Tyrolensium, Carynthiorum, Styriorumque struma

발행: 1794년

분량: 209페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Iodytica ex Liusitanorum relatione tam frigidae sunt aquae , ut stuporem dentibus progignant ; attamen nulla struma. Neque unda vitriolico acido referta , cum in Sibiria plurimi sint fontes salem illum vehentes, Vel sulphurei, vel seleuite, & marga insigniter pollentes absque eo, quod in aliquibus locis struma laborent etiamsi hac fruantur aqua. Neque schistus , ardesia, gypsum, calX tam tum cum aqua ingesta morbum generaliter progignit, cum qui Albulas bibunt, aliasque gypsum continentes gutturosi non sint, uti Bartholinus De Aquis C. 15.; & ipsi Hollandi,

eX cujus tectis effluit aqua schisto, ct ardesia, quibus conflantur , impraegnata, aliis potius teneantur morbis, quam struma. Neque unicum frigus morbum hunc eXcitare credam; cum in Lapponia, Groentandia rarissimae sint strumae, S penes Neapolitanos , Hispanos, alibi que summus calor etiam absquestruma observetur. Neque endemica Vi S, cum qui ab iisdem caussis averterit, nullimode tentetur struma. Eadem ratione vinum, CereVisia, fagopyrum unice inculpata nullimo de morbum generalem producere possunt, nisi aliis simul jungantur majoribuS causSiS; cum Sueviae, Styriae locis quibusdam , Austriae pagis, praeter alias plurimaS regioneS eadem in usu veniant intactis tamen aliquando iis, qui bis fruuntur, abutuntur potibus. Nequ*ehiam

202쪽

etiam coitus post Bacchi insanias brutaliter assumptus, repetitus; cum usum hunc penes Italiae , Germaniae , & Hungariae populos vi

gere audiverim struma caeterum nulla. Neque partus niXus, cum his in regionibus tum mares cum foeminae laborent, & nonnullae difficultate partuS coerceantur intacta caeterum thyroidaea glandula. Neque tandem

nacea alimenta, aliaque omnia recensita seorsim ab aliis caussis sunt inculpanda; cum observentur his in pagis permulti cibis istis

abutentes, quos tamen ne minima quidem morbi rudimenta deformare tentant.

Quaenam igitur est caussar quaeret aliquis. Plurimae , respondeam , simul junctae morbo tantum procreando sunt pares; interim dum unica aliquando morbum progignere potest. Oportet tamen, ut saepe memini , opportunitatem reperiri , cujus defectus caussam deviat, infringit. Nonnumquam binae , treS morbum nequidem citabunt, nisi Vel

') Haec nilnia pinguium ingestio Vindobonae etiam , Praesertim penes pa peres, in usu Venit, adnotante Attentissimo Aloysio Careno obf. Epid. Const. ianni 1789. in No hoc. CD. Vienn.; & ego vidi; attamen struma hic raxo venit observanda.

203쪽

vel tertia duabus, vel quarta tribus supervenerit. TaleS profecto requiruntur aliquando circumstantiae , Ut oriatur morbus , quas nemo animadvertisset; est enim saepe labes impertita naturae a morbi sicis caussis sub tali tantum conditione, quam 4mmutare , impedire , imminuere , vel augere omnino qui taetRS , tempernmentum, educatio, cibi, loci diversitas, seXus, morbi praegressi, praesentes, innumeraeque aliae simul agentes caussae;

ut proin nihili faciendi sint Athiologi illi,

qui Μedicinam Mathematico more docent,& caussas morborum ad immutabilem elen- cum reducunt; quod enim v. g. Uni noXiUm, id alii non raro erit profuturum; quodque mihi morbum inducet, alteri tollet; quodve in uno est strumae causti, in alio alium morbum, Vel nullum eXcitabit. Crescente immaniter struma comprimitur

IarynX praecipue, quod summe huic in morbo provecto) adhaereat struma Hinc difficultas spirandi, ut Eerchringius ab hac suf

cheae ipsi struma; quod a me ipso visum est.

204쪽

19 apocationem viderit, & Nicolaus Fontanus: ipsa larynx compressioni assueta, & trachea ipsa coarctatur, ut etsi feliciter secta Bruma

aliquando remaneat tracheae strictura. Vidit Mauchari in virgine decessa a coagmentata prolifera struma tracheam adeo Coarctatam, ut nec tenuissimum graminis foliolum admittere potuerit; hac ratione saepe palpitationes , anXietates, diSpnoea , Orthopnaea. A magnitudine strumae sternohyoideos mus culos deletos memorat Gunter. Sed & jugii lares venas, uti monuimus, struma comprimit; hinc rubor faciei, venarum colli, capitis intumescentia , sopor , obaesitas mentis ;quin imo post ferreum soporem apoplexiam Erudito viro incubuisse memorat Halter; quaeiamen omnia simplomata ab impedita etiam respiratione oriri queunt. Ex pondere strumae, & compressione Iaryngis , in monstruosis praesertim , Observanda est vocis mutatio. Hanc frequentissime animadverti; profecto taciturni stertunt, loquenteS coaxant, nonnulli vix id possunt;

fere semper gravior est, & quidem a pondere strumae proveniens; siquidem ob pondus

rela Xatur musculus , vel si brarum muscularium fasciculus, qui ab osse hyoide ortus super isthmum glandulae descendens eum in tendineos radios divisus late tegit Eustach. T. I.

205쪽

A ct Bassus). Cessat igitur a propria actione glandulam sustinendi: deprimi-mitur insimul cartilago thyroidea praesertim ad latera; hinc glottis dilatatur larynge diducto. Adscensus revera Iaryngis acutam perficit vocem eo, quia tunc glottis arctatur,

Dodari Μ . de P Ac. de. Scienc. 177o. Hinc in avibus rimulam glottidis in acutioribus VO- cibus arctari vidit Swammerdamm P. 12 O. praeterea Hottis ampla ardeae stellari, bovi, phocae, testudini stertentibus. Sed dum dilatatur glottis imminuitur ligarrientorum glottidis tensio, simulque ligamenta minores edunt oscillationes; quo magis enim lateraliter distrahitur Iarynx, eo magis etiam imminuitur diametur ab anteriori ad posteriora; hinc imminuitur tensio ligamentorum , quae hanc lineam legunt. Igitur cum Galeno, DO darto , aliisque largior glottis graviorem dat sonum; interim dum ex Ferretnii sententia imminutae ligamentorum oscillationes ei coadjuvant. Aspera simul animadvertenda Venit vox eX compressione irregulari laryngis; vel & ejusdem, cum ' tracheae distractione:

ob prohibitum Ouxta Morgagnium) fortasse,

vel mutatum humoris in laryngem influXum, sive ob adsitorum lar gi musculorum distractionem, pressionemque. Interdum tamen, ubi arctius cohaereat cum Iarynge tumor, i S-que non admodum praeponderanS fuerit, vo

206쪽

ces eduntur altiores , interruptae, suspiriosae Orthopnoicorum, Vel asthmaticorum ad instar. A compressione etiam OctaVi paris, capite in veris cretinis male conformato, deducit hanc vocis mutationem Achermannus ;sed etiam in simpliciter strumosis, neque male conformatis, habetur ipsa difficultas loquendi, & immutata vox; hinc licet hanc rationem omnino admittam, tamen, ne ultra debita confinia feratur, moneo.

Omnibus rite perpensis sat elucescunt indicationes curativae. De his larsiiter Bertrandius , Calli senius, Fodere , MitternactyerVS , plurimique alii egerunt: iis igitur recensen

dis tempus non teram. Oportet tamen admonere, plus praeservatoriae methodo infit dendum esse, quam Curativae; nam si adferrentur nonnullae caussae, imminueretur saltem certo

morbus. Curandum igitur esset, ut lacte optimo , educatione mediocri fruerentur infantes , diaeta lautiore pueri; sunt enim in his aetatibus caussae strumae, vel saltem opportunitas morbo tribuitur. Immundities viarum tollatur , sic & farcimina pinguedinosa, fructus immaturi, castaneae crudae, frigidae aquae ingurgitatio : habitacula sint meliora, indumenta apta: sal praecipue purgetur, Vel& alius miserrimis his Provinciis demandetur; vinum etiam sub poena ne mangonis eius,

207쪽

crimen in Germania tota diversimode usurpatumi omnia tandem fugiantur, si potis est, quae uti caussas probavimus. Si laxitas interim strumam cominus molita jam fuerit , tunc roborantia , diaeta optima, cortex Peruvianus ipse, ct regionis mutatio sint pharma-ca; Vel &spongia marina, Alliali vegetabile, soda Hispanica, uti Wisner expertus saepe

est , baritis Huffciandi i , Sc.

Haec Omnia, sodes t persciantur: aliter vos, infelicesi manet usque invisa sors ulli temporum parsura; vobisque, cui data est potestas, ct officium tot homines sublevandi, dedecus erit insecaturum, quod nulla umquam delebit aetas. Mihi interim sat est, ut ni facto, saltem desiderio rem complectar , ct modum annunciem, quo immortalitatem generoso illi pollicear animo, quem Compede nescius urget benefaciendi amor.

SEARCH

MENU NAVIGATION