Liber de curandis hominum morbis

발행: 1798년

분량: 653페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

nunciat, non Taro Vero etiam ab haemorrhoidali morbo pendet.

Hic quidem vitium continens non est, sed spasmi more hypochondriaci et hysterici sese habet:

cui vero congestione S sa 'pius iunguntur, labi itaque et resolventia et antispastica et derivantia expediunt. Excitantur eae congestiones organicis etiam vi.

tiis, polypis, an eurysmatibus, aliisque id genus

tumoribus.

Possunt ii etiam ipsos comprimere opticos nervos, ubi vero nulla omnino auxilii spes est concipienda. Solent interdum oculi pulverulenti aut turbidi esse, quod non raro ex opacitate ac coacervatione liquoris Morgagniani oritur. Initio hic quidem ulcera desiderantur arte excitata, deinde vero ea curatio, quae manu fit. Quandoque sola videtur Cornea Opacitate quadam laborare, quae vel sanguiniS impetum vel compressum immediate cerebrum supponit. Hemer a lollia et Ny Cta IOPia. Oui interdiu bene , crepuSculo vero neqlla quam

videre possunt, hemeralo 'ia, qui vero a solis lumine

422쪽

S98 Oculorum vitia. Aurium Vitia.

visus assiciuntur imbecillitate , Cum noctu bene videant, nyctalollia laborare dicuntur. Utrurnque oculorum vitium Consensu plerumque e XCitatur, non raro vero irritabilitatem solambystericam sequitur. Die topia. Duplicia apparent oculo obiecta, visusque simul adest imbecillitas. Plerumque sequitur suffusiones per serramentaeurationem, paullatim desinit, firmato sensim visu. Superesse id vitium capitis vulneri memini, quod

in unum iam Coierat ante aliquot septimanas: commotionem cerebri supponere videbatur.

DE AURI JΜ Μ ORBIS.

Otitis. Inflammatio ea vel externas occupat partes Vel

internas.

Ubi hae vero laborant, gravissimo premi dolore aestuante et pulsante interna auris solpt: accedit febris validissima, delirat aeger membrisque convellitur ita, ut paucis diebus in m cutem praecipitari possit. Simplicem vero inflammationem ea febris raro

423쪽

agnoscit, plerumque catarrhalis adest aut rheumatica stasis, febrisque non raro biliosa esse solet. Promtissime vero huic morb0 Occurrere DpUS est; alias enim ulcus sit, quo et auditus amittitur, et, effuso in cerebrum ictiore, a poplexia aliique id genus affectus oriri possunt. Ulcere iam facto prospiciendum est, ut positu idoneo iniectaque calida aqua et molliente via paretur, qua eAire possit, simul tamen continuandus

est antiphlogisticorum usus, ut nova avertatur inflammatio.

Interdum profunditur, maxime in insantibus, humor puri similis , citra praegressam inflammationem, quem nequaquam impedire sed promovere

potius confert. Curioseque circumspiciendum est, ut acrimoniae eo delatae, aliaeque caussae, quae impetum humorum e XCitarunt, e. g. glandularum abdominalium obstructiones, vermeS, tollantUr.

Quodsi interea sanguinis turgor animadvertitur, prodesse acidum vitrioli solet.

Irrepunt nonnunquam in aurem peregrina et insecta , quae irritantia dolores et inflammationem

ciere possunt. Conveniunt ibi et tabaci fumus et oleum calidaque aqua in aurem infusa. Solent praeterea spasmis etiam et rheumatismis

424쪽

4oo Aurium Viti R. produci aurium dolores. Ibi prosuit saepius cui

externus rutae osticinalis usus.

T i n n it ias et fusia r rus aiarium. Accedens is affectus acl febres praesagire sanguinis e naribus Cursum, aut, ubi Citra sufficientem caussam adsunt graviores nervorum affectus, delirium solet. Praeterea impetum etiam sanguinis versus superiora, sanguiuis profluvia neglecta aut intercepta, quibus assueverat homo, eamque generatim Constitutionem comitari solet, quae apoplexiae favet. Non raro etiam stasi efficitur catarrhali. Oritur 'deinde e spalinis hystericis. Exhaustas denique vires excipere solet. Earum itaque rerum ratio ea habenda est, quam

alibi proposui.

Surditas.

Oritur id vitium:

1. ab exesis partibus auditui in servientibus, e . g. a carie sive ancylosi ossiculorum, si ve a nervorum resolutione;

a. si quid febrilis materiei in eas partes abscesserit;

5. astasibus, quas acrimoniae scrofulosa, venerea et rheumatica excitarunt. Iis enim non modo glan-

425쪽

Aurium Viti R. 4o Lglandulae, sed ossicula etiam internae auris affi ciuntur ;4. ab explosionibus tormentorum bellicorum, ictibus aut lapsibus , quibuS Vel nervus acusticus resolvitur, vel tunicae et vasa laxantur, vel glandulae tumidae fiunt ;5. ab Eustachianae tubae Obstructione, certimine obdurescente, mucique Colluvie in meatu auditorio. Primam coniectam HS Casum eX Caussis praegressis, soletque patere statim , si remedia nihil iuvare videntur.

Si quid Ox febribus abscesserit, eo periculo ple-

Tumque Vacat.

Surditas saepissime instantem crisin salutiferam praesagit, ipsa igitur brevi tran Sit, dumne externae caussae sub sint, quae insanabilem facere morbum possunt. Semel vidi in pertinacissimo eiusmodi casu praesentissima oriri commoda e soliorum bella clonnae usu. Quod si utraque tuba obstructa est, suam ipsius vocem male solet audire, aut mutatam sentit, neque melius audit aperto ore. Cum vero liberae sunt tubae, neque penitus amisit auditum, nullum percipere solet discrimen inter aliorum vocem et suam, aperto etiam ore clarius audit. Plerumque tunc vel resoluti sunt nervi, vel exesa ossicula. Acrimoniis peculiaribus idonea op-Ponantur Praesidia. CC

426쪽

Aurium vitia. Dentitio.4o Mucum qui obduruit, cerum in i Sque colluviem expellere studeamus mollientibus oleo sisque, quibus, ubi non suppetunt, substituantur sapo, set tauri, aqua benedicta Rulandi iniecta. Interdum optime eXpedit mera Calida aqua. Adversus tubae Eustachianae obstructiones varii auctores suaserunt, inlicienda esse quaedam in tu- hae orificium , quod in ore patet. Fatendum tamen , maxime ancipitem ac difficillimam esse hane

curationem.

Ubi pertinaces adsunt humorum stases, electricitas nonnunquam egregi γ iuvat. Memini aegrum, qui eX undeviginti annis, formenti bellici explosione percussus, audiendi facultate in altera aure pene destitutus, altera vero ex aliquot annis, super rheumatismum sorte, gravitate auditus affectus erat, cum ΟCtieS torrente electri eo perculsus fuisset, duodecim dierum spatio, audi. tum fere ex toto recuperare.

DE DENTIUM MORBIS.

Dentitio. Dentire solent non prius insantes, quam sex vel octo menseg nati fuerint. Ante quartum autem annum ultra viginti dentes non facile acquirunt.

427쪽

Dentitio.

Primorum dentium proventus, solent id medii esse incisivi,) raro passiones eXcitat; ut vero canini et molares promuntur, alvus saepe Cita, febres, cum tussi et sterioribus accedunt, facile quoquam embra Convelluntur.

Duo potissimum tempora distinguenda sunt: primum enim maxillae alveolique diducuntur, deinde dente S prorumpunt. Prior mutatio plurima saepe ciet symptomata Citra ullum autem negotium dentiunt, quorum saliva bene fluit alvusque liquida est. Quae si nimis fusa est, experiri oportet, ad sin ne sordes aut colluvie S mucosa in ventriculo: tum vero exhibeatur tinctura rhet aquosa cum liquore terrae tartari foliatae, vomituS BUtem Cleatur, prout rationes id indicare videntur. Purgatis primis viis, optum imperetur. Ad tussin potest protinus vomitorium, deinde etiam Opium. Dum febriles adsunt motus, aqua egelida coinpiose bibant, prospiciantque alvo. Convulsis membris purgandi ventriculi ratio habenda, deinde paullatim veniendum est ad tepida halnea, moschum et Opium. Eclampsa in mortem fere praecipitare solet, post eam autem non raro dentes demum apparent. Ubi apparituri sunt i lentes, iubeantur pueruli Corium mordere aut mandere: incisio enim gingi- Cc a

428쪽

Dentitio. Dentium dolores.

vae raro tantum opem ferre solet: quod si autem irritis reliquis praesuliis , opus esse ferramento' videtur, curiose prospiciendum est, ne praepostere ea adhibeantur, ne, Vulnere, anteqUam BΡpBTUerint dentes, in unum coacto, difficilius adhuc dentes proveniant.

Caussam difficilis dentium apparitionis gingiva

contineat, sive secus, nondum liquet. Nervorum potius imbecillitas teneritasque accusarida esse videtur, quae spasmos eXcitat in toto corpore, ubi alveoli diducuntur, denteSque Ρrorumpunt. Ouodsi proni ad vomitum pueruli videntur, is

In sultum ipsum et ves catoria adlevant et balnea tepida. Ubi sanguis nimis abundat aut turget, satius est, sanguinem e vena mittere, hirudinesque pone arares admovere, cum plerumque a popleXia aegroS praecipitare soleat. Sanguine autem misso tutius imperari possunt et balnea tepida et optum magni S portionibus.

Odo n t a l g i a. Ita quivis dentium dolor vocatur, sive inflammatio subsit, sive secus. Proxime praecedere videtur nervi, qui denti providet, irritatio.

429쪽

Dentium doloreS.

Remotae vero caussae sunt: i. sanguinis turgor, inflammationi favens. Ex istunt enim dolores simplicem inllammationem excipientes, idoneo itaque curationis genere acile vati; 2. frequentior stasis catarrhalis sive rheumatica est, quod vero Curationem mon mutat, quippe quae in plenum hic etiam adhibenda est;

excitatur, quarum itaque caussarum ratio est habenda i4 si sanguis ex consuetudine profluens, iam vero interceptUS, impetu quodam superiora tendit; 5. scrofulosa , sco rhiatica et venerea acrimonia ;6. quin arthritica non garo materies deferri in dentes videtur; . spasmi hysterici his quoque caussis adnumerandi sunt, ubi opto non raro dentium dolores tot Iuntur; 8. interdum circuitus quidam dolori sunt, ubi febrium intermittentium more CuratUr 9. graviditatem saepius cule dentium dolores comitantur, neque praesidiis indigent, ni sanguine evena mittendo; Io. quod si carie cens exeditur, solum praesidium in evellendo eo quaeritur.

430쪽

DE AFFECTIBUS COLLI.

Familiaris est ea quibusdam regionibus, praese tim rhaeticis alpibus, Helvetiae Galliaeque, maxime Delphinatui et p ovinciae Geuaudan. Sistitur vero glandulae thyre Oideae tumore. Potest ea autem inflari etiam scrofulosa acrimonia, Neque tamen tunc ad nostrum pertinet morbum, si quidem is tumor eos tantum homines afficit, qui nullo modo scrofulis obnoxii sunt, ubi itaque topicum cluntaxat malum est. Neque huc pertinet ea colli anterioris insatio, quae prolapsum interioris tunicae laryngem vestientis complectitur, plerumque insanabilis. Possunt etiam in partu difficili, aliisque corporis exercitationibus nimiis, humores effundi in cel-Iularem telam, Iaryngi vicinam. Caussa vero, quas tironchocelem regionibus quibusdam familiarem gignit, nos penitu S latet.

Neque tamen ratione carere videtur eorum sententia, qui, cum videant ex aqua nivis aut glaciei, quae congelata aere fixo destituta est, glandulas in umescere, strumas ex congelatae aquae De quhnti iis alpestribus regionibus usu deducunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION