Observationes medicinales de febribus intermittentibus et qua ratione eisdem medendum sit

발행: 1785년

분량: 258페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

sunt; mirabili spectaculo i EXcussa per corticem febre, omnes quoque in Eculae disparuer t. Istas maculas a sanguine caeterisque inde humo..ribus esse judico, quos febris ante ita vitiavit, dissolvitque , ut in minora, quam oportuit, vasa: intraverint , eX quibus trans summam cutim appareant. Ita V AN S uiae EN tb virginem vidit, quae ex longa quartana multum sanguinem e gingivis stillavit, inque oculorum palpebris Ecchymosin habuit.

Hydrops a febre intermittente. Saepe Hydrops longas febres sequitur vel anasa ca ves intus quasi in utrem aqua contrahitur: isque magis pauperes atque infantes male habet, quam qui cum utilitate suis opibus fruuntur: propterea quod pauperes ciborum ob desechum , infantes vero ob excessum vitiati corpoxis habitus esse consueSeunt, ob quem ipsi hydropi per se satis obnoxii sunt. Hoc malum spe alteri vetuso morbo, maximeque quartana supervenit u) ex quartanis ny inops. x

Absurdum est quod aliqui sibi persuadebant qua; iasis hydrops corticis peruviani culpa esset.

212쪽

Ιs enim, si protinus adhibetur, hydropem cavet, et eum qui est, pellit. μ)Neque succedit curatio ut nonnulli probabili

sermone proposuerunt) per quam tales aegros aperientibus auxiliis juvare contendunt, febrimque , si ea discessit , adhibitis purgantibus remediis revocare volunt; scilicet ut per eam hydrops curationi Opportunior fiat: sic enim morbus magis occupabit. AEGROTvs LXXIX. Anno 17 8 die 13 Augusti vir 3 6 annorum ex tertiana febre, quam quatuordecim dies sine medicina traXerat, a capite ad Pedes usque intumuit, aquam inter cutim habens. Hujus alvum pharmaco pui gavi, deinde tem- Perantiam imperavi, et medicamentum diureticum Praessti, atque expectavi, num ista per febrim agitata proficiant. At contra in pejus omnia iverunt; magis collapis vires sunt, et crevit indulgens sibi hydrops. Ob quam causam rejectis istis omnibus remediis, solo cortice peruviano obveni; qui febrim tertio, hydropem autem octavo die excussit, edendi desiderium , deindeque integram. valetudinem restituit; faeta quod maxime mirum videri potest, neque ego juXta ullum imposterum hydropicum observa. vi) nulla notabili humorum eXcretione. WERLΗor obseru, de febribus Sect. II, f. VI. 05

213쪽

AEGROTvs LXXX. Juvenis Io annos natus hydrope, qui sine febre erat, laborabat, a.quo sanatus est. Post sex anenses in eundem rectidit, quem iterum medicina submovit. Post 16 nenses iterum hydropicus factus est: atque adhibitis modo catharticis modo diureticis auXiliis evasisse videbatur. Denique post tres in enses anno scilicet IT a a die I 8 Decembris hydropicus factus est: hujus aquam electuario purgante dubduxi; ejusdemque corpus pannis laneis Mastiches fumo prius imbutis perfricari jussi. Post sex inenses orta quartana febris est, quam

per tempus aliquod relinquere consultum vidctatur, scilicet ut per eam noXii corporis humores tanquam a quibus quod rius sepe hydrops ante fuerit, credibile erat, magis conteri, atque cum sudore eXtus pelli queant: Interque haec aperientia medicamenta offerre, quae ipsius febris motu essicaciora fierent. Talis curatio ideo magis accepta est, quoniam aeger ex ista febre, quae quartana erat, minus

fatigari potuit. At posteaquam febris sex seponanas implevit, primo pedes, paulo post ipse venter tamere coeperunt, crevitque hydrops, sic ut in ingentem asci.

tin abiverit. Quare nunc multum corticem peruvianum continenter obtuli, qui aegrum et febris et hydropis

eXpertem effecit, et imposterum tutum reliquit.

214쪽

Male igitur aegris consulunt, qui talem hydropem me dies mentis drasticis curare contendunt. His enim febris, quae est, exacerbatur, et ea, quae desit , revocatur. Sicque diu insidendo hydropemata et, Febrim vero intermittentem ipsam excitatos; hi 'luxu revocari, et ollin SYDENA AM scripsit, et a me luperiore libro I. capite VII. pusitum est. Ivlinimeque perpetua HIPPOCRAT 1s sententia est, quod Hi irones Leucophtigmatias appellatos alvi

Solas enim Cortex, si recte adhibetur, talem hydropem cavet ; et eum, qui est, pellit. Veluti, hic altilua eX multis curationibus eXempla ponam. AEGROTVs LXXXI. Anno 17 8 die I Octobris virgo annos so nata febrim intermittenten quartanam, qua diutius laboraverat, nescio quibus Pharmacis, profligavit. Inde intumuit, aquam'intercuti in habens: contra quam Elechaarium hydragogum suinsit. Nihilominus crevit tumor, totumque corpus hydrops anasarca occupavit. Erat praeterea aegra valde debilis, cibos nauseabat, atque quarto quovis die quasi per certum circuitum multum sindabat.

Hanc I intra dies mullsis cortex peruvianus toto sanam praestitit.

215쪽

vembris virgo 3 8 annos nata ab octodecim jam sepatimanis febre intermittente quotidiana laborabat; quam Medicus, qui corticem Peruvianum maxime metuebat, concharum calce hucusque agitavit, ne aegram aqua inter cutim male habitura esset. Nihilominus eum res fefellit, et aegra a pedibus ad thoracem usque valde intumuit; itaque Electuario hydragogo tentata curatio est; verum eX hoc 'exasperata febris est, et hydrops univeysum corpus comprehendit, neque aegra cibos continere poterat, sed eos protinus inconfectos infra emisit; secutaque magna corporis infirmitas est. Isti aegrae corticem peruvianum cum aliqua Duqcis moschatae portione exhibui, adjecto vino diuretico, qui febrim simul et intestinorum levitatem biduo submovit; reversam edendi desiderium est, et stercora dura atque figurata descenderunt. Deinde ubi pharimum corticis quatuor septima, nas assumtum fuit, secuta integritas est. Ex quibus iterum patet, purgantia remedia hydropem , qui eX febre intermittente est, necquicquam juvare; contra ΘXasperare eundem. AEGROΤvs LXXXIII. Anno I7s I muliorvravida aliquamdiu aegre habuit: deinde peperit,eXpletoque Dartu ejus vires dilapsae sitiat, accessit ciborum Lausea, vehemen calor, sitis multa, corpus saepe etiam sidore immaduit: gravior item

216쪽

somnus premit, et tinnultuosa somnia fuerunt, atque Lochia .rara evenerunt.

Huic quidam Medicus I continuo diebus medicati tenta terrea atque diaphoretica pristitit; quaecum nihil profecissent, mulierem reliquit, quatuor septimatias auXilio orba .

Inde aegra fere retro, quasi ruina quaedam re. volvebatur. EXaruerunt namque Lochia, ubera amisso lacte emacuerunt, calor Vehementer eXarsit, ciborum nausea, praecordiorum angustiae, et insomnes noctes satis infirmi corporis reliquas vires omnino contriverunt. Supervenit acutus membrorum dolor qui aegram eXtreme cruciavit, et inodo alteras atque alteras partes occupans, incepit a pede dextro inque sinistrum brachium ascendit, eX brachio in pedem sinistrum relapsus est, eX eodemque sursum in dextrum brachium venit, servato eodem semper eundi redeundique ordine et decussato tramite. Praeter haec pedis crurisque deXtri curim inter multa aqua venit; plurimaque in infimo ventre confluxerat: reliquum autem corpus exesis carnibus emarcuit. Porro arida tussis diu noctuque vehementer ursit. II alem aegram die 27 Maji cum accepissem,' morbum a febre intermittente confusa, quae nequec Atum neque distinctum circuitum haberet, esse

putavi.

217쪽

2O3 Quare solum corticem peruvianum aegrae liberaliter praestiti: a quo quatuordecim post dies e X toto convaluit: iterumque lac, quod septem jam septi manas amiserat, bonum perfectumque accepit, quo suam prolem imposterum nutrivit. AEGROTvs LXXXIV. Anno 17 9 die a 6 Decembris Juvenis annos Io natus, pauper, misere pastus, ex febre intermittente, quam diutius traXit, a pedum planta ad caput usque hydrope anas arca adeo intumuit, ut ejus cutis, veluti bombicum, lustrasset. Multae item aquae in ejus infimum ventrem confluXerunt.

Huic, postquam is vomitorio medicamento purgatus fuisset, multum corticem peruvianuria praestiti, quo proXime convaluit , omnemque superfluam aquam saepe mingendo eXcussit. Quodsi vero malum urgeat, ob id, quod aliqua cutis portio inflammatur quod pedibus maxime et obscoenis partibus accidere asLevit) protinus incidendum, aut super metatarsum talumve aut intra scrotam vulvaeve labia, est, quo per aliquot dies frequens humor feratur: atque ipsos tumores inci dere altis plagis oportet; ipsimnque corpus cortiee peruviano curare ad morbi eXitum usque. Neque enim sanat emissus humor; tamen aqua nisi emittitur , quae contra naturam ibi subsiliit, inflammat, partibus nocet, et gangraenam illuc ferre potest.

218쪽

2o AEGROTvs LXXXV. Anno 176r mense Decembri mulier et a aiuiorum, pauper, jam diu misere vivens ex febre intermittente, tres menses neglecta curatione, hydropica evenit. Rus enim facies collumque et thoraX multum cum pallore intumuerant, Ila imo ventre plurimum aquae collectum est: inter crurum pedumque cutim tantum aquae convenit, quantum ea recipere vix potuit. Vulvae

item labia, inter quae turgidae Nymphae proruperunt, aqua tanquam utres impleta sunt: ob quae pansis cruribus cubare debuit.

Itaque protinus Vulvae labia ipsasque Nymphas profundis plagis incidi jussi, quae multum aquae emiserunt; si inuique corpus cortice peruviano curavi. Prima autem corticis uncia alvum laxam effecit,

Plurimamque impuram colluviem , simul et multos vermes eXcussit; altera febrim stippressit, et edendi desiderium restituli, tertia urinam pepulit, qua omnem superfluam aquam emisit: quarta denique integram valetudinem restituit. Atque istius quidem Hydropis curatio maXime talis est. Neque ullus eorum, quos ita curaveram, imposteruin in hydropem redidit: etiam quos post triginta ann0s a curatione vidi.

Quare, quoniam hydrops, qui febrim intermit-matem sequitur, non corticis vitio, sed ipsius morbi culpa contingit ; debet febris ante omnia excuti:

219쪽

2o frustraque hydrops curatur, quem febris non dimisit. Verumque est, quod olim CELsus de hydr picis dixit: a b Sed si febris quoque es, hac uerimis submovenda es per eas rationes , aper quas huic succurri posse propositum est. Ae ne illud quidem in controversiam venit,

quod nomaunquam aliqui etiam cum cortice peruviano facti hydropici fuerint. Ita enim duabus fere de causis incidere consuevit: aut quoniam impurus stomachus corticis virtutem impedivit, aut quoniam ipsius corticis non satis oblatum est. Quae res olim magis obtinuit ; quo tempore Medici, cum post aliquam corticis portionem prima febris accessio desiisset, hoc remedio contenti nihil ultra dederunt; ob quam incuriam febris , quod non omnino eXPuncta erat, ipsa inveteravit, et hydropem effecit. Debet igitur, ut superiore loco b)posui, corteX cortici audacter addi, hic enim pertinacia juvantis malum corporis vincit. c) In hodomnis gulae curationis cardo vertitur.

Id insuper proXimum eXemplum docebit. AEGRO1vs LXXXVI. Anno I sa mulierem 3 8 annos natam, pauperem, et ob cibi defectum

jam diu infirmam, sub finem Februarii mensis acu.

eb A. C. Celsus Lib. III. cap. Ia.

220쪽

ttas lateris Jolor protinus prehendit, cum spiritus dissicultate, praecordiorurn angustia, calore , siti,

vigiliis. ob quae mimis e vena sanguis est, et impositi

affecto lateri fotus emollientes sunt praeli ita item multa refrigerantia auxilia: qua aliquantuni quidem

Juverunt.

At calor tamen, sitis, nausea et spiritus gravis continuariint: noctu sudor erupit; et quasi per cir cuitum morbus invaluit. Post febris rahementius eXarsit, atque in certas accessiones distinxit se. Ob quae corticem peruvialium imperavi: de quo aegra tantum quidem assumsit, qualitum potuit minuere febrim at non submovehe omnino ; caetei uni rejecit. Igitur revelsa febris eXque ea ortus terribilis hydrops est Tanta enitia aquae copia intus in

imo ventre confluXit, ut, moto corpore, impetus

Gus non solum tangi, sed et conspici potuerit: duam plurima item aqua pedum inter et crurum cutim coivit ; sic ut splendentem cutim fere disrupisset. Inter haec febris increvit. Quare iterum ad corticem recursum est; qui posteaquam febrim eXcussit, hydropem per urinam e milit; postque assumtas quatuor uncias prospera

valetudo, eaque multo melior ac ante ipsum morbum evenit.

EX quibus patet, non ob corticem istum hydro pem extitisse , sed ob id quod non satis eX eo assuln-

SEARCH

MENU NAVIGATION