Theologiae Moralis, Volume 3

발행: 1841년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

ministro fraudem et injuriam iaciunt: excusandi autem videntur, si, quod absit, suam operam deneget injuste, vel sacra auri lame. 190. Quando parochus non habetur, vel adiri nequit, nisi dissicillime et periculossime, valent nuptiae, absque ejus praesentia. Equidem Pius VI. in instructione ad episcopum Lucionensem data die 28. Μ agi 1 92 do fidelibus Gallis agens, ait: Quoniam complures existis fidelibus non possunt omnino parochum legitimum habere, istorum prosecio conjugia coram testibus, et sine parochi praesentia, si nihil aliud obstet, et valida et licita erunt, ut saepe saepius declar tum fuit a S. Congregatione Concilii Tridentini interprete. 191. Testes duo saltem, pariter ac parochus, ad valorem matrimonii, juxta legem Tridentinam, requiruntur. Si parochus adiri nequii, Praesentia testium adhuc est necessaria, adeo ut iis deficientibus irritum prorsus sit, prout declarat Pius VI. Τesies debent quid

agatur nosse ea ratione qua valeant id deinceps probare. 192. In plerisque Statibus Foederatis nullum est vestigium legis Tridentinae promulgatae, quapropter Valent nuptiae solo contrahen tium consensu, absque parochi, Vel sacerdotis alius praesentia, Vel testibus : uti declaravit S. Cong. Inquis. in responsis saepius laudatis ad episcopum Quebecensem. Aca,holicorum matrimonia Pariter Valent, si non obstet canonicum impedimentum. Ex vetustissima tamen Ecclesiae consuetudine nuptiae sunt coram sacerdote ineundae, cujus ossicium praetermittere peccatum est mortale. Testes etiam adhibendi sunt: sed eorum omissio si iacile haberi nequeant, vel si opus sit celare nuptias, nulla videtur culpa. Occulta aliquando matrimonia permittuntur, conscientiae dicta, quae memorat Benedictus XIV. constitutione: Satia vobis compertum.

I93. De vagis concilium Tridentinum parochis praecipit, ne illorum matrimoniis intersint, nisi prius diligentem inquisitionem secerint, et re ad ordinarium delata, ab eo licentiam id iaciendi obtinuerint. y Ut lex haec sapientissima executioni demandaretur, S. Congregatio Inquisitionis die 2I. Augusti 1670 decrevit: Si

contrahentes sint vagi, non procedatur ad licentiam contrahendi, nisi doceant esse liberos, per fides ordinariorum suorum, servata sorma Tridentini in c. Μul. vii. Sess. xxiv. Fides aliaque documenta, non

admittantur nisi munita sigillo, et legalitate episcopi ordinarii, et re--gnita saltem per testes qui habeant notam manum et sigillum. Et i) Vide Bres de Pie n. L ii. p. 468 2 Sess. xxiv. De Res c. Vii. 3I.

372쪽

attente consideretur quod fides et testimonia bene identificent pedisonas de quibus agitur.'' In hac regione, in quam ex omni sere orbis parie confluunt in dies homines, ex alia in aliam provinciam etiam migrantea, lex illa vix executioni demandari valet. Plerumque non suppetit aliquod liberi status documentum, nec ratio habetur illiusnoaeendi, praeter ipsorum contrahere volentium amrmationem jur tam , vel aliorum qui eos norunt testimonium. I94. Μilites in actuali expeditione possunt coram Capellanis suis vel parochis contrahere: in hybernis, vel aestivis, vel dum sunt in praesidiis, coram parocho contrahunt. Alienigenae in carceribus detenti nequeunt contrahere. AEgri in hospitalibus nequeunt contrahere, nisi urgeat necessitas, qua occurrente conjungi possunt, quin liceat illis coire, nisi status liber probetur. Ρuellae expositae quae degunt in conservatoriis, coram parocho loci, non Vero coram capellanis contrahunt. Quae degunt in monasteriis educationis causa debent contrahere coram parocho domicilii paterni, materni, vel fraterni, si adsit, secus coram parocho loci in quo est monaste

rium.

195. Μatrimonium non valet clam contractum in loco ubi viget decretum Tridentinum, ab iis qui ibi forsan versantur, domicilium habentes in loco ubi non viget: nam lex loci obtinet in contractibus. Qui in fraudem legis exeunt e loco in quo viget, non valent contrahere in loco alio: secus si non exierint fraudis consilio. in Licet autem domicilium mutare. animo ibi contrahendi matrimonii, nam jure suo quis utitur. Hinc S. Cong. Inquisitionis de Catholicis o Canadae regionibus ad Status Foederatos se conserentibus, ut legem Tridentinam evaderent, respondit episcopo Quebecensi, matrimonium ab iis in hisee provinciis initum coram magistratu civili ratum, si conjuges transferant etiam domicilium; irritum si primum domicilium retineant. δ196. Ρarocho nullatenus licet sua praesentia sancire conjugia quae novit irrita esse ratione impedimenti, licet oceulti, dummodo illius notitia ex consessione non derivetur : nam operam et favorem plane praestaret rei malae, haud sine sacramenti matrimonii, quod contrahentes frustra attentant suscipere, injuria. Licet tamen aliquando ob majus malum vitandum adstare valide contrahentibus in peccato. Is7. Μatrimonia catholicorum coram magistratu civili, vel prae- l Ex deel. S. C. die I 4 Augusti I 627. 2 Inst. 17 Nov. 1835. Dj0jtigod by OO le

373쪽

cone haeresico contracta in locis in quibus decretum Tridentinum promulgatum est, non valent: in caeteris locis valent. In locis ubi lex civilis id exigit, excusantur catholici legi obtemperantes, dummodo actum mere civilem sacere sibi proponant, et nuptias vere ineant coram sacerdote: Intelligere, scilicet, debent, juxta ea quae tradit Benedictus XIV. in suis litteris : Redditae sunt nobis: ad P. Ρaulum Simonem a S. Ioseph datis 2 Septembris 1746. nullum

a se contrahi matrimonium per eum quem coram magistratu civilem actum emittunt.'' Ubi lege civili praesentia magistratus, vel ministri haeretici non exigitur, peccant graviter Catholici se temere coram iis sistentes conjungendos: nam violant antiquam legem

Ecclesiae ex more constanti manifestam, qua coram sacerdote conjugia ineunda praecipiuntur: excusantur autem qui coram magistratu contrahunt, ut publice constet, quandocumque nulla est copia sacerdotis, nec brevi sutura est: non item excusantur qui coram praecone haeretico contrahunt, nam quum leX eum non constituat necessarium testem, liquet eum tamquam ministrum addictum sacris

adiri, quod nunquam fieri absque mortali peccato colligitur ex decreto S. Cong. Sacri ossicii die 29 Novembris 16 2: interrogata enim de Catholicis legi obtemperantibus respondit: quatenus minister assistat matrimoniis catholicorum, uti minister politicus,

non peccare contrahentes: si vero assistat, ut minister addicius sacris, non licere, et tunc contrahentes peccare mortaliter, et esse

monendos.' ' Nec excusationis loco habendus est mos quod puella licet acatholica ministrum eligat, nam consuetudo hujusmodi non potest sacramenti sanctitati et legi Ecclesiae praejudicium afferre. Sic nec incommoda ex parentum et propinquorum pariis acatholicae Voluntate neglecta oritura, etiam gravissima, essiciunt ut liceat cath lico uti opera praeconis haeretici, nam quum non id apud nos non fiat ex legis necessitate, nullam aliam hic gerit personam quam ministri sacris addicii, qui agnosci nequit ad incommoda quaeque vitanda. Νec labem vitat, qui matrimonium prius contrahit coram sacerdote, postea coram ministro haeretico, ut sponsae propinquis gratificetur, nam illicitum est hujus ministerium ullatenus agnoscere. 198. Quandocumque coatingit nuptias coram praecone haeretico, vel magistratu iniri, nullo obstante impedimento, conjuges reconciliandi sunt ecclesiae in tribunali poenitentiae, nisi praesul censuram delicto assixerit. Caeterum nuptiarum ritus, qualis in Rituali

374쪽

quod preces recitentur, omissa consensus forma, et Μissa pro Sponso et Sponsa celebretur, si poenitentes offensionem tollere, et gratiam comparare cupiant. Iis in locis in quibus ex necessitate legis quis se sistit coram magistratu, instruendi sunt fideles se merumaeium civilem praestare, sed haud contrahere matrimonium, quod

consuetis sormis coram sacerdote contrahunt, seu antea, Seu Post praelatum actum et sed ubi ipsi sponte se sistunt, videntur consensum tunc praestare, et ideo nequeunt iterum eum dare, ne sacramento

illudant. Igitur cogendi non sunt ad iteratam consensus significationem coram parocho, y quae nec facile eis permittenda est. 199. Ex his quae de immunitate haereticorum ab impedimento clandestinitatis diximus, ne putet quispiam eos ab omni impedimento canonico immunes esse; specialis enim fuit patrum Tridentinorum hac de re providentia, ne incerta plerumque vel nulla larent eorum conjugia. Caeterum plerique theologi existimant caetera impedimenta omnes adstringere qui baptismo initiati sunt, quod et probat constans agendi ratio apud S. Sedem recepta. Equidem conceditur episcopis facultas dispensandi cum haereticis ad fidem conversis in quibusdam gradibus consanguinitatis, quod superfluum foret, et inane, si ipsi legibus, quae ea irrita iaciunt conjugia, non tenerentur. Declaravit insuper Benedictus XIV. valere matrimonia haereticorum in Hollandia, non servata forma Tridentina, dummodo aliud non obstiterit impedimentum canonicum; quod ostendit eos ab hisce non esse immunes. Rem ex professo illustravit Benedictus XIV. de Iudaeo qui duxerat mulierem protestanticam agens, inter quos conjugium subsistere negavit, quum Obstaret cultus disparitas. Si contigerit converti ad fidem qui intra gradus prohibitos conjuncti sunt, dispensatio quaerenda erit, et opportune danda. 200. Impotentia est naturale matrimonii impedimentum in iis qui nequeunt coire modo generationi per se idoneo. In matrimonio, ' ait S. Thomas, est contractus quidam, quo unus alteri obligatun ad debitum carnale solvendum. Unde sicut in aliis contractibus non est conveniens obligatio, si aliquis se obliget ad hoc quod non potest dare, vel sacere: ita non est conveniens matrimonio contractus, si fiat ab aliquo qui debitum carnale solvere non pos-

375쪽

sit. λ Alia est impotentia absoluta qualis est ejus qui cum nulla coire possit modo generationi apto, uti contingit homini utroque testiculo carenti, vel utrumque habenti contusum : alia dicitur relativa, quae est impotentia coeundi cum quadam, quae ex diversa vasum magnitudine plerumque oritur. Alia est perpetua quas nequittolli absque miraculo, vel peccato, vel vitae gravi discrimine: alia ad tempus durat, qualis est juniorum, vel morbo quodam impeditorum. Alia antecedit matrimonium, qualis est eunuehorum ex matris utero: alia subsequitur, qualis est eorum qui ab hominibus exsecti sunt post, conjugium ad ulciscendam injuriam, vel quibus luevenerea et tabe virilia peresa sunt. Ex naturae igitur conditione, morbo, vi illata, et casu homines quidam impotentes sunt: sed et malis quorundam artibus, daemoniaca utentium opera, adscripserunt

Veteres eam corporum conditionem.

20 I. Μaleficium hac in re dicitur ars daemoniaca qua homines qui natura sunt capaces coitus, impotentes fiunt, adeo ut coire nequeant: quod contingere censetur vel quoad quasdam, vel quoad omnes. Irrident plerique hanc daemonum potestatem, sicut et olim. Quidam dixerunt, quod maleficium nihil erat in mundo, nisi in aestimatione hominum, qui effectus naturales, quorum causae sunt occultae, maleficiis imputabant. Sed hoc est contra auctoritates sanctorum: qui dicunt quod daemones habent potestatem supra corpora, et supra imaginationem hominum, quando a Deo permibiuntur : unde per eos malefici aliqua signa sacere possunt. Ρroceditutem haec opinio ex radice infidelitatis, sive incredulitatis; quia non credunt esse daemones, nisi in aestimatione vulgi tantum. ' Ex malefeio impotentia provenire censetur, quando conjuges excitantur ad copulam cum aliis, et inter se frigescunt, vel a coitu abhorrent, sesio alitis se diligant,) tunc si maleficium nequit tolli intra

triennium remedio humano, nec orationibus, aut exorcismis, imp tentia censetur perpetua, et dirimit matrimonium. δ202. Si impotentia provenit ex frigiditate, iunc quando conjuges ob hanc causam omnino perficere nequeunt copulam aptam ad generationem, post experientiam triennii, nullum est matrimonium. Idem procedere communissime aiunt doctores si ob nimiam caliditatem Vir semper seminet extra vas, antequam possit penetrare. μ λ Suppl. iii. p. qu. Ivit arti t. Resp. 2 Ibidem, arti ii. Reap. 3 S. Alph. l. v. n. I 096. 4 Ibidem. Dj0jtigod by OO le

376쪽

Caliditas superflua, ' inquit S. Thomas, vix potest esse impedimentum perpetuum: si tamen inveniretur, quod per triennium impediret carnalem copulam, judicaretur perpetuum. Censet S. Alphonsus vix esse ea de causa separandos, quum servor, aetate PrO-grediente, decrescat. Abominaiio viri erga mulierem quamdam, si ejusmodi sit ut nequeat excitari ad copulam cum ea, licet excitetur erga alias, potest impotentiam relativam inducere : sed triennii experientia datur. 203. Proportionis vasum desecius impotentiam consiliuit, quando scilicet vas viri vas seminae panetrare nequit. Si semina possit fieri coitui idonea incisione, quae fiat absque vitae vel morbi periculo, valet matrimonium: quod si incisio fieri nequeat absque vitae discrimine, non valet. Si morbi gravis periculum ex incisione immineat, vita quoque periclitari dicenda est, ideoque matrimonium est nullum: quod si mortis periculum omnino absit, plures dicunt

matrimonium valere, licet gravis facienda sit incisio. Certum est valere, si levi opus sit incisione, quam maritus, vel mulier ipsa faciat. Hanc ipsa pati tenetur, quum sit medium necessarium ut Vir ea poliatur: nec per se nimis dissicile. Ρlerique dicunt eam non teneri pati gravem incisionem manu chirurgi faciendam, nam ineundo matrimonio vix censenda est se obligasse ad medium adeo dissicile, cum verecundiae nimia jactura, praesertim quum Vitae periculum vix absit. Si contingat separari conjuges, eo quod mulier sit nimis arcta, quae alii simili deinceps nubens ab eo cognoscatur, si inde liqueat eam p6sse ab alio cognosci, nuptiae priores Validae habendae erunt, et mulier marito restituenda. Caeterum utriusque viri similitudo, vasu inque proportio consideranda erit, ut cognoscatur uirum potuerit puella absque vitae periculo viro priori aptari. 204. Quandocumque impotentia certa est et manifesta, matrimonium statim habendum est nullum, et contrahentes separandi sunt; nec enim licet aliquid nuptiarum nomine tentare, quando nuptiis ineundis noscuntur impares. Ea separatio non indiget praesulis auctoritate, quamvis ad vitanda plurima incommoda, expetenda plerumque sit. Si ante matrimonium dubia sit impotentia, peccat graviter qui dubitatione manente matrimonium inii, nam temere exponit sacramentum discrimini, et alteri facit injuriam. Si probabilo

i) Suppl. qu. lviii. an. i. ad 2.

2) C. Fraternitatis, g. Similiter, de stigia.

377쪽

sit se esse potentem, excusant eum plures, dummodo moneat alterum rei dubiae, ne invitae fraudem faciat: putant scilicet sacramento non fieri injuriam, dum ministratur ex probabili opinione valoris, urgente ratione adeo gravi, quod alioquin caelebs mansurus sit perpetuo. Ρost matrimonium datur triennium experientiae, per quod licent omnes conatus ad copulam, etiamsi semen extra vas effundi contingat, nam jus decernit: ut a tempore celebrati conjugii, si frigiditas probari non possit, cohabitent per triennium. λ205. In foro externo si uterque assirmet impotentiam, nullo, ut videtur, fraudis consilio, post triennii experientiam juramentum de ea praestari debet ab utroque, septemque propinqui aut vicini ex utraque parte jurati testantur se ita audivisse, vel credere utrique reserenti. Si alteruter neget, datur a judice triennii experientia, quae per plerumque temporis continuari debet: qua habita, si quod assirmat vir, mulier neget, inspectio judicis auctoritate solet praecipi, ut medici de viro, obstetrices vel matronae aliae de muliere reserant. Si veritas adhuc dubia sit, viro assi anti potius credendum est: Si vir dixerit quod uxorem suam cognoverit, et mulier negaVerit, vim fides est adhibenda, si id firmaverit juramento. ' In dubio utrum

matrimonium consummatum fuerit, praesumitur suisse consummatum, nisi oppositum probetur. In foro interno cuique fides

datur.

206. Quando constat aliquem esse impotentem, dubitatur autem utrum impotentia praecesserit matrimonio, probabilius censent nonnulli habendam esse antecedentem, praesumitur enim esse naturalis ejus conditio, nisi aliquid suadeat eam post matrimonium evenisse, uti si morbus gravis ei contigerit, vel testiculi contusi casu videantur. Quod si constet impotentiam praecessisse matrimonio, et esse absolutam et perpetuam, separari debent, non enim sunt Veri conjuges.

Indulgeri quidem potest aliquando ut simul habitent, ne cum nimia verecundia impotentia innotescat; sed id nunquam permittendum dicit S. Alphonsus post Μerbesium, nisi sint senes.' Nullatenus poterit iis permitii ut tactus impudicos habeant, vel alias conjugii juribus utantur: quod si ob paupertatem, et ad celandum suum dedecus, eodem utantur lecto, iunc tantum licebit, quando abest periculum libidinis: quod abesse sorsan poterit, plerumque enim Ι) C. Laudabilem, de frigid. 2) C. Continebatur, de deas. imp.

378쪽

Q er alterum aversatur ob naturam parum aptam coitui. Impotentia quaelibet superveniens matrimonio non illud dirimit, etiamsi consummatum adhuc non sit, nam vinculum est perpetuum, et factum

lagitime retractari non debet, licet quid postea eveniat a quo non potuit inchoari. V Igitur qui vi exsectus est, vel alias impotens iactus, non desinit maritus esse, licet jure conjugii vii nequeat. Tactus et aspectus haud graviter iis vetiti videntur, si periculum

pollutionis absit, sunt enim veri conjuges. 207. Hermaphroditi dicuntur qui lusu quodam naturae utriusque sexus vasa habent. Hi contrahere valent juxta sexum qui praevalere videtur, vel si res sit dubia, juxta alterutrum, in quo tamen constanter durare debent; quamvis valeat matrimonium, si post conjugis mortem

sexum veluti mutent.

208. Raptus impedimentum a concilio Tridentino his verbis

statutum est. Decernit Sancta Synodus, inter raptorem et raptam, quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit, nullum posse consistere matrimonium. Quod si rapta a raptore separata, et in loco tuto et libero constituta, illum in virum habere consenserit, eam raptor in uxorem habeat, et nihilominus raptor ipse, ac omnes illi consilium, auxilium, et favorem praebentes, sint ipso jure excommunicati, ac perpetuo infames, omnium que dignitatum incapaces; et, si clerici fuerint, de proprio gradu decidant. Teneatur praeterea raptor mulierem raptam, Sive eam uxorem duxerit, sive non duxerii, decenter arbitrio judicis dotare. Vin Raptus nomine intelligitur violenta abducito mulieris ad ineundum cum ea matrimonium. Equidem Carriere censet abductionem e loco ad locum non necessario requiri:

Si quis enim puellam extra domum paternam sibi occurrentem, in eo loco detineat, nullus dubitat quin sit raptus dirimens matrimonium Pariter si puella in propria domo Obsideatur, ita ut exire

non Valeat, adest vere raptus, quia censetur esse in manu ejus cujus

satellites domum obsident. ' Caeterum quum theologi plerique motum e loco in locum exigant, qui etiam ipsa voce significari videtur, theologo erudito assentiri dubitamus, putamusque aliunde infirmandum esse matrimonium: V: g : ex vi illaia, metuque incusso;quandocumque motus violentus e loco non ostenditur evenisse. Necesse autem non est ut magnum sit locorum intervallum, sed l) Sess. xxiv. cap. vi. de Ref. Masr. De Μat. l. ii. n. 906.

379쪽

sumeit ut de domo in domum sit, vel saltem in locum separatum: non vero de uno in aliud cubiculum. Raptum intelligi voluerunt plerique jurisconsulti Gallici, seductionem puellae e domo paterna, ejusque abductionem invitis parentibus, ipsa licet toto animo com

sentiente; qua ratione impedimentum e desectu consensus parentum, quod frustra conatus est rex Christianissimus per legatos patribus Tridentinis probandum suadere, inducere studuerunt; sed concilii verba hujusmodi fugam spontaneam non respiciunt, quum non exigant ut puella parentibus restituatur, antequam consentiat: quaprointer Carriere cogitur lateri impedimentum in Galliis ultra decretum concilii extensum: A quod nequaquam fieri potuisse existimamus. Si rapiatur mulier libidinis explendae causa, nil obstat, quin, nOVO assumpto consilio, qui vim intulit eam ducat, nam concilium libertati mulierum in ineundo matrimonio voluit providere, tollenda ejus spe ei qui invitam ducere vallet: sed non ideo abstulit rationem qua sibi consulat mulier vim passa: quapropter S. Congregatio concilii 2b Ianuarii 1583 censuisse dicitur raptorem ob aliam causam, quam ut raptam in uxorum duceret, non comprehendi in Cap. Vi. Sess. xxiv, de Res. mau. Quod autem ait Carriere non valere matrimonium quando rapta iΙlud init ut minus malum, ut se liberet a majori,' stare non potest, nam concilium satis habuit ut sua voluntate libere consentiret, etiamsi infortunio et abductione eo determinari videretur. Ut raptus sit impedimentum, necesse non est ut mulier violata fuerit: si enim vi abducta sit causa matrimonii hoc nequit iniri, nisi ipsa libertati restituta. In loco libero et tuto constituta poterit consentire in matrimonium : qua ratione nullum amplius est impedimentum, sed raptor ejusque fautores exeommunicatione ipso jure irretiti manent. Aliae etiam manent eos poenae, judicis tamen

sententia decernendae.

20s. Qui sponsam sibi obligatam vi rapit invitam, impedimento hoc, instar aliorum, detinetur: nam sponsalia non dant jus ad vim inserendam, ipseque vere dicitur raptor, juxta obviam vocis significationem.

2l0. Μulier vi rapiens hominem ex matrimonii consilio non incurrit impedimentum, nee enim jus rem adeo raram respicit. I) De riti t. ii. n. sI3. 2 vide et S. Alph. l. vi. n. Ii07. 3 De Μή L ii. n. 912. VOL. III. 2

380쪽

Galli tamen suis consuetudinibus decretum Tridentinum hac etiam ex parte ampliare voluerunt, qnod nulla inclytae gentis invidia notamus: sed dolentes jus quoddam speciale ultra vim verborum hac tota in materia inde enatum, contra tribunalium Romanorum interpretationem, et theologorum consensum. I Carriero De Μα L ii. n. 910.Dj0jtigod by OO le

SEARCH

MENU NAVIGATION