장음표시 사용
51쪽
quod quidem natura ipsa quandoque molitur, Ρrae Primis, ubi contagio propagatur morbuS. Expedit autem, protinus ab initio propinare acidula diaphoretica, cui perquam aptum est Oxymel. Ouod si vero contagium suspicamur, quod Nervos infestaverit, diu post emeticum exhibitum, diaphore sis servanda est iis remediis, quae liuio
fini accommodantur. Dum viget febris, acida mineralia exhibeantur cum vino, assiduoque spiracula cutis aperta servanda.
Ubicunque cutis arida est, ac sudor spasmis cutis reprimitur, balnea tepida optime prosunt. Vulgus utatur iisdem sub initio morbi ac fere ubique et ad molliendam cutem et ad purgandam eamdem. Simulac pulsus viresque labefactari videris, ho- Tis matutinis corte X cum vino, post meridiem vero alexi pharmaca propinanda, quorum praeclarissima fere sunt valeriana et angelica. Vid. Potio alexi
In hoc quoque morbi stadio vesicatoria prosunt stimulis additis , qui vitandi erant in primo, ubi nimis attenuant simul humores, quod licet in ultimo etiam stadio fiat, haudquaquam tantopere nocebit ob irritationem multo validiorem. Experiendum est itaque prius, num sinapismi vel somenta ex armoracia iuvent.
52쪽
Quod superest, eadem febris cum symptomatibus praevalentibus atque peculiaribus iuncta occurrit, de quibus deinde tanquam de speciebus singularibus sermo erit.
Vocantur hae febres quoque συνεπεῖς, sive continuae, atque post accessus suos iterum remittere solent. Decessiones eae oriuntur, cum aliquid critici excretum est, impetus vero febris quandoque friguS, nonnunquam vero statim auctum invehunt calorem. Circuitus hi iam ordinem quemdam ser-Vant, ut tertio quovis aut quarto die impetus recurrant, et in his quidem curiosius agendum, si
eXcretiones movendae videntur. Nonnunquam autem ordo is haud facile animadvertitur. Quum vel acutae sint vel chronicae, hic quidem illas cluntaxat tractamus, quippe quarum indoleSapprime differt. Caussa vero pro Xima earum in sanguine generata non videtur, sed eX primis viis eo deponi, quod quidem tum ex symptomatibus tum ex Curatione probabili coniectura consequimur. Hinc avariis auctoribus febrium gastricarum nomine in
53쪽
Quae sordes primarum viarum quo copiosius humoribus admiscentur, eo minus impetus et decessiones febris distingui possunt, eoque magis febres ad indolem continentium vergunt. Quod quidem in febrium putrido - biliosarum ultimo stadio contingit,
tibi protinus ab initio evacuationes negligebantur Quo veno manifestiores atque longiores remissione S, eo propius accedunt ad intermittentium indolem, eoque magis requirunt corticis peruviani usum, quem aqua infusum ac salibus aperientibus nuptum
Maxime vulgarem hanc febrium classem, despectam ab auctorum variorum ratiociniis, in dignum suum locum iterum restituit observatio. Inficiandum tamen haudquaquam, aeque nocuisse eva-Cuantium abusum, quam despectionein. Summa rerum et hic est, scut ubique, caute formare cauteque perficere indicationeS. Immerito enim ex decessionibus febrium manifestis efficitur necessitas remediorum evacuantium, Cum sordeS plerumque prius praeparandae sint, cum virium defectus saepius diserte contradicat promovendis deiectionibus,, cum denique iis nonnunquam remediis, quae partes solidas mutant, humorum peccantium generatio
arceri possit. In his autem febribus observatur in primis viis, vel biliosarum sordium, vel pituit arum col-
54쪽
Iuvies, unde duplici hoc potissimum respectu tr
Bill ae vocantur febres, quae omnino et ubique cum abundantia bilis iunctae sunt. Duplicem autem sedem habet haec copiosa bilis. Namque vel humoribus corporis vario modo admiscetur, sane primarum viarum illuvie, vel in ipso ventriculi et intestinorum tracta accumulatur. Dum illud contingit, amarum quidquid aeger sapit, cuius tamen lingua pura est, urina flammeum servat colorem, serum sanguinis e vena missi amarae et savio unda est indolis, quandoque etiam cutis arcuati morbi speciem prae se fert. Dum in tractu intestinorum sordes hiliosae accumulatae sunt, amarus adest sapor, lingua muco flavido obtegitur, appetitus deficit, urina turbida est et crassa, alvusque ordinem naturalem non servat. Utrobique nervosae partes infestantur, quod neque inflammationi verae, neque putredini, neque nervorum clibilitati tribuendum est. Acris autem fit bilis, dum cholerica adest dia- thesis post animi adfectus violentoS. Maxime veromiasmata quaedam aut contagia videntur in bilem agere eiusque Organa secretoria, ut et, quidquid organorum abdominalium asseri spasmum, caussis
55쪽
febrium biliosarum occasionalibus adinumerandum esse videtur. Quamvis constat, lias febres tolli non posse, nisi abundans haeo bilis eliminetur, ambigitur tamen merito, ut uin haec bilis caussa an effectus potius sit febris. Atque a veritate alienum omnino non est, utrumque statui posse, absque mutata ideo medela. Forte etiam tertia quaedam caussa adest, quae nisi sublata ipsa bile corrupta, tamen post eamdem vinci potest. Periculi autem expertes sunt hae febres, dum rite curantur: possunt tamen malignitatem adipisci, si non probe dignoscuntur. Vomitu solvuntur et alvor et quemadmodum coctum vocamus in aliis febribus humorem peccantem, ita hic tulgere clicitur, si depositus in tractum intestinorum ibi in
Vetur ac ad evacuatio Dem idoneus fit. Turget au-nem vel sursum vel deorsum. Sursum turge Te elucet ex soluta muci linguam obducentis indole, qui non satis linguae adhaeret, ex malo animae odore,eX nausea, sputatione ac vomituritione, eX pressionis sensu in hypochondriis, ex frigore eAtremitatum, eri Capitis dolore, aurium susurru, labii inferioris tremores, vertigine et anxietate. Deorsum Vero turgere cognoscitur ex gravitatis sensu in se mo- TibuS et genu bus, eri pulsu intermittente, eκ abdominis in statione, torminibus ventris et flatibus, ac inde, quod deponere alvum ubique aeger Cogitur.
56쪽
Μedelae ratio sequitur naturae praecepta. ΗU- moreS PECCantes Conamur derivare ex sanguinis massa ad intestina atque ad turgorem disponere, quo facto emolimur eosdem. Ρrima quidem pars Curationis efficitur solventibus, antispasticis et diluentihus. Expediunt autem optime sal Gla uberi, oxymel simplex et vomitoria tam parce exhibita, ut nullum plane excitent vomitum. Vid. mixtura solvens. Quae remedia ubi nimis citum ducunt alvum, eorum loco adhibendum est vel alcati acido citri saturatum vel sal ammoniacus solutus. Vid. Iiqtior ictrrae fol. tartari et mixtura resoluens. Ubi spasmi pervicaces bilem in sanguinis massam reducunt, subinde optata lenia exhibeantur iungenda alvum ducentibus. Ceteris fere praestant balnea tepida, maXime, dum cutis et lingua arida fit. Simul ac vero turgoris signa accedunt, vel vomitus oletur, vel alvus laxatur Ope tamari nitorum aut cremoris tartari, prout natura et status aegri aut mor-hi ipsius tempora id requirere videntur. Uid. PO-
Sicut temporis ratio in sumina consideranda est, ita quoque emoliendi sunt humores nonnisi in decessionibus. Maxime vero lente festinanda alvi ductio , quae saltem criticis diebus nequidquam movenda est. Veterum optimum fuit consilium, diluentia solummodo et resolventia esse propinanda. Neque
57쪽
Fobris biliosa inflammatoria. 33
Neque ambigendum, quod quae alvum nimis ac praepostere ducunt, magis officiant quam prosint. Genus constituunt febres biliosae in systemata naturali, quod duas complectitur species, vel inflammatoriam vel Piatridam. Fobris biliosa inflammatoria. Verno tempore eiusmodi febres epide mice grapsantur, licet singulae etiam occurrant. Signis iunctae sunt diatheseos phlogisticas ac colluviei hiliosae: graviores itaque sunt iis, quae vel solam sanguinis inflammatoriam indolem vel hilis corruptionem absque sanguiniS mutata indole secum vehunt. Curatio ita quu simplicis febris utriusque complectitur. Ρrotinus ab initio sanguis e vena mittendus est, tum ob constitutionem inflammatoriam, tum ut eo facilius humores turgere possint, atque ut impediantur et congestiones et inflammationes, quas alioquin resolventia et evacuantia facile gignent. Tunc Vero, quae iam laudavimus, solventia et diluentia, postea evacuantia atque diaphoretica lenia adhibeantur.
Confunditur saepius haec febris vel cum febre continenti putrida, vel cum febre maligna, vel ha-
58쪽
betur etiam eadem cum utroque febrium genere.
Ab illa tamen dignoscit tur colluvie biliosa, ab hac
vero ita, ut symptomata adfectorum nervorum exhilis acris stimulis oriri atque evacuata illa etiam tolli videantur. Oritur autem aestivo tempore et autumno, Cum effluvia putrida in aere humido et calido, aut mi asmata peculiaria et contagia corpus afficiunt. Et bilis et putredinis signa hic inveniuntur, unde multo citiuS praecipitatur aeger quam in febre biliosa inflammatoria. Vena aut raro aut nunquam secanda, nisi sanguis mire abundaverit, nisique nullus subfuerit putredinis metus , quod in primordiis morbi duntaxat contingit. Ut diluantur et excernantur humores, utimur acidis vegetabilibus, maxime pulpa tamarindorum et cremore tartari. Vid. Potio laxans. Acida enim mineralia facile impediunt initio solutionem et ex- Cretionem , multo plus iuvant in ultimo stadio.
Vomitoria statim post primum morbi impetum adhibenda sunt, cum in decursu facilius alvo ducta
Vesicatoria tunc tantummodo prosunt, Cum Uimis cita alvus inflammationem intestinorum faciis excitare potest, aut dum intestina nimis laxa sunt. In utroque casu abdomini optime imponuntur. Excretione perfecta, cutis mollitur camphora, eaque iunctis remediis.
59쪽
os Cum ad ultima ventum est, ubi nihil emoliri de hemus, eadem Curationis ratio obtinet ac in febrsi continenti putrida.
Id maxime discrimen inter prius et hoc febrium genus adest, quod hic potius nauci copia quam bilis
in primis viis turgeat, quae putredini favet, et nervorum vires debilitat. Primus fere SAR CONIUS egregie id genus febrium explicavit et observationibus suis illustravit. xΝomine febris lentiae nervosias apud nonnullos venit, υbi nervorum potius affectus quam dissolutiolium orum adest. Magni tamen haud sua quam momenti instar habet hoc nomen , ubi muci tam manifesta adsunt symptomata. Potest quidem colluvies mucosa adesse in febre lenta nervosa, neque tamen discrimen facit morbi, sicut febris, quam hic tractamus. Neque enim succus tantum gastricus, sed sanguis quoque tanta inundatur muci copia, ut et vescatoria mucum illum secernant atque Viscera pene omnia post mortem muCO ObduCta reperiantur.
Dum tempestas frigida est et humida, dum fames et victus pravuS populum infestat, praeprimis haec febris oritur. Tenaci muco obducitur lingua. Sanguinis e vena missi cruor solutus apparet, et tenaci corio mu-
60쪽
coso obductus. Urina tenuis et aquosa, pulsus debilis et intermittens, febris non satis valida est. Multo maius inest his Lehribus periculum , quam ceteri S, quum naturae vires non satis vigeant. Venae sectio fere nunquam admittenda. Ut prius solvatur mucuS ac diluatur, neque temporis ratio neque Virium permittit, eliminandus itaque protinus est, quod vomitu optime fit. Qui ubi prohibetur, rhabarbarina Cum sale ammoniaco adhibenda sunt, quum illa nequaquam vires infringant, sed tonum augeant, sal autem ammoniacus non solum resolvat sed et putredini resistat. Vid. mixtura resolvenS. Vesicatoria inserviunt viribus suscitandis et cum malignitas urget, balnea tepida et frictiones in usum trahantur, ut circuitus humorum acceleretur et si ses resolvantUr. Simulac muci copia sublata est, cutis mollienda alexipharmacis. Vid. Potio alexit'harmaca. Ad haec victu utatur aeger pleniori et qui vires conservat, Carnis iusculiS cum acido citrorum et vino.
Quam hic complector, febrium classis, haud totum est genus id, quod auctores febres erraticas