Dissertatio medica inauguralis de hydrocephalo acuto

발행: 1791년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

HYDRO CEPHALO ACUTO.

Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,

D. GULI ELΜΙ ROBERI SON, S. T. P.

ACADEMI AE ED IN BURGENIE Praefesti; NEC NON Amplissimi SENATUS A C A D E M I C I consensu, Et nobilissimae FACULTATIS ΜE UICAE deereto,

PLO GRADU DOCTORIS,

Eruditorum examini subjicit

ANGLUS, Ad diem Ia Septembris, hora locoque solitis.

ED IN BURGI: Apud BAL FOUR et S MELLI E,

23쪽

V1RO REVERENDO

Patri suo admodum honorando, In quem colendum, Ut cundia paucis absolvantur Non minus animo grato ΜovetUr, Quam Pio urgetur ;Has studiorum primitias Sacras esse vult

AUCTOR.

25쪽

DISSERTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

HYDRO CEPHALO ACUTO.

HISTORIA MORBI. OMEN Hydrocephali usurpatum fuit, ut

morbus significaretur, ab aqua praeter naturam circa caput collecta, oriundus. Hic in externum et internum divisus est, quorum altero aqua extra cranium cumulatur, altero intra idem

inveniri solet. A

26쪽

: DE HYDRO CEPHALO ACUTO.

Posterioris, interni nimirum hydrocephali, species quaedam exstat peculiaris, ab altera facillime dignoscenda, cui, propter progressus celeritatem, sympto maluinque vehementiam, acuti nomen additum fuit. His enim signis nunquam non stipatur. De qua specie in hac dissertatiuncula pauca scribere me animus jubet, de altera nil prorsus dicturum, nisi quae ad limites inter utramque rite definiendos, necessaria vi.

Frustra cognitiones hac de re quaesiveris libros evolvendo antiquiorum medicorum, sive Graecorum, sive Romanorum, sive denique Arabum. Licet enim de morbo aliquo sub nomine hydrocephali mentionem faciant, ita tamen faciunt, ut facile exinde sit judicatu, ad hydrocephalum externum tantummodo, saltem ad interni speciem chronicam observata eorum pertinere. Neque aetate recentiore, si ab hac nostra discesseris, multum luminis haec res accepit ab iis,

27쪽

DE HYDROCEPHALO ACUTO. a

qui eam in libris suis tractare se profitentur. Nam pro conaminibus, species morbi diversas signis pathognomonicis, aut historiis uniuscujus que lucide et curate traditis dii tinguendi, plerique eorum hoc sibimet satisfecere, ut exempla narrarent mirifica molis pene immensae, in quam caput aqua distentum nonnunquam increvisset,

et quasnam mutationes mechanicas in forma et magnitudine cerebri, in ordine partium ejus diversarum, in tegumentorum ejus densitate, humor pressione sua effecisset, aliasque res ejusmodi mirandas quidem, sed nullius applicationis utilis capaceS. Quae cel. Petit et de symptomatis morbi protulit, et de iis, quae sectis cadaveribus apparuere, ea, secundum curatissimum magni Whytti CXamen, omnia quae ante eum edita fuerant, nunc vero addere licet, omnia quae post eum, usque ad ipsum Whytti opus, veritate facile vin

cunt,

28쪽

4 DE HYDRO CEPHALO ACUTO.

cunt, multis licet adhuc imperfecta et erroribus

scatentia. Fatetur Dr Don. Monro, quaecunque de mor'

bi adeo atrocis diagnosi menti suae satisfacientia accepisset, omnia Whytto deberi, neque sine signis diagnosticis ab isto medico indicatis, symptomata, quae ipse enumerasset esse suffectura, ad morbum ab aliis distinguendum, nisii in illis exemplis, nequaquam multis, in quibus capitis moles aucta sit. Unde elucet, Dr Whytium plus fecisse ad morbi hujus naturam illustrandam, quam omneS, qui ante eum scripserant. Huic summi momenti distributionem morbi in tria stadia diversa debemus; quae distributio, quantum ad diag nosin itemque prognosin, valeat, facillime cerni Potest.

29쪽

DE HYDRO CEPHALO ACUTO. 3

Quum medici duo magni nominis, Whyti

nimirum et Fothergili, rem tam diverse narrant, disserentia quaedam adesse videtur quoad tempus, ubi prima se ostendant symptomata, igiturque quoad spatium per quod morbus duret. Dr Whyti primum stadium interdum sex septi-

Inanas, imo quosdam menseῖ, ante aegri obitum incipere memorat: Dr Fothergili, econtra, intra tres septimanas, ad sumnHim triginta quinque dies, totum morbum includere cupit. Quocunque Vero tempore morbus incipiat, pulsu solito frequentiore mox stipatur. Nam ex aliorum auctorum scriptis credendum est,

hoc non semper statim ab initio sieri, ut DrWhyti asserit. Velocitas pulsuum interdum permagna fuit, ita ut in pueris, quinque vel

plures annos natos, centies quadragies per minuti spatium micuisse, memoriae proditum est. Ple rumque aequales sunt hoc morbi tempore de quo nunc agimus ue raro tamen tam pleni ut venae sectio

30쪽

5 DE HYDROCEPHALO ACUTO.

naesectio indicaretur. Pulsuum velocitas, ut et caetera pJrextae symptomata infra memoranda, quae nimirum hac morbi periodo adsunt, remisiasiones nonnunquam habent et exacerbationes, plus minusve definito tempore redeuntes.

Postquam haec pulsuum velocitas, et status circuitus quo nititur, aliquamdiu perstiterit, de . sinunt; et pro iis conditio pulsuum toto coelo diversa incipit ; nam veloces et aequales pulsus in

tardos et inaequales mutantur. Tarditas eam

quae salutis est semper aequat, saepe etiam vincit. Hoc morbi tempore pulsus non plus quinquagies per minutum micuisse nonnunquam obis servatum fuit. Doctori Whytio singulum se praebuit exemplum, in quo sub normam naturalem pulsus non descenderunt; at etiam in illo exemplo celeritas triginta ictus per minutum cecidit. Non intervalla solum sed et vis ictuum inaequalia sunt. Porro causa tarditatis evidenter cum causa, cur inaequales sint pulsu ',

SEARCH

MENU NAVIGATION