Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

MORBOR IIII

ET PATHOLOGICA ET THERAPEUTICA, DE FEBRIBU s. Juodsi adfectum quempiam ab initio frigus, tum

Calor praeternaturaliS, et pulsus morbose alienatus tanquam continua atque peculiaria comitantur symptomata, is morbus febris nomine insignitur. Ut naturalem efficiant febres classem tantum abest, ut potius plures existant morbi, qui signis praedictis carent, neque tamen eo minus, sive caussas spectes sive curationem, cum iiS Congruunt. Ita periodici existunt morbi, v. g. epilepsia, quo rum et caussae et curatio febribus intermittentibus admodum similes sunt. Neque desunt observationes febrium topicarum, ubi ad certas quas clam Corporis partes finitus erat motus sanguinis febrilis. Plerique autem motus febriles eum finem habere videntur, ut alienum quid e corpore emoliantur: aut, si malueris, alienae res stimulo suo eos prodri

32쪽

Do Fobribus.

cunt motus, quibus natura ad eliminandas eas incitatur. Nec tamen semper satis viget naturae vis, ut haec atque his si milia emoliatur. O uoci si omnino humor aliquis e X retus morbum vel tollit vel minuit, solutio ea morbi cristis vocatur. Humor is, qui excernitur, miateria COGα appellatur. Si vero ici quod excernitur, nullo modo adill-vat laborantem , signum est, eum humorem vel nimis abundare vel Dondum paratum esse ut excerna tur. Utrobique materiei crudae nomen is humor ferre solet. Eiectio vero sym 'tomatiCa vocatur. Lentiori autem modo atque non satis sub sensus cadente excreti humores lysin constituunt. Atque si humor coctus e X sanguine secretus, haudquaquam tamen e corpore secedit, sed alienis partibus, Cum levamento, in Cumbit, metrast is oritur critica. De cubitus vero humoris in partes, ubi alienum prodit morbum , quo itaque aeger nullo modo adiuvatur, metastasira malam efficit. Subinde fit, cum vires defecerint, ut nihil pla

ne e XCernatur.

Sudoribus autem potissmum et lotio, quando

que vomitibus et alvo, rarius sanguinis profluviis, ratissime cutis exanthematibus profunduntur humo

33쪽

In variolis et febribus biliosis, quibuscum scor-hulica adest humorum tenuitas, salivae quandoque

profluvium oritur, non omnino criticum, quod tamen reprimi non debet.

In omnibus vero Iebribus vel motus sanguinis progressivus acceleratur, quod pulsibus frequentistius cognoscimus, vel motus internus humorum intenditur, quod ex calore aucto divinamus. Ρlerumque utrumque motuum genias adest. Communitas itaque febrium versatur in motu sanguinis aucto.

Caussa febrium proXima Complecti videtur humorem nervos incitantem. Et, quamviS saepius incitata solummodo nervorum vis sufficere videtur ad febrem producendam, a Vero tamen propius abest, tunc etiam adfuisse iam humorem corruptum, qui stimulis iam ad motus alieno S incitatur. Sanguini vero inhaerere humorem, qui febres excitat, eae e Xcretis humoribus efficitur. Quod vero etiam nervorum singularis quaedam irritabilitas producendae febri inserviat, inde patere videtur, quod, ubi humor, qui febrem excitara posset, certo non deficit, nulla tamen febris oriatur, debilitantes contra atque irritantes caussae facillime febrem excitent, e . g. vulnera, animi ad Ctus, acria purgantia etc. Ad haec etiam populi rudes et a cultu alieni rarius febrinus corripiuntur,

34쪽

I o quae nimirum systematis nervorum debilitatem sere semper agnoscant. Humor ipse, qui febres excitat, facilius videtur putrescere posse: quod sequentibus praeprimis argumentis elucescit: a. Omnia fere remedia, quae fstbrientes adiuvant, antiseptica esse videntur, e . g. salia, imprimiS acida, Camphora, CorteX perUUianuS.I. Carnes fere semper nocere solent. S. IIumor, qui excernitur, putris esse plerumque solet. 4. Humores putres facile febribus producendispares sunt, velut sudor putris, Ulcera putrescentia etC.

5. Calor multo vel omentior est in febribus putridis quam in aliis, atque post mortem etiam pergere solet. Nihilominus sustema nervosum tamen officit in omne, quod febrim excitat, eaque ratione motu Salienos producit. Quo non obstante redimus tamen ad alienos , corruptos, eosque humore S, qui facile putrescunt, qui necessario adesse debent, antequam diathesis partium solidarum in ipsam febrim tranSeat. Caussae, quae remotius agunt, complectuntur ωel rerum se X non naturalium usum perversum, Nelid quod plures simul homines afficit, velut fame S

35쪽

atque egestas populi, victus prava in deses, aerisquου Corruptela atque aliena qualitas. Illae quidem θοαrcidicas, hae vero eseidemicas gignunt febres. Quod si praesagire eventum febrium cupiveris, bonus tunc fehrium finis exspectandus est, quum naturae vires ad perficiendam et coctionem et crisii suffecerint. Ubi autem vires fractae fuerint, aut caussa nimis laborantem infestat, timendum est, fore ut natura succumbat Conatibus. Praerogativae autem, quae sequuntur, prae sagia firmant: i) Dum vires valent, bonum est. Expedit quoque, si nihil prius excernitur, quam humor coctus est, quod ante quartum diem rariuS, plerumque Vero diebus quinto , septimo, nono, undecimo, de cimo tertio, decimo quinto, decimo septimo, Undevigesimo, vigesimo primo, vige simo septimo et trigesimo primo contingere solet, qui dies critici dicuntur. Plurimarum autem febrium accessiones typo adstrictae sunt tertiano, unde criticorum eo Tum dem dierum ordo explicari potest. Quod si quotidie vel quarto quovis die febres recrudescunt, alius inde dierum criticorum ordo elucet, atque medicorum controversiae circa hanc doctrinam ex planandae erunt. Quum veteres nonnisi septimum, decimum quartum, viges mum, vigesimum septi mum, trigesimum quartum et quadragesimum diem

36쪽

De Febribus

eriti is accensere solerent, quumque observassent, excerni id quod coctum sit, quarto demum die, dies indices appellarunt eos , quibus signa adsunt coctioniS, e. g. nubecula lotii etc. Quod superest,

eo minus perfecte atque minus certo solvitur mor-hus his eiectionibus, quo magis complicatae sunt febres, quove plus turbatur natura perverso atque nimis frequenti remediorum usu.

Coctionem esse peractam inde efficitur, dum spasticus status remittit, dum id quod excernitur, ad naturalem indolem propius accedit. Quod si it

que congestionibus, pulsui contracto, aridae cuti, lotio tenui substituuntur motus humorum magi S Ordinatus, pulsus mollior ac plus elevatus, Urina magis saturata, alvusque neque tenuis neque Viridis, proximo die critico solutio expectari potest.2. Ubicunque vero satis non valent vires, symptomata solent versus diem criticum increscere , un-cle nomen Perturbationis Criticae elucescit, quae vero metuenda non est, si modo vires aequi qua dan- tenus parari possunt humoribus egerendis, atque humor iam coctione paratus est. Atque ea quidem ratione pulsus intermittens, sanguinis profusiones, Vomitus, Vertigo etc. praecurrunt crisin, ut etiam febrium intermittentium ultimus accessus sit fere ceteris fortior, ut febre continua laborans ultima accessione ad mortem praecipitari videatur.

37쪽

De Febribus. IS

Solvisse morbum id quod excernitur, inde divinamus, si symptomata postea remittunt, si pulsus naturali propior atque magiS CongruUS cum Uiribus, si respiratio liberior fit, satisque somni accedit. Ubicunque autem partim tantum hoC contingit, crisis adfuit imperfecta, cuius finis optatus ex viribus superstitibus aestimatur.3. Quod si autem arida cutis in longum porrigitur, anhelatio semper superest brevis et laboriosa, pulsus continua celeritate accrescit, id autem quod excernitur putre quidpiam olet, anceps est praesagium. Etiam in exitium saepius praecipitat inaequalitas et desectus rationis sympto malum: e. g. sitis nulla cum arida tensaque lingua, acidorum horror in febribus putridis, pulsus debilis cum calore enormi et motu sanguinis nimiS accelerato. Curatio sebrium complectitur tria potissimum Capita: i. Quantum fieri potest, coctio promovenda. Tollendum, quidquid caussas auget febris propiores: nihil negligatur, quod caussam ipsam minuere aut tollere valet. Ut hrevius me expediam, febris indoles sedulo investiganda satisque omnibus indicationibus faciendum. Ubicunque e. g. stimuluS Urget EXternus, tollere eum; ubi sordes adsunt biliosae, Omitu egerendae. Ubicunque sanguinis urget ab-

38쪽

Do Febribus.

undantia, sanguis e vena mittendus. Si quis acris adest humor, potibus mollientibus et attenuantibus adiuvandus aeger. Ubi facile aeger stases subit inflammatorias, sales sunt exhibendi medii, qui solvere possunt stagnantes humores. Ubi ex irritabilitate hysterica spasmus adest, optum adhibeatur.

Et in eo quidem omnino vires sunt ad coctionem sufficientes respiciendae. 2. Crisis est promovenda, nullum ei saltem obstaculum ullum opponendum. Ρromoveri autem crisis tantummodo debet, quoties viribus, quae ad eam requiruntur, non satis Viget aeger, quotiesque ex certis efficere signis possumus, quo potissimum Vergat natura, aut quae maxime via sit congrua. Pulsus enim dum fit mollior et magis elevatus, eX- pedit sudores leniter prolicere. Nihil autem naturam pluS Officit, quam remediorum praeposterus et

nimius usus. Totius vero Curationis Caput Complectitur victus rationem Congruam, qua veteres

quidem universam saepius medelam per Cerunt. Amplo conclavi tenendus est aeger, quo multum trahere et purum aerem possit, neque tamen venti

forma pernet aer, neque ultra septuagesimum Falixenheltiani thermo metri gradum calidus fiat. Cibus potusque sint tenueS, frigidi, neque nimium nutriant, neque ingurgitandi abundanter, nequa omnino detrahendi

39쪽

3. Ouum crisis iam contigerit, febris autem siluerit, refocillanctae sunt vires iis quae nutriunt et siris mant CorpuS, ne iterum in morbum relabatur. 4. Ubicunque metastasis facta est, febris quidem porrigitur, mutata tamen forma, atque Variam Tequirit medelam. Ita metastasium ope febris maligna in inflammatoriam tran Sit. Dispertiuntur autem vario modo febres, prout indoles variat, ad quam consilium transfertur. Prima proficiscitur divisio a mora febrium atque diuturnitate. Quae quidem febris septem diebus finitur, GCutisyrma, quae quatuordecim, Peria Ciata, quae viginti aut triginta, a ta, quae ultra quadraginta porrigitur, neque intermittit, febris lenta appellatur. Alia divisio nititur temporis et loci disserentia: a. Didemicae febres sunt, quae simul per regionem quamdam grassantur. Multum vero interest, quonam anni tempore morbus hic e dominatur, quamvis peculiaris eiusdem caussa aeris minuS Vicissitudinibus quam singulari cuidam miasmati merito tribuat Ur. a. Sys radicae febres, quae singulos duntaXat corripiunt homines. S. Endemicae sunt, quae peculiares quaSdam Te giones intestant, e . g. febris flava Americana.

40쪽

Do Febribus.

4. Febres stationariae et intercurrentes. Ita pleuriti de quandoque grassante febris potest biliosam tenere indolem. Suhinde tunc variolae intercurrunt, quae plerumque eodem tempore biliosum servant characterem, ut adeo pleuritis sit stationaria febris, variolae vero intercurreraS; quarum quidem indoles, generatim spectata, Congruere cum stationariae febris indole solet: atqne suprema medici lex esto, observare grassantium morborum genium, singulorumque morborum intercurrentium medelam huic

genio accommodare.

Dispensantur deinde febres iuxta symptomata earum praevalentia: si quidem sudoribus iunctae vocantur helodes. Aliud di scri me n a periculi ratione desumitur, ut iii malignas et benignaS abeant. Cotilogi ae febres vocantur, quas alter alteri participat. Distinguuntur itaque ea ratione ab epide micis, quod hae non nisi aere et caussiS externis Propagantur. FebreS pleraeque contagiosae simul epide micae esse solent, neque tamen epide micae febres contagium semper supponunt.

Aliud porro est discrimen febrium Primariarum et fecundariarum seu fm 'tomaticiarum, quod quidem rite diiudicari ubique u equit, suinrnaque Qu- rationis versatur in removenda totius morbi caussa materiali.

SEARCH

MENU NAVIGATION