장음표시 사용
51쪽
maxime accommodatum censeo, paucis diffe
Utrum quae in optimis nos logiae systematis eXstant morborum definitiones, nomen istud ju- Te teneant, an multae saltem earum historiunculae potius sint quam definitiones; utrum ullus adhuc scriptor nos logicus, eo usque prospererem aggressus sit, ut schema protulerit omnibus numeris absolutum, principiisque fundatum adeo firmis et stabilibus, quae deserere nunquam coactus sit; haec et similia nunc mitto, aliisque judicanda relinquo. Hoc quidem mihi sussicit, neque plus propositum exigit meum, Viros illos,
quorum judicium semper plurimi faciam, saepenumero declaracte, cel. Culleni Synopsi, in re nos logica nil melius nil perfectius existere, iis praesertilia, qui studium pra Sinue medica sint aggressuri. Hoc igitur judicio, mea ipsius
experientia, utcunque tenui, satis firmato, confisus, Onus antea citatum nullis non dignum lau
52쪽
dibus semper habui, tamque utile, ut de eo liceret medicinam factituros alloqui, ut poeseos honores ambientes de Homero Horatius:
Nocturna versate manu, versate diurnR.
Quae eum ita sint, fateor tamen me, postquam quae cel. autores Whyti et Fothergili de hydrocephalo memoriae prodiderunt, summa cura lectitassem, praesertim quae ad diagnosin pertinent, spem meam multum fefellisse, ea frustra in Culleni opere ad definitionem hydrocephali symp- tomata quaerens, quae ab illis pro pathognomonicis habentur, qualia sunt, vomitus, lucis intolerantia, stadiorum diversorum ordo nunquam non servatus; eaque, quibus potissimum a vermibus is morbus sit distinguendus, quum haec diagnosis, uti antea vidimus, omnium sit dissicilli. ma. Hac spe igitur dejectus, ne penitus oleum operamque perderem, novam ipse definitionem Et molirer inducebar. Hanc, praemissa magni
53쪽
Culleni, quo facilius juxta positae invicem conis ferantur, qua decet verecundia, hic subjiciam. Secundum cel. Cullenum, morbus ad genus a- poplexiae refertur, distinctionis gratia, nomine Θdrocephalica insignitus. Quem sic definivit. APOPLEXIA HYDRo CEPHALICA paulatim adoriens p infantes et impuberes primum lassitudine, se bricula et dolore capitis, dein pulsu tardiore, pupillae dilatatione, et fomnolentia assci ni. Ad res prius observatas sequentem desinitionem esse conformatam, nemo est qui non statim videbit.
A POPLENIA HYDRO CEPHALICA infantes et impuberes, plerumquesne convulsionibus in raegressislossitudine, intolerantia lucis, et Comitu paulaIimcdoriens s febricula et dolor capitis ; pulsus initio
54쪽
et mersus velox, tempore interposito tardior peum dilatatione pupillae, strabismo, et somnolentia.
Quum hic morbus cunctorum fere medicorum peritiam hactenus illuserit, de methodo illi medendi, non licebit tyroni multa tradere. Ne tamen in hac opelli parte protinus taceam, quaedam de iis remediis proferre fas sit, quae, experientia teste, pro optimis habentur. Si morbum, qui plene formatus vix nisi morte
terminatur, ingruentem aVertere, imminentem
propulsare possemus, quid esset magis optandum t Quod cupimus, vero, si causae hydrocephali acuti excitantes melius notae essent, has forsan evitando interdum assequi possemus. Quum autem illae causae tot adhuc dubiis premuntur, notumque est, statum aliquem corporis effectus earum haud parum promovere, magnum erit
55쪽
erit hunc remediis correxisse. Quem corporis statum utinam penitius intelligeremus t tunc enim non, ut nunc fieri necesie est, solis conjecturis, aut experimentis fortuito factis, contenti esse cogeremur. At quum primum morbi stadium plethora encephali conjunctum esse videtur, conditioni totius systematis huic non absimili praedis positionem absolvi vero simillimum est. Quam ob rem, qui hydrocephalum instantem praeVertere Voluerunt, ad exercitationes modicas confugerunt, aut ad fonticulos circa verticem capitis factos, quorum profluvium per totum vitae tempus, quo morbi periculum perstat, excitare non cessaverunt. Dr Gregory senis infantes quosdam hac methodo tractatos vidit, qui morbo tam atroci intacti adoleverint, quamvis ex fato aliorum eadem gente oriundorum
colligendum esset, illos quoque praedispositionem haereditariam esse consecutos.
56쪽
Quandoquidem primo statim morbi impetu,
non facile dignoscatur, sub initium eandem meis delam instituere debemus, quae contra istos morbos valet, quorum maximam similitudinem habet. Itaque, si dentium stridor, digiti naribus crebre admoti, aliaque ejusmodi symptomata, vermes intestinis hospitantes indicare videntur, catharticis aliisque remediis ad conditionem ventriculi et intestinorum morbosam tollendam, et ad vires. systematis fractas restaurandum idoneis, utendum. Ad intestina exoneranda, tria quatuorVe mercurii dulcis grana cum rheo et pulv. scammonii dari possunt. Simul ventriculus sordibus gravatus emetico et diluentibus detergendus. Ad vomitum consopiendum, salibus uti licet, absorbentibus uue, addita, si opus fuerit, tinctura thebaica,
57쪽
thebaica, aegrique vires jusculis, aliisque decoctis nutrientibus sustentandae. Anthelmintica et per os dare licet et jusculis admista in anum injicere, interpositis parvis a nodynorum dossibus. Enematis forma dari possunt decoctum seminis sanionici, cum Ol. terebinthinae git. XXX. vel xl. in unciis tribus quatuorve jusculi, aut aloes una cum lacte. Si morbus revera a vermibus Originem traXerit, hac medela amovebitur; at etiamsi haec re media rite administrata nil profuerint, tamen nec ratio nec eXperientia ullam ex iis noxam
metuere jubent, et simul quod status aegrotorum postulare videbatur, adhibuimus. At anthelminticis, aliisque medicaminibus, quae symptomata initium morbi comitantia postulare visa sint, frustra adhibitis, jure timendum Ε - erit,
58쪽
erit, ne adsit morbus periculo plenior, quodque omnia fere remedia solet respuere. Tum circa symptomata, quotquot graviora adfuerint, mitiganda, totus medelae cardo vertitur. Externe adhibeantur vescatoria, rube- facientia, linimenta pro re nata; interne antispasmodica, sed ex iis quae parum calida sunt. Cavendum simul ne intestina sordibus replean
Quamprimum hydrocephalum adesse constet, ista remedia sunt tentanda, quodcunque morbi stadium fuerit, quae felicissimum promittunt successum. Credibile tamen est, in ipsis morbi initiis, omnia majore spe adhibitum iri; quo magis doleamus, eo tempore adeo difficilem esse diagno sit n. Secundi vero stadii symptomata tam evidenter cerebrum oppressum ostendunt, atque cada-
59쪽
verum 1 ectiones causam hujus oppressionis, aquam nimirum cerebri cavis effusam, tam stabili posuerunt basi, ut simul morbus huc usque progressus sit, totis viribus in id nitendum erit, ut nervorum originem aquae incumbentis onere le
Huic proposito varia ministrare possunt remedia, variaque ab auctoribus, quotquot hydropem alias corporis partes tentantem pellere pos, sunt, laudata sunt, inter haec cathartica, epis- pastica, diu retica, frictiones, eXercitium, diaeta; sed ex natura morbi potius quam ex laudatorum experientia haec nata esse videntur. Inter ea remedia, quae ob generalem stimulum quem systemati dant, ablorptionem promovendo, utilitatem aliquem pollicentur, numeranda est electricitas. Sequentia pauca usus comprobavit, quorum brevi enumeratione huic tentamini sinem impo
60쪽
Dr Quin, in dissertatione sua inaugurali, ex
auctoritate summi medici hydrocephali exemplum memorat, stupore jam comitati, et tamensiorum ginci magnis dosibus feliciter pulsi. Sanatio fluxum urinae copiosum comitem habuit. Balnea e vaporibus tentata quoque sunt, quae cum ob exempla quaedam ab aliis narrata, tum ratiociniis fretus, haud contemnenda censet medicus nostra aetate nulli in arte secundus. Quum superficiei externae stimulum praebeant, non est quod dubitemus, evacuatione exinde facta, e partibus internis resorptionem posse excitari. In uno exemplo, ubi post mortem tumores in cerebro sunt inventi, levamini fuerunt, vitamque produXere quum mortem Praevertere non possent. Sed si ullum remedium exstat, quod contratam sunestum morbum viribus certis polleat,