum, ei quae sibi nupsit, debitum non deneget postulanti,

quod a se tamen noverit nullatenus exigendum. ' Hinc ait S. Alphonsus: in dubio de morte prioris conjugis, sive nuptiae sint initae cum bona fide, sive cum dubia fide, nunquam conjux dubitans peiere poterit, nisi de morte prioris conjugis habeatur certitudo, aut saltem tanta praesumptio quae moralem certitudinem statuat. Alias, si tantum probabilitas de morte habeatur, nequit unquam conjux ille dubitans petere, tum quia tunc remanet probabile periculum injuriae prioris conjugis, tum quia eo casu possidet prius matrimonium, donee constet suisse solutum. β169. Qui mala fide cum alia contraxit, noscens conjugem eSSesuperstitem, non potest vel reddere, vel petere, quum nullum jus ex hujusmodi tentamine oriatur. Nec refert quod tempore progrediente dubitet, utrum conjux deinceps discesserit, nam matrimonium attentatum morte conjugis nullas acquirit vires. Si utorque mala fide contraxerit, impedimentum criminis inde nascitur, adeo ut ne quidem post conjugis alterius mortem, conjungi valeant, nisi impetretur

364쪽

dispensatio. Si alteruter fuerit bonae fidei, conjuge mortua fit locus novis nuptiis: quae nisi initae fuerint, peccat qui petit vel reddit debitum. Dubitatio autem de conjugis morte non facit ut liceat

novas inire nuptias, sed certitudo exigitur, uti supra diximus. Quando contingit aliquos his vinculis ligari, et omnem amissam esse spem rei veritatis delegendae, si praesumptiones mortis conjugis vehementes sint, licebit sorsan eos, qui a diuturna consuetudine avelli vix poterunt, conjungere, ut a certo interitu eripiantur. 170. Si re investigata constet conjugem esse superstitem, nec reddere nec petere licet debitum, etiamsi bona fide matrimonium secundum initum fuerit, nam praesumptio cedit facio, et coitus cum aliqua, conjuge superstite, adulterium est, quapropter debet potius excommunicationis sententiam humiliter sustinere, quam per carnaledommercium peccatum operari mortale. ITI. Honestas publiea impedimentum dicitur proveniens ex sponsalibus validis, vel ex matrimonio rato, non consummato. Quod ex sponsalibus oritur, haud primum excedit gradum consanguinitatis.' Sic non potest vir ducere sororem sponsae, vel matrem, Vel filiam : nec mulier potest nubere statri, filio, vel patri sponsi. Hoc perstat impedimentum, etiamsi mutuo consensu sponsalia soluta sint; ' uti declaravit S. C. approbante Alexandro VII. die 6 Iul. 1668, nam ob morum honestatem publicam, et decus, ab Ecclesia statutum est. Ex matrimonio rato, licet non consummato, oritur impedimentum ad quartum usque gradum inelusive.' Impedimentum ex sponsalibus quacumque ratione haud validis sublatum est a concilio I ridentino: idcirco si post copulam cum quadam, aliquis sorori ejusdem spondeat matrimonium, quum hujusmodi sponsalium valori obstet impedimentum consanguinitatis in primo gradu ex copula illicita, poterit priorem ducere, non iamen secundam. Si Praecesserint sponsalia cum sorore ejus, quam postea defloravit, neutram poterit ducere, nam publica honestas vetat ne secundam ducat; consanguinitas ex copula obstat, ne ducat priorem. 172. Si conditio apposita suerit sponsalibus, non inducitur imp dimentum ante impletam conditionem, quapropter qui ita sponsalia contraxit, si postmodum ante conditionis eventum cum alia prioris

365쪽

consanguinea per Verba contraxerit de praesenti, cum secunda remanere debebit. y Attamen rei eventus expectandus foret, ut

liceat nuptias inire. 173. Impedimentum publicae honestatis perpetuum est, quapropter post sponsae moriem, vel prosessionem religiosam perdurat.174. Ex matrimonio invalido, nisi ex desectu consensus invalidum sit, oritur honestatis impedimentum. Quod si invalidum sit ob ipsum honestatis impedimentum, non tollit sponsalium praecedentium vim, quae idcirco implere licebit, si copula haud intercesserit

cum consanguinea. Ex sponsalibus puris, certis, dummodo non sint nulla ex desectu consensus, oritur effem ad impediendum et dirimendum sequentia sponsalia, vel matrimonium, non autem ad praecedentia dissolvendum, impedimentum justitiae publicae honestatis. ' Deficit consensus quando eonjugium attentatur inieramentes, furiosos, ebrios, et metu gravi constrictos, ideoque nullum inde oritur impedimentum. Sic si error respiciat Personam, non Valet consensus, matrimonium ve. Ex matrimonio clandestino inv lido oritur impedimentum honestatis, uti declaravit S. Congregatio. δ175. Atas ut valeat matrimonium ea requiritur qua Possint contrahentes coire, et intelligant coitus naturam. Pubertas igitur necessaria est, Vel quae aetas proxima est pubertati, adeo ut malitia, uti dicitur, suppleat aetatem, dum scilicet intellectum et Vires generandi habent. Ρueri annorum quatuordecim, puellae duodecim annorum completorum puberes habentur : quod si ea aetate nequeant generare, non facile separandi sunt post conjugium initum, sed ad tempus impotentes censendi erunt. Ρuer saltem anno decimo octavo

periscis, puella decimo quarto, generandi potentiam habeat oportet: quapropter si ante id temporis post experientiam triennii non habeatur, erit impotentiae perpetuos indicium. Senes qui etiam

medicorum ope coitum essicere nequeunt, haud sunt capaces matrimonii : secus si possint coire, quamvis, nequeant generare. 2Etas

lege civili statuta, ante quam filii familias non possunt nuptias inire

absque parenium venia, non respicit Valorem contractus: quapropter valent matrimonia juniorum aetate, catholicorum, seu acatholicorum, invitis parentibus contracta, sive coram sacerdote, Sive coram magis

366쪽

vii respondit S. Cong. Inquisit. Episcopo Quebecensi die I

Νovembris 1835.1 6. A nitas est propinquitas oria ex copula carnali completa, scilicet per se sussiciente ad generationem prolis, sive licita, sive

illicita. Oritur inter consanguineos viri et mulierem sesam, et inter mulieris consanguineos et virum solum, nam assinitas non paritassinitatem.' Nititur conjunctione viri et mulieris qua fiunt una caro. ' Dirimit matrimonium ad gradum quartum inclusive, quoties oritur ex copula licita: ad gradum secundum inclusive, si oriatur ex copula illicita. ' Hinc nemo potest eam ducere cum cujus matre, sorore, amita, vel nepte copulam habuit completam. Gradus assinitatis computantur ea ratione qua gradus consanguinitatis, adeo ut qui viro consanguineus est primo gradu, Vel secundo, eodem gradu assinis sit uxori. Iure ecclesiastico inductum est impedimentum amnitatis, quod tamen quoad gradum primum lineae rectae adeo consonat naturae dictaminibus, ut plures illud naturae legibus accensuerint. Corinthium novercam suam uxoris loco habentem vehementer

redarguit Apostolus, veluti flagitii gentibus vix auditi reum: sed

patrem suum censent plerique adhuc in vivis suisse, nam memoratur, qui injuriam passus est: et constat alioquin ethnicos a conjugiis privignorum cum novercis, patribus desunctis, non adeo abhorruisse. Caeterum nunquam dispensatio conceditur in eo gradu.1 . Incestus cum suis consanguineis admissus poenam non inducit, nam jura de eo nil statuerunt: quapropter qui cum sorore sua vel consobrina concubuit, non privatur jure petendi. Incestus cum consanguineis conjugis non dirimit matrimonium jam contractum, sed

privat reum jure debitum exigendi. Innocens potest jure petendiuti, quum non cadat jure suo ob alterius culpam : cui proinde reddere illud reus tenetur.' Quae vim passa est invita, vel qui adpropinquam ex errore acceSSit, putans eam esse uxorem, non privatur jure petendi, quum nulla sit poena deficiente culpa. Quod si peccaverit, metu tamen gravi coacta, non videtur plerisque in poenam legis ecclesiasticae incurrere, quum haec in eos qui sponte peccant lata sit, et proinde non assiciat qui gravi metu coguntur.'I 8. Consanguinei conjugum non fiunt assines inter se : quapropter

367쪽

duo fratres valent ducere duas sorores, pater et filius ducere queunt matrem et filiam ex alio matrimonio: viduus potest ducere viduam fratris uxoris suae defunctae.179. Contrahitur impedimentum hoc assinitatis, licet copula habita

sit cum invita, ignorante, ebria, amente, nam oritur ex eo quod una saeti sint caro. 180. Qui ignorat lege ecclesiastica vetari coitum cum assini, non Videtur plerisque poenam contrahere, quia Ecclesia non sibi proponit plectere poenis nisi eos qui ejus leges scienter violant. Qui ignorat mulierem esse sibi amnem, etiamsi ignorantia crassa sit, dummodo haud crassissima, non censetur poenam incurrere. Qui poenam legi adnexam ignorat, aliis videtur ea adstrictus, aliis immunis, quum

poenae extraordinariae legibus ecclesiasticis adnexae vix contrahantur nisi a scientibus. 181. Seminatio tum seminae tum maris nonnullis videtur necessaria ut poena haec incurratur: sed ea plerumque censenda est evenisse, quoties Vir putat se seminasse intra vas, et mulier simul Voluptatem magnam experta est. Imo etsi dubitet vir utrum seminaverit, vel an intra vas, copula praesumitur persecta. In foro externo ubi constat de coitu, semper pronunciandum pro impedimento assinitatis contracto, et sic etiam judicandum in foro interno, quod praesumptioni fori externi consormari debet, semper ae non constat

hanc esse salsam. 3182. Episcopi ex consuetudine possunt dispensare in hoo impedimento, quam facultatem valent aliis delegare. Regulares etiam eam

habent ex privilegiis pontificiis.183. Clandestina matrimonia ex lege Tridentina irrita sunt: Qui aliter quam praesente parocho, vel alio sacerdote de ipsius parochi, seu ordinarii licentia, et duobus, vel tribus testibus, matrimonium contrahere attentabunt, eos Sancta Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et hujusmodi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos iacit, et annullat. ' Attamen valuerunt hujusmodi matrimonia, quamvis larent graviter illicita, ante legem qua irrita declarata sunt latam: Tametsi dubitandum non est, ' inquiunt patres Tridentini, Volandestina matrimonia libero contrahentium consensu facta, rata, et vera Ι S. Alph. l. vi. n. I 074. 2 Ibidem, n. I 075.

368쪽

esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecit; et proinde jure damnandi sint illi, ut eos S. Synodus anathemate damnat, qui ea vera, ac rata esse negant, nihilominus S. Dei Ecclesia ex justissimis causis illa semper detestata est, atque prohibuit. ' Concilii decretum per totam Italiam, et Hispanicam ditionem, Galliarum regnum' et Hiberniam, sicut et aliis plerisque in locis promulgaium est: sed nonnisi recentius a die scilicet 2 Decembris anno 182τ, in dioeeesi Dubliniensi aliisque nonnullis Hiberniae dioecesibus.184. Decretum hoc publicatum habendum esse in dioecesi S. Ludovici, eo quod regio illa penes Hispanos Gallosue quondam fuerit, declaravit ejusdem episcopus Ioseph Rosati in Synodo dice sana, allegans S. Inquisitionis decretum, s Septembris 1824 latum. Equidem decretum illud, quod prae manibus impraesentiarum habemus, merito dicit Tridentini decreti publieationem ibi

praesumendam eam esse, ubi constet decretum illud fuisse aliquo tempore tamquam decretum concilii observatum,'' illudque observatum aliquando fuisse iis in regionibus cum Gallorum vel Hispanorum subdebantur imperio, ostendit, tum ex studio Hispanorum pro concilio, et Gallorum ad matrimonia clandestina impedienda, tum ex defuncti episcopi Neo-Αurelianensis testimonio. Id pro re explorata habendum est: sed ad paroecias olim erectas restringenda hae putamus, nam Sacra Congregatio de Ρropaganda Fide in pari rerum conditione anno I 820 decrevit Ρro incolis dioecesis Quebecensis, qui missionariis, et donec utuntur, non esse loeum decreto

concilii Tridentini Tametsi, nullo habito respectu majoris Vel minoris distantiae. V Haec iterum inculcavit S. Cong. S. Inquisitionis decreto IT Novembris 1835, episcopo Quebecensi respondens, animadvertitque : secus vero de iis incolis assirmandum est, qui in iis loeis habitant, ubi sunt paroechiae constitutae; ibi enim nullo modo a lege Tridentini decreti immunes haberi possunt, ut proinde eorum matrimonia irrita fiant, si nullo teste prisente contrahantur. ' Ρar plane est ratio regionis quae dioecesibus Neo-Aurelianensi, Μobiliensi, S. Ludovici, et Detroitensi continetur, ad solas quippe antiquas parcscias disciplina illa referri videtur: sed et in novas induci deinceps potuit; nequaquam vero in missionibus, quales omnes sere sunt, viget. Sic etiam episcopo S. Ludovici responsum est.

369쪽

I 85. Ut locum habeat disciplina Tridentina, parochia sit necesse est, et parochus; nam S. Alphonsus animadvertit: Si non possit in aliquo oppido haberi pastor, aut alius gerens ejus Vices, tune validum est matrimonium initum cum testibus sine parocho. Et probabile id putant Salmanticenses, propter quandam declarationem Clementis VII. apud Coninck, quia tune vel non adest ibi parochia, vel ibi non durat promulgatio Tridentini, quamvis lacta suerit; destructa etiam parochia, censetur destructa promulgatio quoad ejus valorem. Uy Id igitur pro re explorata habemus, legem Tridentinam

ad ea arciari loca in quibus parceciae erectae sunt, vel ecclesiae instar parochialium, apud quas sacerdos actu residet, curam gerens animarum intra designatos limites: non autem respicere ecclesias quae rure et in missionibus passim erectae sunt.186. Quod attinet ad matrimonia mixta, vel quae inter haereticos ineuntur, in locis ubi publice exercent suam religionem, et coetibus distinctis congregantur, lege I ridentina non comprehenduntur, adeo ut valeant nuptiae hujusmodi absque parochi praesentia, etiam in locis in quibus disciplina Tridentina recepta est, ubicumque

declaratio Benedicti XIV. hac in re locum habet. Pro Hollandia ei Foederato Belgio, die 4 Novembris anno 1 41, declaravit Ρontifex

Valere matrimonia hujusmodi, etiam non gervata serma Tridentini, quam declarationem ad totam dioecesim Neo-Aurelianensem, quae tunc Floridas, Louisianam superiorem et inferiorem, aliasque pro Vincias complectebatur, extendit Leo XII. decreto s Septembris 1824. Ad Canadas etiam extensa est, et per se valet ubicumqne haeretici distinctos habent coetus. Equidem constat Patres Tridentinos legem ita tulisse, ut haereticorum coetus jam ab Ecclesia divulsos non respiceret, nolentes idcirco eam in unaquaque parcecia vim obtinere nisi promulgatione in ea lacta. Hoc igitur clandestinitatis impedimentum ad haereticos seorsim convenientes in locis ubi grassantur haereses, non est 'extendendum. Hinc Pius VII. renuit declarare irritum matrimonium quod Hieronymus Bonaparte cum

puella Protestantica Baltimori inierat, licet instaret Imperator Ν poleon ejus frater, nixus disciplina Tridentina, quae serVaia non fuerat. Pro certo et indubitato habuit pontifex legem illam non obtinere. tum quia in hac regione haeretici in coetus distinctos ab

initio divisi sunt, tum quia nec lex unquam fuit ibi promulgata.

370쪽

Id igitur extra omnem aleam dubitationis positum est, haereticorum nuptias, ubique in hac regione valere, quoties non obstat canonicum aliud impedimentum, sicut et catholicorum cum iis conjugia, nam immunitas a lege qua hac ex parie gaudet haeretious, catholico secum contrahenti communicatur, uti docet Benedictus

XIV.

18 . In locis ubi promulgata est lex Tridentina, parochus alterutrius sponsi vel alius sacerdos, ex ejus venia, vel episcopi auctoritate, adesse debet ut valeant nuptiae, nec enim quilibet sacerdos sua praesentia eas firmat. Nil interest ad valorem uirum viri vel mulieris sit parochus, qui etiam potest in aliena parcecia nuptiis adstare, si alteruter e sponsis suus parochianus ait: nequit tamen solemnem in Μissa pro Sponsis benedictionem extra suam paraeciam, absque venia parochi loci, dare, gravis enim larei muneris alieni usurpatio. Si parochus nequeat omnino haberi, uti grassante persecutione facile contingit, sacerdos alius catholicus adeundus est, si detur copia, uti

declaravit Ρius VI. in Resp. 22 Aprilis 1 95, de Galliarum rebus

interrogatus; utrum autem valeant nuptiae, si negligatur, in quaestionem vocatur, assirmantibus favente Carriere.

188. Episcopus utpote totius gregis pastor, potest ubique in

dioecesi sua praesentia firmare conjugia et quod et valet vicarius ejus generalis etiam contra vetitum episcopi, qui vix debet vel vicario generali vel parocris hoc munus prohibere. Ρarochus excommunicatus, etiam vitandus, irregularis et suspensus, potest adstare nuptiis, nam nullam exercet jurisdictionem, sed tantum adfiat tamquam testis : peccare tamen videtur extra necessitatem communicando in rebus sacris cum fidelibus, praesertim si id muneris ob speciales causas vetuerit episcopus.189. Ρarochus debet ita adesse ut testari possit nuptias iniri, si enim prorsus id ignoret, jam non censetur testis auctori Eabilis sustinere paries et quod si affectet ignorantiam, et invitus adsistat, valent

tamen nuptiae, licet ipse nullum peragat ritum, nilque laciat quo assentiat rei gestae : prout olim S. Congregatio concilii, anno IMI, respondit episcopo Giennensi, et anno 1835 S. Cong. Inquisitionis

episcopo Quebecensi. Graviter autem peccant contrahentes coram parocho invito, nam sacramentum indigne tractant, et Ecclesiae

SEARCH

MENU NAVIGATION