장음표시 사용
61쪽
mercurium id esse omnia commonstrant. De
hoc igitur adhuc paucis differendum. In hydrocephalo, ut in plurimis aliis aquae
congestionibus, qui sanari visi sunt, mercurio fere omnes sunt sanati; in quo sane ob vires ejus stimulatrices et ingentem ad ultima corporis penetrandi facultatem, remedium talis mali quaerere vel ratio solum suasisset. At remedium reis vera fuisse multus usus confirmavit.
Ducibus Doctoribus Percival et Dobson, aegri plurimi orci faucibus erepti fuisse videntur, frictionibus cum mercurio circa caput. Quum autem in morbo quem Whyti et Fothergili pro insanabili habuerunt, quidam de re tam optanda dubitare adhuc possent, memorabiliora nonnulla ad exemplum unum Doctoris D obson pertinentia retulisse, non aba re erit. Priis
62쪽
Primum igitur de hydrocephali et quidem a. cuti existentia nullum rei labat dubium, quum ex eadem familia tres jam miselli eidem succubuisssint . quos hoc morbo periisse, et symptomata, et sectio post mcrtem, eXtra omnem dubitationis aleam pol uim t. Porro, aeger ea erat aetate, quae iij circi Cepudio maxime est obnoXia.
Ad medelam quod attinet, intra septem dies
Calom. gr. XX iv. eXhibita sunt, et praeterea ung. merc. fori. 3L quotidie ope frictionis. Calomelanos granum pro dosi cum pauX illo sacchar. datum est. Simul ac os assici coepisset, affectum vero est quadragesima octava circiter hora, postquam mercurius primo adhibitus erat , omnia symptomata mitiora facta sunt; et mercurio iterum iterumque dato, tandem p tyalismus insecutus est,
quo per quinque sexve dies mercurio scilicet omisso) perstante, omnis morbi vis sublata est. Ne
63쪽
Ne reverteretur cortice Peruv. cautum est.
Ηydrocephalo assecti mira gaudent potestate effectibus ussitatis mercurii cum in glandulas salivae tum in intestina resistendi. Cum igitur
magna copia ejus ad morbum pellendum necessaria sit, et morbus valde acutus, cito in hac re agendum erit, et profecto sine periculo agere licebit. Multi infantes hoc morbo laborantes eam vim mercurii impune sumpserunt, quae adulto et sano data lethalis fuisset. Neque tamen, teste cel. Pros Gregory, ptyalismo inducto, morbus certo sanatur. Aegro intum enim mori vidit, postquam piyalismo vix periculo omni carente affectus fuerat. In hydrocephalo a tumoribus intra cranium formatis pendente, etiam mercurium remedium certum non esse, nil mirum est ; quamvis, ob vires eius bene notas, ad varias obstructiones vin
64쪽
cerum solvendas, vero similius est hoc quam ullum aliud medicamen, effectum quem cupimus, esse editurum.