Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De febribus atypicis.

tus et decessus neque manifesti sunt neque ordinati, neque veram faciunt intermissionem. Eo quidem febres intermittentes atypicas ab hac classe segrego. Praeterea id adest harum febrium discrimen, quod debilitas singularis et morbosa irritabilitas pateat, quodque phaenomena neque secum neque cum caussis manifestiS Congruant. Aegri laborant animi peculiari infractione et desponsione, quavis occasione exitium metuunt, aut Cum Praeceps periculum est, nihil id curant. Somno nullo recreantur, licet neque doloribus neque ardore vexentur. Pulsus est vel naturalis, Cum ancipiti statu, vel pessi inus, cum cetera symptomata non tantum indicant periculum. Cum lingua arida non sitiunt, cum ore humido nimium bibunt. Quae indicata esse videntur remedia, perverso modo agunt. Criseos signa praecedunt coctionem etc. Ouod si febris malignae nomen retinetur, hae quidem febres ob latentem indolem et praeceps periculum potissimum malignarum nomen merentur, Magis vero congruum ac significantius nomen febris neruosae esse videtur. Caussa primaria complecti videtur acre virus Contagiosum, quod nervorum systema afficit, aut debilitatem stam ac morbosam inducit irritabilitatem, ut Oc- easones quaecunque leviores .incitare valeant eius-

62쪽

38 Febris acuta nervola. 'modi febrem. Simul quidem existunt diathesis inflammatoria, putredo, sordesque et biliosae et mu-colae, sed caussam febris sufficientem non comprehendunt, cum earundem remotio febrim non tollat, saepius quoque non adlevet sed aggravet. Summa rerum versatur in virium ratione, quibus itaque parcere debemuS, quantum possumuS. Quo maiorem agnoscunt debilitatem symptomata, quoque minorem febris vehementiam, eo magis

meretur morbus febris nervosae Nomen.

Pro ut differunt caussae praedictae, distinguitur

in febrem iactitam et lentam Πervosam. Fo bris acuta nervossa.

Orditur autem morbus somnolentia vel agry-Ρnia continua, duilaque remittit febris, desponsio animi aut nimia alacritas observatur. Pulsus est parvus, duriusculus, inaequalis: lingua alba, arida, scabra et tremula. Vomituritio adest absque turgentis humoris indiciis. Evomit aeger bilem atram Vel prasinam. Adsiduo micturire solent, qui hoc morbo laborant: lotium excernunt vel turbidum, brui eum, male olens, vel tenue et aquosum. Oculi obtutum stupidum in rem quamdam figunt, aut titubant, atque acie nimis vivida laborant. Deliria

facile et convulsiones oriuntur. Maxime vero Contraria sibi implomata signant hoc febrium genus.

63쪽

Febris acuta nervosa

Caussa sobrium harum contagium Ρlerumque esse solet, quamquam sporadicae quandoque sint. Praecipitare solent aegros in exitium , curiosius itaque in curatione agendum. Ouae observatur haec febrium species, putrescentes plerumque adiunctos habet humores in primis et secundis viis stabulantes. Curatio ita quaversatur in rite adhibendis remedii S, quae eva-Cuant, putredinem arcent, et viruS expellunt. Protinus a primordiis morbi omnia vitanda sunt, quae infringere vireS valent. SanguiS non mittendus, nisi ubi eiuS copia urget, atque ubi aegeriis assuevit evacuationibus , nunquam vero ubi iam porrigitur morbuS in plures dies. Purgantia omnino fugienda, quorum loco vomitoria initio morbi opponenda, ut crudi non solum humores et sordes biliosae eliminentur, sed ut et contagii vis infringatur et cutis molliatur: sudores deinde alexi pharmacis promovendi. Vid. Potio alexi 'harmaCa Prima. Neque Iaegligenda sunt vescatoria , Quippe quae irritamenta interna minuunt et vires suscitant. Ubi humores nimis excernuntur, simiai autem adest agrypnia ac spasmus, opii cautus usus obtinet.

Ubi . extrelio penitus impeditur spasmis , ubi arida simul est cutis, balnea proficiunt tepida, aut,

64쪽

Fobris lenta nerUOsa. cum haec non sufficiunt, multa aqua calida pedes

manusque foventur. Dum vires labe sunt, et vinum et Cortex Confert pexuvianus. ΡIenior si victus, magiSque calidum regimen. Quum vero nullo critico modo solvitur febris, decubitus fiunt, maxime ad glandulas parotides, quae Cum cito tumidae inflammantiar, in exitium praecipitant aegrum , ubi vero discussio tumorum et

suppuratio in longum porrigitur tempus, sanescit

Fobris Ionia nervosia. Qui hystericis aut hypochondriacis laborant adfectibus, qui animi adfectus graviores passi sunt aut alios victus errores commiserunt, quibus nervosae partes debilitantur, e. g. qui manu stuprum sibi attulerunt, hac potissimum febre afficiuntur. Protinus ab initio vires satis prostratas, animi desponsionem, pulsumque exilem et inordinatum obse1 vare licet. Calor ab eo, qui aegro adstat, Natu- Talis sentitur, ab aegro autem ardentissimus. Subinde cum frigore pedum caput ardet. Eaque ratione paullatim accedunt symptomata, sibi plane contraria. Denique subito saepius delirium irruit, quod in soporem, is vero in mortem transit apo- plecticam.

65쪽

Fobris lenta nervosa. 41

Discrimen autem huius morbi et sebris aculae nervosae id est, quod lenta febris in duo significana ter tempora dirimi possit, quorum prius syriipto mata complectitur leviora, sed contraria sibi et qua ovulgaribus non facile cedunt remediis, atque quod ad undecimum aut quartum de Cimum usque diem porrigitur. Posterius stadium critico die cum deliriis aut convulsionibus incipit, quibus lipothymiae et paralysis accedunt: in utroque vero morbi stadio somnus omnino deficit. Systematis nervosi vires esse in hoc morbo fractas, eri symptomatibus elucet. Caussa autem stimulans, quae accessit, varia esse potest: plerumque vero adeo latet, Ut curatio nullo modo ad eam sit instituenda. Subinde tamen virus variolosum , rheumaticum, aut alia miasmata excitare possunt eamdem febrem.

Saepius haec febris lento et insensibili modo solvitur, modo sudoribus, modo miliari exanthemato albido, nonnunquam Vero de cubitu ad glandulas

parotides et pharyngem. Ouodsi in pulmones decumbunt humores, Catarrho suffocantur aegroti, aut in hecticam febrem praecipitantur. Periculum ubique urget in hoc morbo. Summa vero rerum, si ad eventus febris respic4mus, versatur in primi sta dii indole dignoscenda et rite traclanda, quod quidem fit, dum indicationes

66쪽

omnes sequimur, viribus autem, quantum fieri potest, parcimus. Alcati acido citri saturatum, pauxilioque aquae benedictae Rulandi in istum, optime confert, Cum mobilem faciat humorem et excretioni faventem. Secundi stadii eadem valet medela, quae in fe-hre acuta nervosa Commendatur, maiore tamen CΟ-pia roborantibus utamur vid. Potis alexi 'harma- ca); vesicatoria ita applicemuS, Ut Continuum parent exitum humoribus adfluentibus, ac carnium pleniorem usum concedam US. Quoties metastasis orta fuit, resolventibus atque venarum sectione succurrendum est. Malignitas febris iam silet, atque in inflammatoriam saepe ahit in-

dolem. Eaque ratione per totam morbi moram, Curatio contrario hoc utroque modo institui potest.

DE FEBRIBUS INTERMITTENTIBUS.

Impetus adsunt in hoc febrium genere, qui Persectam attrahunt symptomatum intermissionem, quae itaque Oinrexiae nomine Venit. Aliter explicari id nequit, quam ex adsumta humoris, qui febrim excitabat, generatione extra sata guinis massam, Quo tandem delatus sit. A veritate non multum abesse videtur opinio eorum, qui febrilem hunc humorem credunt in primis viis gigni,

67쪽

De sobribus intermittentibus.

Cum organorum digestionis ratio plurimum faciat et in clignoscendis symptomatibus et in curando mor-ho. Videtur autem humor hic saepius adesse, cum abest febris. Itaque peculiaris adhuc nervosarum partium dispositio requiri videtur, quod quidem ex efficacia adfectuum animi in producendis et tollendis his febribus, ex purgantium actione in recursibus huius febris attrahendis, ex corticis peruviani

irrita actione, cum alvum ciet patere videtur.

Occasionem vero praebent huic febri gignenda a crudi primarum viarum humores, praesertim biliosi et pituit os , aer impurus, praesertim vero Conta gium seu miasma epide micum. Circuitus accessuum plerumque ordinem quemdam servant, cuius quidem caussa adhuc latet. Ad ordinis vero huius rationem dividuntur se-hres intermittentes: i. In quotidianas, quarum impetus omni horarum XXIV spatio recurrunt, proximeque QCCedunt ad continente.

2. In tot tiarias, quae quovis XLVIII horarum spatio redeunt. Verno tempore maxime frequenteS et plerumque benignae sunt. S. In quartantis, quarum circuitus LXXII horis perficitur, quibus potissimum viscerum labes adiuncta est, atque plerumque ibi occurrunt, ubi

68쪽

Do sobribus intermittentibus.

scrofulosa cliathesis corpus infestat: hinc pervicacia earum explicanda.

4. Praeterea quintianae, sexta Hae, se 'timanae,

octariae, ΠΟΠaΠGct febres observatae sunt, quia menstrae, trimestreS, et aΠΠUcte intermittentes.

5. Denique comρο tae dicuntur et illi 'liciatae, ut quotidiana exstet, tertiana et quartana duplex. Tertianarum duplicatarum accessus primus Cum tertio, secundus Cum quarto Congruit, si quis praesertim ad moram et gravitatem respeXerit. In quartanis

duplicatis primuS accessus Cum qu 3rto, secundus cum quinto congruit. Qui vero rite curare laas febres Cupit, multo plus curae impendet caussis veris materialibus reperiundiS, quam phaenomenis Observandis et finiendis, quorum caussae noS latent, quibus itaque ad curationem nihil potest effici. Secundum anni deinde tempora, quibus grassare tur, dirimuntur 1. in febres vernaley, quae Plerumque quotidianae sunt et tertianae; a. in febres autumnales, quae vel eosdem habenteircuitus, vel quartanae esse solent. Discrimen porro est febrium intermittentium beniguarum, quae nullis symptomatibus alienis, nulloque periculo stipatae sunt, et malignarum, quae in secundo vel tertio impetu aegrum interime,

xo solent morte apoplectica.

69쪽

Do sobribus intermittentibus.

Poriodici deinde observantur morbi, tibi symptomata febrilia peculiaria non manifesto discernuntur, qui vero intermittentibus febribus accensendae

eamdem requirunt Curationem. Cognoscuntur vero ex constitutione morboriam praevalente et ex caussarum similitudine: speciem saepius rheumaticorum aliorum qiae id genus morborum prae se ferunt. Ad id genus referuntur alvi fluxus, colici dolores, asthmata, capitiS dolores, multique spastici adfectus. In Curandis quoque his morbis ad caussas febrium intermittentium generales consilium transfertur, atque CorteX profert peruvianus, si caute adhibetur. Cum aegre definiatur caussa febrium intermittentium materialis, dum curamus, respi CimVS tantum ad caussas occasionales, quibus rem OtiS CorteX pexuvianus adhibendus erit. Solvuntur plerumque sudoribus et sedimento urinae lateritio. Quae quidem solutio egregie promovetur vomitu, qui sponte frigoris tempore oritur.

Egregium est signum, cum ad labia scabiei sinat

te exanthema prorumpit. Quo magis staus est lupus, eo pervicaciores esse solent. Dum anticipant aut postponunt impetus duas aut tres horas, simul quoque impetus minuitur,

70쪽

Do sobribus intermittentibus.

spes est, brevi solutam iri febrem. Quod si vero anticipant accessus ultra mediam apyreaeiae partem, accessuum reduplicatio est metuenda. In farctus licet veteres saepius febribus tolluntur, nonnunquam tamen et novi iterum oriuntur,

velait Placentae febrileS, quae tumores sistunt et in- farctus Ilenis. Vehementer urgentibUS causiis, maleque instituta curatione, intermittenteS, praesertim duplicatae, facile transeunt in continenteS, quae periculo tuno solent esse stipatae. Dum accessus ipse viget, nil generatim moliendum, nisi transpirationem promovere potibus copiosis ex infusis floribus chamomillae volueris. In decessionibus vero caussae stimulantes tollendae , atque nervorum systema cortice Peruviano est robo

randum.

Quod si febres hae in longum tempuS porriguntur, sudor aegre promoVetur: sit tamen ope halneo axum tepidorum, quae caloriS tempore adhibentur. Periculo ad quemvis febris accessum aucto, festinandum est in cortice peruviano adhibendo. Neque tamen in ipsis insultibUS , neque protinus ante eosdem exhibeatur, quippe cum tali modo exhibitus vel efficaciam nullam exserere vel insultum ipsum augere atque Obstructiones producere possit.

Optime vero statim post insultum ingeritur

SEARCH

MENU NAVIGATION