Dissertatio medica inauguralis de hydrocephalo acuto

발행: 1791년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE HYDRO CEPHALO ACUTO. I 7

positurae decumbentis desiderium perseverant, et versus finem ejusdem periodi aeger somnolentissimus esse incipit. Demum sopore eX toto obrutus, absque ullo sensu jacere videtur, nisi quod manus ad caput saepius elevatae aliquem

in ista parte doloris sensum indicare videri possint. Convulsiones, si forte in primo hydrocephali

stadio adfuerint, levissimae sunt, et partes circa oeulos et aures potissimum assiciunt i in tertio vero tota facies et extrema corporis plerumque valide convelluntur, cum subsultu tendinum.

Unum exemplum a Dr Whytio visum in secundo stadio spasmis tonicis totius corporis stipatum fuit. At idem homo ante quoque affectionibus spas- modicis obnoxius fuerat. Ad somnum naturalem quod attinet, persectum et pervicax vigilium plerumque primum comitatur stadium ; si vero somnum aliquem capiant aegri, dentibus frendere, nasos digitis

peteredi

42쪽

18 DE HYDRO CEPHALO ACUTO.

petere, ceu Vermibus veXati, observantur; quid quod saepe perterriti ex somno excitantur. In prima secundi stadii parte, aegri plerumque pertinaciter vigilant; versus ejusdem finem vero, in perpetuum coma incidunt, per totum tertium duraturum, aut si ante non adfuerit, certo incipiente ultimo stadio superventurum.

Ab initio morbi aeger macer est et pallidus, licet, in febris exacerbatione, facies interdum praeter solitum rubeat. In tertio stadio saepius in die, dum altera gena calida est et rubra, altera pallida manet et frigida. Rubor quoque

inusitatus brachiorum et mammarum Observatus fuit, brevi ante aut post mortem. Per totum morbum, calor insolitus totius coraporis, praesertim vero capitis, nunquam non adest.

43쪽

DE HYDRO CEPI IALO ACUTO. 19 DIAGNOSIS.

Morbi, tantum non semper lethalis, simul vero tot symptomatis alios minus periculosos referentis diagno sis, utrum plus momenti habeat an dissicultatis, non facile dixeris. Febris a vermibus orta aut dentitione, aliae capitis affectiones, species quaedam dyspep-ssiae, glandularum mesentericarum obstructiones, et febris lenta comate terminata, symptomata habent, iis quae acutum hydrocephalum comitantur, non absimilia. At ipsi morbi nunc memorati quantum sua natura ab illo differunt,

de quo nobis differendum i Atque haec tam fallax similitudo adhuc major fit, quando, ut nonnunquam accidit, hydrocephalus in initio febre remittente stipatus sit; porro, si exacerbationes vespertinae eadem fere diei hora redeant,

44쪽

hac re mortius quem nunc consideramus, illis,

qui modo enumerati sunt, simillimus redditur. Dissicultatem judicandi, utrum hydrocephalus

adsit necne, quae a similitudine phaenomenorum ejus cum iis, quae a vermibus oriri solent, duo praecipue adaugent. Primum, aetas hominis est, quae hydrocephali ortum praecipue PromoVet, quippe quae eadem sit, quae aegrotos vermibus quoque opportunos reddit. Altera res, quae diagnosin hydrocephalum interet morbos a vermibus oriundos dissicilem facit, haec est, quod hi duo morbi frequenter invicem conjungantur. Symplomata praecipua, quae huic morbo cum vermibus sunt communia, sequentia sunt; interdum convulsiones leviores oris et palpebrarum, saepius vero, quod aeger labia mordet, dentibus frendet, nasum carpit, appetitu cibi caret, et vomit. Utrumque quoque morbum, py-

45쪽

DE HYDROCEPHALO ACUTO. ar

rexia cum pulsu variante, interdumque delirium comitantur; pyrexia vero forma febris remitistentis et in hoc et in illo morbo nonnunquam eadem diei hora accedit. Tamen alterutro morbo per se existente, haud parvi momenti est, uter adsit internoscere; non quidem ne methodo medendi alteri morbo

forsan sat accommodata, aegroto altero morbo laboranti noceamus e Nam medela vermium experientia maxime stabilita ea est, quam nemo unquam hydrocephalo nocuisse demonstrarit, ratio vero utilem potius quam nocivam futuram suadet) sed ne in morbo, qui omni graviori periculo caret, niinio metu Percutiamur, Pro altero perniciosissimo eum habentes, neve e contra morbum vix non semper lethalem, eo potissimum stadio contemnamus, quo si ullo alio spes sit, utcunque incerta, eum felici eventu ad oriendi, adhibito illo remedio, quod optimum esse etaperi-ςntia comprobavit.

46쪽

α: DE HYDROCEPHALO ACUTO.

Diagnosin vermes inter et hydrocephalum sequentia observata haud parum juvabunt. Ventriculum et intestina vermibus infestantibus, pulsus quidem varius est, nunc frequens, nunc tardus; in istis vero exemplis, tarditatem

pulsus calor cutis auctus non comitatur. Praeterea Vero, quando in hydrocephalo supervenerit pulsus tardus, adsunt plerumque multa alia symptomata illi propria, quibus satis distingua. tur ; neque enim nisi primo stadio discrimen horum morborum valde ambiguum est aut difficile. Porro, vermibus laborantes colica assiciuntur ; hydrocephalici dolores abdominis raro conqueruntur, aut si conqueruntur, jussi digitis partem dolentem monstrare, pro abdominis regione, ventriculi indicant. Denique, in initio hydrocephali, ubi maxima cum febre a vermibus vel a dentitione oriunda existit si in ilitudo, pyrexi a rarius illum morbum quam

47쪽

quam hos comitatur. Memorant quidem D. Petit aliique scriptores ' diversarum faciei partium convulsiones leviores, praesertim oris et palpebrarum, tanquam in ipso hydrocephali initio cernendas. At Dr Whyti, disertis verbis, se nunquam convulsiones nisi finem versus morbi observasse, asserit; tum vero inter caetera moristis symptomata frequentissimas. Obstructis glandulis mesentericis, pulsus interdum inaequalis, idem vero semper quam insano homine frequentior est. In multis aliis capitis assectionibus, ventriculique et intestinorum morbis, quibus obnoxii sunt homines debiles, delicatuli, sedentarii, et

dyspeptici, pulsus saepe tardus simulque inae. qualis

Dr Walson oculorum et palpebrarum convulsiones inter prima morbi symptomata recenset. V. Med. ObsArt. VI.

48쪽

qualis est, at semper cute frigidula stipatus; in

hydrocephalo, e contra, licet secundo stadio pulsus frequentia valde imminuatur, tamen auctus cutis calor adhuc persistit. Quare, ut hydrocephalum ab iis morbis dictinguamus, quos in secundo suo stadio aliquateanus refert, sequentia observasse utile erit. Pulsus tardus et inaequalis, cum calore febrili et siti, cum pervigilio, strabis mo, vel diplopia, delirio et stridoribus, quem primi stadii symptomata praecesserint, signa sunt characteristica hydrocephali interni acuti, quippe quae etiam tertii stadii signa esse secutura, certissime indicent. Certa morbi periodo, nimirum hoc ad finem appropinquante, similia existunt symptomata iis quae febrem comate stipatam comitari solent ;tamen si ad decursum morbi in genere animum advertas, simulque ad signa quaedam peculiaria, putλ

49쪽

DE HYDROCEPHALO ACUTO. et s

puta stridores, strabis naum, et pupillas dilatatas, quae in febribus ordinariis rarissime adsunt, Utrumque in orbum satis certo ab invicem distinguere licebit.

Totam igitur diagnota ut summatim repetam, observata quidem non verba ceti Whytti sequendo, haec maXime mihi memorabilia recensebo. Symplomata, aliaque nunc enumeranda, nimirum : AEtas aegroti nondum sexdecim annorum ; febris nullius qui fixus sit typi, sed accessionibus et remissionibus parum aequalibus stipata ; vomitio semel bisve in die, vel se net quovis biduo, triduove ; odium lucis, capitis dolor permanen S et pervicaX, aut in vertice, aut supra oculos, dolor inter scapulas; denique, emetica frustra propinata, cum catharticis ex hydrargyro conflatis, et vesicatoriis; haec inquam sufficiunt, ut morbi atrocissimi existentiam suspice.

50쪽

c6 DE HYDRO CEPHALO ACUTO.

mur, vix vero ad eundem in primo stadio a verantibus, aliisque morbis dyspepticis, diit inguendum; at secundi stadii symptomata primi subsequentia, praesertim vero pulsus tardus et inaequalis, calore aliisque primi symptomatis parum levatis, aquae in cerebri ventriculis effusae signum fallere nescium praebebunt. Cognitio nostra firmior adhuc fiet, si haec symptomata hominem corripuerint, in quo, ob res infra enumerandas, praedispositionem haereditariam suspicari licet. Quum vero tota res diagnostica, conaminibus Tios logorum, multum me judice promoVetur, antequam hanc partem dimittam, haud absurdum erit, de illo modo hunc morbum ordinandi desiniendique, quem maxime naturae consentaneum, sintque cui in servit nos logia quam

SEARCH

MENU NAVIGATION