장음표시 사용
41쪽
nem inter arma , & studia semper versatum , aut corpus periculis, aut animum disciplinis exercuisseia Panaetius Rhodius suit magni nominis Philosophus. e Stoicorum secta, a quo Scipio Africanus. Philosophiam accepit . Laeliuna quoque, atque Furium olim Carneadis auditores, cum Scipione secum erudi mos homines ex Graecia femper habuisse testatur Cicero Lib. a. de Oratia Qui etiam Lib. a. de Fin scribit, tum adolescentem auditisse Diogenem Stoicum , pos autem Panaetium , ct sapientem fuisse oppellatum , gaia , ρuod esset novissimum doceret .
Eodem Panaetio praeceptore, Tubero, & Q. Mucius Scevola insignes Iurisconsulti Stoicam Philosophiam didicere . Plures laudat Cicero Lib. de orat. hujus instituti, qui Philosophiae studuerunt . Et Antistitibus Iuris placuiste prae caeteris Stoicam Philosophiam, observat
Clar. Brucherus seriod. a. Par. I. Lib. I. Cap. I. Hist.
Philos quod illa potissimum ageret de ossiciis, quodque
Ethica Stoica aptissimae videretur praeparaendis animis ad Rempublicam capessendam . Consulendus Euerardus Otto de Stoica Iurisconsultorum Philosophia. Accedit, Panaetium ex hac laetae insignem professorem Romae fuisse . Attamen Gaudentius de Philos. Rom. Cap. ψῖ. contendit , veteres Iurisconsultos potius cum Peripateticis, &Platoniciς consensisse Graecanicam Philosophiam altius evexit Lucullus , qui dum in Macedonia Quaestorem egerat , celebres Graecos Philosophos , praesertim Athenienses convenerat, eorum doctrinam hauserat, tantoque erga Philosophiam studio serebatur, ut etiam in castris libros, ac Philosophos. habuerit , praesertim Antiochum Philonis auditorem , uti Plutarchus in illius vita, & C cero Libro 4. Acad Quaest. testantur ἀ Is itaque rem litterariam in Urbo maxime promovit, auxitque , instruet2
praestantissima Bibliotheca , & Xystis, & Scholis iuxta
eam aedificatis quo Graeci, qui ex patria armorum tum multibus plena , Romam Venerant, conveniebant 1 ac
42쪽
de rebus Philosophicis disserebant , ipso frequenter praesente, adeo ut Graecis Romam venientibus domus Luculli ad instar esset publici hospitii , teste Plutarcho. Tanti viri exemplum secuti alii, Graecos Philosophos receperunt, Graecasque litteras adjuvarunt. Itaque L culli , & Ciceronis tempore , septimo ab Urbe condita. secvIo , statuenda est prima aetas adolescentis Philosophiae inter Romanos. Testatur tamen Cicero Tuscul. Quaest. Lib. 2. Cap. a. ante istud tempus suisse nonnullos, qui se Philosophos appellari voIuerint, quique plures libros scripserant. Sed horum Philosophia obscurior fuit . Paulo tamen prius, quam Lucullus Urbem Philosophis repleverit, Peripatetica doeir ina eo pervenerat. Nam Sylla misi iis in Graxiam eum exercitu Athenas vastaVerat sacra Philosophiae loca violavcrat, sibique emerat Bi-hliothecam Apelliconis Teii, quae communem stragem evaserat, Romamque transtulerat. In hac Bibliotheca Plerique erant Aristotelis , & Theophrasti libri, quos iTyrannio Grammaticus descripsit, tum Andronico Rhodio communicavit, isque supplevit, ill ustravit, evulgavit . Hinc Philosophiae Peripateticae studium inductum sub Sylla. Tyrannionem vero libertate donatum a Lucullo, insignem habuisse Romae Bibliothecam , Scholamque , testatur Plutarchus in vita Luculli. Tum Philosophorum sectae omnes suos habuere in Urbe sectatores.
Stoicae Philosophiae adhaeserunt Iurisconsulti, imprimis ἘLucilius Balbus, quem Cicero Lib. I. Cap. 4. de Nat.
Deorum dicit, cum excellentibus in eo genere Graecis comparandum . Huic addendus Cato Uticensis, qui Stoicam Virtutem moriendo expressit . Pythagoricam sectam
Cato Censorius , & P. Nigidius Figulus commendarunt. Vetus Academia illustres habuit sectatores, Lucullum , M. Brutum , de quo Plutarchus ait, nullum fere fuisse Graecorum Philosophorum , quem non audierit, nullo iectam, quam non cognoverit , usumque contubernio C a Ari-
43쪽
cto Apistonis Philosophi. In hac etiam secta fuit M. Terenis.
tius Varro o nn tu in aetate sua clarissimus . Mediae, seu novae Academi e nomen dedit inter alios, praeceptore Philone , M. Tullius Cicero Romanae eloquentiae parens , & in omnibus disciplinis versatissimus . Nec defuere cultores Peripateticae Philosophiae , quam Andronicus Rhodius vulgaverat. Nam Cicero filium suum Cratippo insigni Peripatetico instituendum tradidit . Denique ad Epicuri hortos accessere L. Torquatus , C. Vel
Iejus, C. Trebatius, L. Papirius, Verrius, L. Piso, M. Pansa , M. Fabius Gallus, aliique plures a Galfendo
memorati. Omnium maximus claruit T. Pomponius Atticus , cujus vitam Cornelius Nepos litteris consignavit. Nec omittendus T. Lucretius Carus . Uterque Athenis
Iluic Philosophiae operam dederat. Iam ex dictis colligitur , quo in loco , & honore fuerint in Urbe res Philosophicae ante Augusti imperium . VIII. Quo primum tempore, quave fortuna Medicina Romam pervenerit, Plinius Lib. 29. Cap. I. Historiae naturalis tradit, Romanos scilicet sexcentis annis Medicis caruisse , primumque hujus artis professorem Archagathum filium Lysaniae ex Graecia Urbem appulisse, Scprimo quidem magno in honore habitum, deinde vero ,
quod igne , serroque curaret Vulnera, omnium invidiam in se concitasse : Cassius Hemina, ait Plinius , ex antionis auctor es, primum e Medicis Penisse Romam Poloponnensem Arcfagatum D uix filium, L. Almilio , M. Livio Cos. anno Urbis DXXXV. eique Di Iuiritium
datum , tabernam in compito Acilio emptam , ob id publice vulnerarium fuisse eum tradunt vocatum , mire Pue gratum adventaran ejus initio, mox a saepiria se caudi,nrendi ue, trans se nomen in carni em , ct tarium cr-ris , omne ue medicos . Quod ait Plinius Romanos sex
centis annis carui fle Medicis , & Medicina, id Daniel Clericus in Historia Medicinae Lib. 3. Cap. I. censet in
44쪽
telligendum de Medicis Graecis , exterisque . Nam Di
nysius Halicarnasisus Lib. Io. refert , anno Urbis conditae CCCI. magnam in Urbe luem irrepsisse , ut curandis aegris Medici minime sufficerent. Nec veriti mile est, tamdiu Romanos simplici saltem Medicina caruisse . Primus igitur Archagathus ad eos attulit Medicinam Graecoruna; hancque ipsam Romani ob saevam illius curandi methodum odio habuere . Cui odio augendo plurimum contulit Cato, utpote qui filium hortabatur, ut eaVeret a Medicis Graecis , qui conspiraverant in Romanorum cindem . Ita enim Catonem filium monuisse narrat Plinius:
Dicam , inquit, de isis Graecis M. ili , quid Athenis
exqui tum habeam , edi quod bonum Ist eorum litteras inspiccre , nongerae cere , tineam nequissimum, is in docile genus eorum , ct fossuro parem α xisse, quandorum uo ista gens as Iitteras dabit, omnia corrumpet ;tune etiam magis is Med eos suos huc mittet, jurarunt
enim inter se barfaros necare omnes medicina . Sed hoc
sum mercede faciunt, ut des iis Ist, ct facile disper
dant. Nos quoque dictitant barbaros , dissurcius uor,guam alios osteor aspellatione sedant. Et sunt qui putant , Medicos Roma pulsos a Catone Censorio . Quod sane , etsi non satis exploratum Clerico videatur , tamen verisimile iacit Catonis odium in Graecos Philosophos Medicosque . Caeterum, uti ipse Plinius observat, C to non damnabat rem , sed artem ; hoc est, Graecam medendi artem rejiciebat, non ipsam Medicinam , utpote qui tradidit, qua Medicina usus, se , & conjugem ad longam senectam perduxerit, ac qua ratione esset aegrotis edendum. Hanc vero rationem, qua Cato, & veteres Romani utebantur , potissimum in herbarum usu p sitam suisse , testantur Plinius Lib. 23. Cap. 2. & Plutarchus in vita Catonis . Nec abhorruere Romani ab incantionibus, ut patet ex Catone de Re Rustica Cap. I 6O.
ubi quibusdam verbis, & incantionibus modum tradit
45쪽
eurandi ossium fracturam. Tandem Asclepiades Prusensis Romam veniens aetate Pompei, ac Mithridatis , &Medicinam faciens , postquam Rhetoricam docuisset, reis stituit , conciliavitque in Urbe honorem Medicinae. Nam a saeva illa , & incommoda ratione medendi , quam Archagathus inierat, abstinuit , usus Medicina iacili , suavique , ut vix ullum aegris afferret incommodum . Curahat quammaxime, teste Plinio Lib. 26. Cap. 3. sudorem pannis , igne , sole exprimere ; nec alia adhibebat medicamentorum genera, quam abstinentiam, Dicationem corporis , ambulationem , gestationes , & balnea . Haec hianda curandi methodus magnam illi auctoritatem con ciliavit . Unde Plinius ait: Fapentibus euuctis se vera, quae faciuima Praut, universa- prose fumanum grnu circumegit in se , Non alio modo , -- η coelo emissu adponiset. Traheba praeterea mentes arti is mIrahi-Ii , vinum promittendo aegris , dandoque ic estive tam frigidam aquam , excogitanaeoque multa dictu grata , at que jucunda, magVa auctoritate , ncc minore fam. s. Accessit augendae Asclepiadis famae, iam magicis vanitatibus in aegrotorum curatione , quibus olim pinrimum data est opera , vix ullam fidem superfuisse . Fuse de Aseclepiadis Philosophia , Medicina , & Anatomia agit doctissimus Daniel Clericus in Historia Medicinae . Is igitur, quem magnis laudibus extollunt Veteres , primus inter Romanos hanc artem statuit, propagavitque ; nam
eius plures discipulos Iulium Bassum , Petronium , Diodotum , Sextium Nigrum, & celebrem Antonium Musam , qui balneo aquae frigidae Augusto sanitatem restituit , a quo accepit privilegium gestandi anulum au- Teum . Tum plures in Urbe Medici , magnoque in honore habiti, quos Iulius Caesar civitate donavit. Sunt qui censent, ea aetate Medicos omnes ex libertis suisse . Certe quam plurimi memorantur a Scriptoribus illius aevi Medici e servosum , vel libertorum numero . Non
46쪽
as omnes tamen ex hoc genere suisse suadet privilegium Civitatis a Caesare eis concessum, quod ex exteris regionibus plures hujus artis. proses res Romam advocavit. Et Plinius satetur, Romanos quosdam , etsi paucissimos, huic arti operam dedisse. Nam Lib. 29. Cap. I. dicit:
Iam bane artium Graecarum , nondum exercet Romana
gravitas , in tanto fructusaueis mi attigere auiritium,
ct i UIanim ad Graeeos transfugae . Imo vero autis oritaIaliter quam Graeci eam tractantibus etiam apud imper tot expertesque Linguae non es, ac mina1 credunt, quσα fatutemnam pertinent, F intelligunt. Huius generis inter Romanos fuere Iulius Bassus , Sextius Niger ,
C. Valgius .. Et testatur Cicera Libia ἔ- Officia Cap. a. hanc arte in utpote magnae utilitatis, quaeque magnam rerum notitiam compleciteretur, sine ulla infamia exerceri
potuisse . Porro inter Medicos plures, qui Romae fuere, primus Andromachus sub Nerone dicitur Archiater, hoc est vel Medicus primarius , vel Medicus Principis , vel
Medicuς Urbis et neque enim viri docti conveniunt de hujus vocis significatione is Censet Clericus , Archiat ros
fuisse Medicos Principis , primique ordinis , deinde distinctos in Archiat ros Palatii, & reliquae multitudinis . His stipendium , & plurima privilegia concessa Ieguntur Cod Lib io. Tit. 12. de Prosessoribus , R Medicis . Et ex his postea conflatum est Collegium . Denique Medi, eorum in Urbe fuisse Scholas, patet ex Mercuriali Lib. I. Cap. 7. de arte Gymnastica , qui loquens de locis , ubi viri docti Roni e conveniebant, dicit, Medicos convenis. se in Templo Pacis , & eorum Scholam suisse in regione Esquilina iaIX. Iurisprudentia non aliunde Romam advecta est, sed in ipsa Urbe hanc originem habuit. Primum Romani usi sunt legibus a Romulo , Numa , Servio Tullio , aliisque Regibus latis, quae quia colleetae fuerunt a Papyrio, Iuris Papiriani nomen acceperunt. Pulsis Regibus,
47쪽
2 Consules dederunt iura , quorum pro arbitrio ius dicentium immoderatam potestatem aegre serens populus, pe tiit certam iuris seripti formam , obtinuitque aliquando , postquam Consules, Patriciique diu restitissent . Itaque anno ab Urbe condita CCC. factum est: Senatusconsultum, ut Legati per Italiam, & universam Graeciam petitum leges mitterentur; creatique Sp. Posthumius , S. Sulpicius , & Manlius, qui utiliores Civitatum singularum , & Lacaedemoniorum , atque Atheniensium leges descripserunt. Quae Romam allatae, reductae fuerunt smul cum legibus aliquot Regiis in duodecim tabulas a decem viris ad id delectis cum summo imperio, silentibus caeteris Magistratibus. Has leges partim integras perscripserunt, partim emendarunt, partim ad populi
mores , & consuetudinem Urbis inflexerunt , novasque
aliquot ipsi pro temporum opportunitate , ut suspicarisas est, inter seruerun t. Ex harum legum sensu , & pQ testate deductus est usus , sive ratio iudicii exercendi, re negotiorum agitandorum , certis adhibitis formulis, &solemnitatibus ab antiquis Iurisconsultis editis, quin at teram partem Iuris Civilis constituerunt, dictam a suis auctoribus Ius Flavianum , & Jus Mianum . Uerum se nescente duodecim Tabularum jure, & novis in dies ne
gotiis emergentibus , adjectum veteri Iuri, immutatum que a novis Senatusconsuliis , vel Plebiscitis . Et ut jus civibus promptius redderetur , quod Consules Urbe ab esse saepe cogerentur, constituti sunt Praetores Urbanus,
S Peregrinus , qui jus civibus , ac peregrinis redderent, Praetores etiam Provinciales , seu Quantitores , qui Iu diciis capitalibus praeessent. Ex hujus Magistratus iuris dictione prodierunt Edicta , quae singulas prope Iuris Ci vilis partes, vel addendo, vel leniendo attigerunt hocque Ius dictum fuit Honorarium , quod Magistratus ille summo in honore esset. Creati quoque AEdiles duo,
qui lites aliquot privatas dijudicandas sitsciperent; sa
48쪽
erarum aedium , loeorum publicorum, & annonae curam gererent ; civium dicta , & facta observarent , & coercerent, quorum Edicta partem quoque Iuris constituerunt. Ex his omnibus sontibus Ius emanavit apud RO-MOs . Verum, ut interpretarentur leges, & accomo darentur ad saeculi mores, & pro re nata, necessaria fuit ars quaedam , quae esset moderatrix , & interpres legum. Et primo quidem legum interpretationes, tamquam Ora cula e Collegio Pontificum proferebantur; tum viri sapientissimi huic rei incubuere. Hi, cum ambiguitas aliqua Iuris occurreret, occultam legum vim exprimebant ὁ &hinc responsa Iurisconsultorum prodiere, quibus pluri mum in judiciis deserebatur . Coepit autem Iuris interpretatio litteris consignari post illata in Italiam Graecorum studia, ut patet ex Cicerone in Libro de Oratore. Primus autem Tiberius Coruncanus , qui vixit cadente
seculo quinto Urbis conditae, & praecipua Reipublicae officia gessit , se se publice ad respondendum dedit, &dia
scipulos habuit, tanta auctoritate, ut ad eum teste Cia cerone Lib. g. de Orat. de humanis , & divinis reserretur . De qua re Pomponius in Lege a. q. Puris Civilis , ita ser ibit: Ex omnibus, gui Puri cientiam namDur, ante Tiberium Coruncanam publice professum neminem traditur . Caeteri autem ad hunc, vel in latenti Ius C MIe retinere eo, abaut, solumque eon Doruul vacare
potius, euam disere volentibus se praefabant. Is igi-xur primus prosteri carpit, hujus tamen scriptum nullum exsat, sed re Fons , di memorabilia ejus fuerunt . Hunc consecuti sunt alii plures Iurisconsulti, quos recenset doctissimus Uincentius Gravina in Libro De origine Iurii ; & praeeipue Servius Sulpicius, qui primus Iurisprudentiam certis regulis distinxit, & C. Trebatius , ejusque discipulus Antistius Labeo , oui novis luminibus Ius Civile illustravit. Hi Iurisconsulti auditores ac discipulos habuere, duaeque suere celebres Scholae, D qua
49쪽
26 quarum una derivata est ab Antistio Labeone, altera ab
Atteo Capitone . Sed usque ad Augustum privata auctoritate Iurisconsulti munus suscepere respondendi de Iure . Primus Masurius Sabinus ab Augusto hanc auctoritatem accepit; duravitque hoc institutum usque ad Adria . num , qui non petendum id munus respondit, sed ex propriis doctrinae meritis praestandum. Igitur ante conditam Monarchiam plures in Urbe sue e Iurisprudentiae Scholae, Professoresque . Et Iurisperiti primo docuere in aedibus , deinde in publicis stationibus, uti colligitur
ex Gellio Lib. II. Cap. Ig. Cum ex angulis fereti uelibrorum, ae magi rorum , in medium jam hominum ,
ct in lucem fori pro isem , quaesitum esse memini in gleri tie Romae sationibus Puspublice docentiam, aut re-nondentium , an stursor Populi Romani ad Praetorem in jus vocor posset. Nullo tamen publico salario docuere , uti observat Panci rotus Lib. I. de Claris Legum is- terpretibus: Anii vittis jura tuterpretantes falarium ex
publico habuisse non invenio , Pomponius enim scribit , Masuriam Sahinum ab auditoribas fusentatum , qui iiii
Bonorsirium flueθant. At postea Prosessores Iuris in Capitolio scholam , & salarium habuere .X. Hactenus de Origine artium liberalium in Urbe dictum fuit ; nunc de scholis , in quibus illae traderentur , dicendum est. Finitimos Romanis populos a Vetustissimis temporibus Scholas habuisse pueris instituendis certum est. Quod Gabiis fuerint ludi litterarii ve 1 RomuIi tempore, indicat Plutarchus in Romulo . Tuscu. lanos qnoque hos ludos habuisse , idem Plutarchus in Camillo testatur . De Faliscis testis est Livius Lib. 3. Histo-storiae , agens de M. Furio Camillo bellum adversus Faliscos gerente: Mos erat Faliscis eodem Magisro liberorum , comite uti; mulgur plures pueri , quod hodie
quoquo in GrWcia mGnet unius curae demandabantur.
Princisum liberos, Fcutferes, ud entia pidebat r
50쪽
sreeeuere erudiebat. Et hunc Magistrum narrat in Romanorum Ducis potestatem pueros perduxisse , ut facilius civitate potiretur ; Furium tamen proditionem detestatum , illos ad patrios lares remisisse. Romanorum idem mos fuit. Nam Livius Lib. g. differens de Virginia, quam Appius e Decemviris unus perdite adamabat: Vim gini, inquit, venienti in forum sibi namgue in talernis litteraram Iudi erant) miniser Decemviri manum injicit. Unde colligitur & Romae ludos litterarios suisse,& puellas quoque eo a parentibus misias . De his ludis
Dionysius Lib. II. Tunc autem pueroram Iudi Iliterarii circa forum erant. At nonnisi ars Grammatistica , seu
legendi, scribendique in his ludis litterariis tradita est ;siquidem liberales artes serius in Urbem illatae sunt. His
vero Romae receptis, uti dictum suit, plurimi Prosessores, plurimae Scholae in Urbe extiterunt . Plutarchus Quaest. Rom. LIx. primum scholae publicae audiorem facit Spurium Garbilium : Sero, ait, coeptum es mercede doceri, primusque ludum litterarim aperuit Ss. Garsei Iir libertus, ejus, qui primus uxorem dimi t. Suetonius tamen in Lib. de Gram. ait Cratem Mellotem suille
primum, qui in Urbe Grammaticam doceret. Quisquis ille fuerit, tot deinceps huic docendae arti incubuere, ut eodem Suetonio teste, viginti Scholae quandoque in
Urbe suerint , & mercedes Grammaticorum magnae . Nam Lutatium Daphnidem ducentis millibus nummorum emptum narrat, & L. Appuleium quadringentis annuis condiunum Grammaticam docuisse . Quoad Rhetoricam , L. Plotius, teste Cicerone in Epistola ad Titinnium , primus doceri coepit magno cum Auditorum concursu . Tum Rhetoribus, scholisque Urbs repleta est. Ait enim Suetonius Lib. de Rhetor. Magno sudio hominibus injecto, magna etiam professorum , ct doctorum profluxit copia, adeoque floruit, ut nonnulli ex infima