Dissertatio medica inauguralis de hydrocephalo acuto

발행: 1791년

분량: 74페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE HYDRO CEPHALO ACUTO. 7

pulsus, conjuncta est. Nam eadem ratione, qua magis inaequales fiunt, tarditas quoque augetur. At haec pulsuum ex celeritate in tarditatem mutatio plus minusve subito, in diversis exemplis,

sit. Nonnunquam arteria, quae mane celerrimos ictus dederat, tempore pomeridiano ejusdem diei normam salutis minime attigit. Postquam haec major pulsuum tarditas aliquamdiu manserit, et aucta sit, tandem abit ; et

pulsus, tertiam subeuntes mutationem, denuo secundum naturam aequales fiunt, simul vero adeo debiles et frequentes, ut viX numerari possint. Attamen hac de re magna diversis in exemplis diversitas est. Celeritas enim nonnunquam usque ad ictus ducentos in primo horae minuto ascendit; in uno vero Whytti exemplo, mirum dictu ad ducentos et decem. Haec mutatio, Ut prior, plus minusve subito supervenit ; neque pulsus semper eadem gaudent celeritate, sed subinde variante, etiam in decursu unius diei. Hydrocephalus acutus plerumque lethalis est, isque

32쪽

8 DE HYDRO CEPHALO ACUTO.

que eventus ante eXpectandus est, quam posterior pulsuum mutatio per plures dies permanserit. Sunt tamen rariora quaedam eXe pia, in quibus hic morbus inore insolito, ante pulsum prima vice mutatum, terminaverit. Pulsuum varietates sese invicem sequentes, quas jam enumeravimus, in omni hydrocephalo acuto, perfecte formato, eVeniunt; quare secundum eas morbus summo jure summaque utilitate

in tria stadia sive periodos divisus est; quibus quum ab evidentibus et constantibus quae ea comitantur phaenomenis nomina dare haud facile esset, numeris distingui ea, quibus successio uis ordo notaretur, scriptoribus placuit. Lectoris benevoli judicio subjicimus, utrum majoris concinnitatis gratia liceat necne, primum stadium irrationis, secundum oppressionis, tertium reactionis appellare. His nominibus id jure objici poste optime scio, quod theoria incerta ni. tantur. Sed nomina tantum sunt, quae quum circa ideas sat distinctas versentur, aliquam forsan

33쪽

DE HYDRO CEPHALO ACUTO. 9

san possunt habere utilitatem. Ne tamen obscuri fiamus, quoties de diversis morbi stadiis loquendum nobis erit, semper nominibus communibus Utem Ur. Dato tempore, per quod totus morbus durat, ejus spatii singula stadia in singulis exemplis di. Versas occupant portiones. Temporis spatium quod elabitur ut medium sumam ὶ ab initio primi stadii usque ad initium secundi, quatuordecim circiter dierum est. Stadium secundum

nonnunquam tres septimanas, saepe quatuordecim tantum dies, aut pauciores adhuc, ante obitum aegri incipit, duratque usque ad quintum, sextum, aut septimum diem, antequam miser moriatur. In decursu morbi, et dum haecce stadia ordine percurrit, alia plurima adsunt morbosa phaeno. men3, quae nunc notanda sunt. Prius tamen

quam hoc faciam, observasse juvabit, quod, per-B stante

34쪽

1o DE HYDRO CEPHALO ACUTO.

stante primo secundoque stadiis, morbus saepenumero vehementiae remissioriem patitur per totos dies, aut dierum portiones, ita ut aegri multo melius se habeant. In quibusdam casibus, talia levamina eo usque processerunt, ut corteae

Peruvianus haud sine fructu exhibitus sit. In primo stadio, respiratio aliquantum impeditur ; in tertio vero perfrequens, laboriosa, et stertorosa est ; simulque post expirationem magna intermissio existit. Idem respirationis genus Observatum quoque fuit in iis, qui apoplexia ex resorptione urinae, Caro lychurioso Savvagesii,

mortui sunt. A primo morbi accessu, cibi appetitus deficere cernitur. Plerumque, ne dicam semper, haec ventriculi affectio ad nauseam usque vomitumque progreditur. Vomitio interdum semel bisve per diem, alias vero semel quovis biduo, occurrit, perque primum et secundum stadium re- if(jQuery('body').width()<970) {document.write('

'); (adsbygoogle = window.adsbygoogle || []).push({}); }

SEARCH