De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

INDEX CAPITULIBRI SECUNDI

CAPUT

Professores Rhetoritae ct Hamanitatis.

299 CAPUT

ῖa CAPUT III. Professores Med cinae.

CAPUT ULProfessorea Legam.

CAPUT

24쪽

DE GYMNASIO ROMANO AB URBE CONDITA USQUE AD CAESARES

Romani primam a Numa erudiri coeperunt. Ι Diu tamen neglectae apud i os Li reri. III. suo p imum tempore in Urbe doceri ea perint Grammatica. IV. Post M. V. Rhetorica . VI. Matδμs . VII. Philosofhis . VIII. Medicina . IX. Iuri rudentia . X. PublicσM Θου In Urhe, di Prominetis . XI. Iux fuerit γα τσteret Romanos ratio insituendi pueror ιiberali ur

Ia- α, erum Romanorum magnam fuisse gloriam in re militari simul ac litte

raria compertum est; R si me, qMipuis ant, auctum eorum imperium armis,

litterisque ; cum ad illius magnitu--Σ dinem satis non fuisset urbes capere, hostes superare, nisi sapient i ssimis legibus, ac institutis administrata suimet Respublica. Novi equidem, &olim, & hisce temporibus, plurimarum gentium, quibus nullae litterae , longe lateque diffusum imperium. Illud tamen sexcentis incommodis pεrvium , firmius haereret, diutius perduraret , uberius efloresceret, si Iitteris expoliretur. Celebre est Platonis dictum , tunc Rempublicam beatam sore, si aut Principes suerint Philosophia imbuti, aut Philosophi fuerint imperio potiti. Et Pi utarc hus in libro de instituendis liberis, quantum utilitatis afferat Reipublicae Litterarum cognitio , his verbis ostendit e Per sane enim , atque hae adjutricenos e licet, gulae honesum , quid turFe , quid usum ,

A quid

25쪽

a id ini uum , ρuid expetendum , quid fugiendum , quemadmodum erga Deos , fucmadmodum erga parenter , fui erga majores natu, gui etas leges, gui a versus Magi ratus , a Perses auenos , qui adver-δει am cor , qui adversei conjuges, qui a perfusfervor nos gerere debeamur. At nisi cives hisce ossiciis omni bus recte sapienterque sungantur, nulla esse potest selicitas Reipublieae. Ut igitur haec ossicia cognoscantur,& mores hominum componantur , necessaria sunt studia artium liberalium. Quae etiam magnum illud comm dum procreant , ut dum iis toti homines incumbunt, capti litterarum amore, es studio huius sibi gloriae com- Parandae, interea tranquillitatem Reipublicae, cui magnam inferre solent perniciem ingenia curis omnibus situdiisque vacua , minime perturhant . Quapropter in omni florentissima Republica AEgyptiorum , Chaldaeorum, Assyriorum, Hebraeorum , ac Graecorum, floruere insigniter Litterae . A Grateis per AEneam ad Sabinos,& Aborigines , indeque ad Romanos translatas esse lit

sent, ab Etruscis, quos Diodorus Siculus Lib. s. Physiol. ait naturae cognoscendae diligenter studuisse, derivatam ad Romanos Philosophiam. Sed quae de antiqua Etruscorum gente veteres Scriptores tradidere, apud quos illi imprimis celebrantur propter inventa auguria, quae se ad Romanos transmississe gloriabantur ν ea, uti observat Brucherus Lib. a. Cap. Io. Hist. Philosi suadent notitiam illam rerum naturalium, quae Etruscis adscri-hitur , nonnisi in peritia divinandi ex rebus naturali-hus constitisse, ut ab Arnobio Lib. a. adv. Gentes dicta suerit Etruria genitrix , & mater superstitionis . Alii a Numa Pompilio, altero post Romulum Rege, quem inter Pythagorae discipulos recensent, deducham Opinantur ad Romanos rerum naturalium, ac divinarum

cognitionem. At Numam Pythagoricis Philosophis per-

26쪽

petam addi, ipse Livius Lib. I. Cap. I 8. observavit, cum Pythagoras longo post Numam tempore vixerit, & in ultimis Italiae oris docuerit , quo non facile Sabini , aetate illa , eum Italia in tot diversissimos populos divisa esset , ivissent discendi cupiditate . Fortasse , uti eonjicit Plutare hus, praeceptori Numae suit Pythagorae nomen , & inde hunc cum celebri Philosopho Samio, quem diu post habuit Italia, confuderunt. Uel potius, quod instituta Numae cum disciplina Pythagorae non levem habuerint similitudinem, causa suit, cur ille S mii huius Philosophi diseipulus haberetur. Nam populum ferocem, bellique eupidum religione, sacrificiis, pompisque delinivit, essingens eum Diis congressus, &prodigiosa geniorum spectra ad majorem auctor tatem sibi conciliandam; tum simulachra, & imagines De rum Romanis interdie ens , quod Deus aliter quam ingenio, attingi non posset. Philosophiam quoque m ratem sobriam commendavit; utque cives nihil rerum sacrarum obiter, vel negleetim agerent, sed vacantes

a rebus omnibus, cultui divino, tamquam maXimo negotio animum intenderent. Quae , & alia Numae instituta Pythagoricis similia esse, Plutarchus in illius vita, aliique plures observarunt. Sed & arcana Numae praecepta, cuiusnodi sunt Diis non libandum ex vite non putata, neque litandum sine sarina, adorantem circumagere se in orbem, & peractis precibus sedere debere, Pythagoricis fuisse germana . Illum quoque, ad instar

Pythagorae, cadestia attigisse, temporum rationes emendasse, menses ad cursum Solis pariter & Lunae eorrexis. se. Denique, ut Pythagorici nihil scriptis mandarunt, sed doctrinam suam memoria, & institutione tradiderunt iis, quos dignos iudicarunt; ita & Numa libros

sacrorum, quorum usum Sacerdotibus tradiderat , se- eum iussit sepeliri, quod haec arcana non essent litteris committenda. Haec tamen omnia doetissimo Bruehe- A et ro

27쪽

ro Lib. 2. Cas. Io. q. . Ilist. Philos minime probare videntur, haustam a Numa apud Sabinos disciplinam Pythagorae, & ad Romanos deductam. Cujus sententia est,

Numam quidem partem eorum , quae de religione constituit, a Sabinis , inter quos vixerat, accepisse, eaque optimo ingenio usum ad ordinandam Rempublicam Iiciter applicuisse; Pythagoram vero ad Sabinos penetrasse, non satis compertum esse; atque adeo consor mitatem illam inter utriusque disciplinam, non ex eodem sonte hauriendam , sed quod ea optimo cuique, sapientissimo Legislatori conveniret. Uerum fuerit necne Pythagorae discipulus Numa , quod poti sti muna ab illius Philosophi aetate , locisque, ubi docuit, definiendum videtur. Illud certum est , Numam fuisse divini humanique juris peritissimum , qui primus agrestem illam hominum turbam, ex qua Urbs coaluerat , religi nem docuit , & civilis societatis ossicia ; cui Cicero Lib. 3. de Orat. sapientiam constituendae patriae, &Plutarchus prudentiam civilem reete tribuunt . Atque id satis est, ut a Livio Lib. I. Cap. I 8. Plutarcho, aliisque tum veteribus, tum recentioribus Philosophus diceretur , utque ab eo Romanos accepisse primam sapientiae notitiam dicamus, si non illius, quae in rerum naturalium meditatione versetur, illius tamen, quae divinum

cultum, civilem societatem, mores, legesque complectitur . Quamvis libri Numae duodecim de Philosophia

Graeco sermone conscripti, & a v teribus memorati, tum illius institutum de anni ordinatione, ut quo Lu-Nalis annus cum Solari conveniret, alternis bienniis, nunc Viginti duos , nunc viginti tres dies intercalaret, non obscure indicant, imbutum suisse illum scientia Graecae Philosophiae . Atque eam Romanis tradere, ut seroces, & agrestes animi rerum sublimium contemplatione raperentur , & lenirentur, conveniebat sapienti

Legislatori . II. Diu

28쪽

II. Diu tamen apud Romanos non viguit Nuniae disciplina , quorum animi ad arma magis , ac bella proni erant , quam ad artes pacis , religionisque . Accedit,

nascentem Rempublicam armis conservandam , & augendam fuisse , nnitimosque populos subjugandos . Et nisi in bello adversus exteros serendo implicati essent, facile potuissent mutuis dissensionibus Rempublicam perturbare, nova moliri, iussa negligere , atque ita fundamenta convellere nascentis imperii. Itaque & sub Regibus , & longo post tempore , neglecta suere a R manis liberalium artium studia . Cujus rei non unum est argumentum . Quod nempe duodecim libri Numae de caeremoniis , totidemque alii de Philosophia Graeco sermone conscripti, quos ille secum iusserat sepeliri ,

quadrigentis post Numam elapsis annis reperti, tumulo vi inundationis aperto in Gn. Terentii agro, sub Paetilio Praetore combusti fuerint, ne legerentur , quod Philosophiam arcanam complecterentur, quam nolebant multitudini innotescere. Id tradunt Livius Lib. AP. Cap. 29. Plinius Lib. Iῖ. Cap. Ig. Lactantius Lib. I. Cap. 22. S. Augustinus Lib. 8. de Civ. Dei Cap. s. Quod etiam C. Fannio Strabone , & M. Valerio Consulibus , narrat Gellius Lib. I 3. Cap. II. suisse nempe M. Pomponio Praetori mandatum , curaret, Philosophi ut Romaene essent. Simili Senatusconsulto Rhetores quoque Ur-he expulsos esse a Censoribus, reserunt Gellius, & Suetonius et Renuntiatum es nobir, est e homines , qui novum genus disciplinae instituerunt, ad quos juventus in Ddol conveniat ; eossibi nomen imposuisse Latinos Rh rorar ; ibi homines adolescentisos totos dies desedere.

Majorer no i, qui liberos suos discere , ct quoi in t

dor itare vellent, inattuerunt. Haec nova, fuacprae rer eo uetudinem , ac morem majorum flunt, n gue

piscent, neque recta pidentur. 2 propter iii, guico. ludor habent, di iii, qui eo penire confugPς νς s

29쪽

vissam es faciundum , ut ostiuderemus no Iram sententiam, nobis non placere . Consulatum C. Fannii Strahonis , & M. Valerii Messalae sexto cadente saeculo ab Urbe condita incidissie, colligitur ex fastis Capitolinis editis a Sylburgio inter Scriptores Historiae Romanae. Sequenti laeculo jam adulto, Consulibus C. Claudio Pulchro , & M. Perperna , simile edictum latum serunt, quo ab addiscenda Rhetorica , & Philosophia, Romani adolescentes prohiberentur , ne fortasse a rei militaris studio avocarentur. Sed quae causa fuerit Romanis Patribus amandandi procul Urbe artium liberalium studia, disertissime patet ex Catonis Censorii sententia, ubi

Atheniensium Legati Romam venere. Cum enim Athe nienses Oropum Boetiae civitatem vastassent , 8c ob eam rem mulcta quingentorum talentorum a Sicyoniis auctoritate Romanorum eis dicta esset, Romam Legatos misere tres Philo phos disertissimos, Diogenem Stoicum , Carneadem Academicum , & Critolaum Peripateticum , deprecatum , ut ex mulcta, quam serre non poterant, aliquid remitteretur. Hane legationem eon tigisse P. Scipione , 8c M. Marcello Consulibus, testatur Cicero Acad. Qua M. Lib. q. Cap. 43. Hunc vero Consu- Iatum incidisse in annum Urbis conditae DXCVIII. probat Brucherus in Hist. Philos. Period. a. Par. I. Lib. I. Cap. i. Itaque tribus illis Philosophis Atheniensibus Romae degentibus , statim, teste Plutarcho in vita Catonis , adolescentum sudiosi mi quique litterarum vIros

illor accesserunt, audient que eos in admiratione ha-huerunt . Maxime autem Carneadis gratia in dicendo , qua patebat plurimum , ct auctoritas eloquentiae non minor magnos nacta ct humanos auditores venit in r bemper nabat: ct fama tenebat Graecam virum ad suporem usue ad pereeuendor hominum demulcendo

que animos astum vehementem apud Dpcnes amorem

excitare, quo correpti , omissis voluptatibus , Nileui

30쪽

visse in utramque partem , audiente Catone Censorio, Laetantius Lib. I. Cap. I . Instit. & Quintilianus Instit. Orat. Libi ra. Cap. I. testantur . At vero hujusmodi Ro-naanae iuventutis in Graecorum Philosophiam studium , aegre tulit Cato, avitae disciplinae tenax, quae militarem virtutem unice sectabatur e peritas , uti refert

cerer, magno adIo impetraverat, es interpretotu tuit Cato Bonesti mi invisoos as Vrse amandare . Iuam

ob rem in Senatum isti , ct Magisratus incu τυ εquod legationem eorum virorum , gia facile perfusisse de quacum ae re possent, tamdiu in Urbe, re infecta

desidere passi esseni ; cognoscendum quamprimum , O

decernendum de legatione , ut Legati ad Ichoia1 rever in apud Graecos pueros disserant , Romani vero adoleientes Magi ratur , ut ante, O leges audiant. Qua Catonis sententia factum est , ut Legati quamprimum domum remitterentur . Atque inde patet , quo consilio veteres Romani abhorruerint ab inserenda in Urbem

Eloquentia & Philosophia ; ne scilicet gloriae cupidi ad

Iescentes a litteris potius , quam ab armis hanc sibi compararent; & ne discipli ana illam nossent , euae cum δει ite persuadere de quacumque re go et, timendum erat , ne posthac morem , ut antea , gererent Magistratibus , legibusque . Aliam caulam non admittendae a Romanis Philolophiae profert Christianus Falsterus Lib. 3. Quaest. Rom. quod nempe variae Philosophorum de Diis sententiae inter se vehementer dissentientes , a elle potuissent cultum divinum a majoribus traditum ,

SEARCH

MENU NAVIGATION