De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ΡROFESSORIBUS

GYMNASII ROMANI

LIBER SECUNDUS

Cui aetedunt Catalogus Admoeatorum Saeri

Consi Horii , o Bulia Romanorum Ponorificum ad idem Θmnasiam spectantes

SUPERIOR UM EA CULTATE.

323쪽

DE PROFESSORIBUS

GYΜNASII ROMANI LIBER SECUNDUS

PROFESSORES RHETORICAE, ET HUMANITATIS.

IIco LAUs PEROTI Us dicitur a Io- vio, aliisque Saxoserratensis in Umbria. Quare a Toppio in Bibliotheca dissentit in additionibus Nicodemus quod illum dixerit natum Cavelli prope Capuam . Vir suit in Sacris Scripturis, Theologia, Graecis, Latinisque litteris versatissimus. Romae usus est patrocinio Cardinalis Bessarionis, docuit in publicis Scholis Humaniores Litteras, uti narrat Alexander abAlexandro L. iv Cap.vI. Genialium dierum . Polybium, aliosque Graecos Latinitate donavit. Martialem Scholiis illustravit. Scripsit Commentarios Latinae Lingvie, Rudimenta Grammaticae , de Metris, de conscribendis epistolis, & alia plura. Anno MCDLvI II. creatus est Archiepiscopus Sipontinus . Umbriam , Tusciamque administravit . BO-noniae insignem orationem habuit de laudibus Friderici III. Imperatoris, cui suerat a Consilio , & ab eo donatus corona laurea . Obiit ruri prope patriam anno DO-mini ΜCDLXκκ. De eo Iovius in Elogiis, Volaterranus in Anthropol.Iaco bus Bergomensis Lib. xv. Suppi Chron.

324쪽

acclamatus. Uerum editis interpretationum Commentariis peracerbas cum aemulis simultates exercuit, quod nimis aculeato dicendi genere uteretur . Perotto insensus suit . De qua re Alexander ab Alexandro Lib. . Cap. a I. Nicolaus Perottus Sisontinus Praefui Bomo fuit aerarato ingenio, is lectione multa exercitus : eum Domitius GL derinus , vir ut in ea te esare, doctus, ct aemulatione doctrinae , ct morum dismilitudine ofum habebat; iurgiissue , conpiciti apud uos sectatores plerum urin essebat , saepiusue apud Studiosos in insidiam illum

erimenque pocabat: utiant fere ingenia in explicandis auctoribus , si quid in controversam Peniret , uterque potius, quopacto diversus ab altero dissentiret, quam uid perae lectionis esset, rima,atur. Cum autem in Schoiit Romae, eodem te ore , Martialis apophoreta publice lectitarent, cujus hoe disicon fuit.

In pretio scopas Iesaturpalma Dipse

Ocias copis utive analecta dabunt. Dat os versus uterque interpretatur es, κυο multa deblatterata verba pix aliquem sensum illorum ex dictis elicere queas. Tum dat ipse interpretationem ; Martialem nempe analectorum nomine indicasse purgamenta coenarum in pavimento ex testulis consecto depicta , quae eum solo haereant, oeia dant scopis . Calderinum aetate , 8c laude florentem rapida febris eripuit. Funus Romana Academia celebravit, teste Iovio in elogiis . V laterranus Lib. II. Anthropol. resert obiisse Calderinum natum annis triginta, ex pestilentia, atque fuisse Ap

stolicum Secretarium . LAURENTI Us UALLA Romanus, CanonicuS Basilicae Lateranensis , natus est anno MCDκv. Unde fallitur Trithemius in libro de Script . ricles. asserens hvuc

325쪽

3o I Grammaticorum Principem, Philosophum, Rhetorem, ct Theologumpraefantissimum, ingeπi ubtilem , acrem

di vehementem, Latinam eloquentiam Graecae praeferentem claruisse tu Conclito Consantiens anno MCDXIV. celebrato . Cum esset ingenio , & stilo acerrimus , plurimorum invidiam in se concitavit. Quare Urbe excedens , Neapolim confugit ad AIphonium Regem doctorum virorum amantissimum , isque quinquagenarius a Ualla Latinam Linguam accepit. At rursus Neapoli novas sibi conflavit inimicitias; & sunt qui scribunt reum illum heterodoxiae accusatum, evasisse rogum patrocinio

Regis , scopis tamen caesum , &ad palinodiam coactum. At Brucherus in Historia Philosophiae suspicatur Pog-gium , qui primus haec narrat , hanc contumeliam Uallae affinxisse, quod verisimile non sit tantum virum , in tanta Regis gratia, publico supplicio affectum. Deinde Summi Pontificis Nicolai U. gratiam sibi conciliavit, a quo donatus est stipendio, & Cathedra, &oificio Scriptoris

Apostolici, in quo munere obiit quinquagenarius, anno ΜCDLX v. uti ex ejus epitaphio apud Fabricium , & Uosis uin de Historicis Latinis . Uidetur Uallae ad Urbem reditus contigisse anno ΜCDLI. cum ei hoc anno Philephus

Mediolani agens scripserit his verbis: Audio te reliquisse Alphon m Regem , esse Romae. Nec dubito , te nihil

pro tua prudentis fecisse temere . Miror autem cum σὼ Ais onino honorisce, ct ui accepi, commode tractare-rii , quid Romae, quam Neapoli hoc tempore ditam agerem Glueris, praesertim eum nons7s ne rus , quos fluctu na Bigatururiss . Scripsit Ualla de elegantia Latinae Linguae , de Dialectica libros tres, de Voluptate 8c vero bono libros tres , & al la , quae recenset ouilinus . Plura de Valla habent Bayle in Die . Hanckius de Rom. rer. Scri pl. Brucherus in Hiiti Philos. Uossius aliique .

ENOCH AsCULAN Us insignis Rhetoricae, Graecae, & Latinae Linguae Prosestor, a Nicolao U. Pontifice

326쪽

goa Romam advocatus est, ubi Poeticae, & Rhetoricae sive Humanarum Literarum Cathedram accepit, multasque Epistolas , & orationes composuit, uti scribit Petrus

Angelus Spera in libro de Nobilitate Proselibrum Grammaticae , & Humanitatis. Magnam navavit operam Nicolao Pontifici in libris conquirendis, colligendisque. Morerius in Diet. Lentus de Clar. Ascul.

ce , Latineque doctissimus , poshquam Byzantii aliquamdiu esset diversatus, ubi uxorem duxit filiam Emmanuelis Chrysolorae, rediit in Italiam, Legatus Paleologi Imperatoris ad implorandam Christianorum Principum, opem . DOCuit primum apud Venetos, Florentinos , Senenses, Bononienses, Mediolanenses , publico stipendio, Latinas, Graecasque Litteras. Et ex ejus epistolis colligitur praecipuas Italiae Academias magnis stipendiis illius operam vel conduxisse, vel exoptasse.

Usus est gratia, & patrocinio Eugenii IU. Nicolai V. Alphon si Neapolitanorum Regis, Francisci Ssortiae, &Philippi Mariae Ducis Mediolanensium . Denique senex

docuit in publicis Scholis Urbis , magna cum Auditorum frequentia , uti testatur Alexander ab Alexandro Lib. I. Cap. 23. Genialium Dierum: Franciscus Phile hus, ait, aetati uae homo doctus, ct fortunatus interfui aesi Poetas fumam carmine primum auspicatus es ; a Princisi-burique, qui eo tempore floruerunt, magnis honoribus , re familiari honestatus fuit. Crius vitia ineuutis adolescentiaepsquam defer9uere cupiditates, cum jam aetate

matur eneferet, maZnisposea virtutibus emendavit. Is cum aedo ingravesente celebris Mae haberetur , ct Optimatum rogatu , secer tuque Romam adpentasset, experiri credo, potens, guantum dicendo valeret, Tuscu-

Ianas Quaesiones Ciceronis publice in SchoIis legere aggressui es. Ad eum quotidie concursus Studio ram juzenam , θ' uari uominis Professorum frequens ebat. 9-

327쪽

feque inter legendum firma etiam tunc voce, di Ictere, equi tirique Eloquentiae generibur, praeceptisque discipulos im/uebat, exploratoque judicio gala Heendi genera, di Philosophorum sita multo cum nitore , Oeultu sensitabat, ct rimabatur.' adole utulus

senem inter caeteros coaevoi meoi coIui, se observavi .

Id contigisse videtur vel annis extremis Pii II. vel sub Paulo II. quo tempore Philelphus senium agebat. Et anno MCDLX. adhuc Mediolani docebat, uti ex ejus epistolis , q uae editae sunt Romae ineunte hoc saeculo decimo octavo. Uertit Philelphus e Graeco in Latinum Dionis Prusensis librum unum , Hippocratis libros de flatibus ,& passionibus corporis , Rhetoricam Aristotelis , & ex Plutarcho nonnullas illustrium virorum vitas. Scripsit versibus Ssorti adorum libros novem, Satyrarum libros sex , Lyricorum libros sex , & Grie ea Carmina plurima. Edidit etiam Conviviorum libros duos , de Pietate librum, de morali disciplina libros octo, deque vita Nicolai V. libros duos , Epistolas, & Orationes plures . Decessit nonagenarius Bononiae, adeo dissipatis rei domesticae copiis , ut, teste Iovio, ad efferendum lanus & cubiculi , & coquinar instrumenta venierint. De eo Iovius in elogiis, Vossius in libro de Histori eis Latinis, Iacobus Philippus Bergomensis in Suppl. Chron. lib. II. UO-

laterranus Lib. II. Anthrop. aliique. POMPONIUM LAETUM praeclarissimum Laurentii Vallat discipulum Jovius Sancto veri natem in Provincia Salernitana, Volaterranus , & Barrius Calabrum afferunt. Paulum II. insensum habuit cum Platina, &Callimacho. At beneficio Sixti IU. & Innocentii VIII. stipendium , & Cathedram Humaniorum litterarum Obtinuit . Testis est Iovius Romanam iuventutem tanto studio ad audiendum Latium confluxisse , ut pluribus horis antea praeoccuparet subsellia; ac in suggestu summam laudem promeruisse, quamvis in familiari sermone

328쪽

ῖο balbutire esset solitus . Utebatur simplici , ac frugali

genere vivendi. Domi suae Academiam doctorum vir rum instituit. De qua re Volaterranus Lib. 2I. Pomsonius natione Calaber Graecorum ignaru1, tantum antiquarium sine factitaverat , acsiqua nomina exoleta ac porteutos invenerat , ScholiI MIentabat. Pupentutem Romanam eradiit , labore suoquim assiduo , nodiribus to

flebat, 'proiciebat. Ex falario , is discipulorum memeedibus parvum agelium , ct domanculam in Atιirinali ibi paraterat , ubi sodalitatem litteratorum , tis is appellabat , insiluit: in qua Urbis nataIem , ct Romulum coluit. Scripsit Compendium Grammaticae, De Romanis Caesaribus , De Antiquitatibus Urbis , Uitas Sallustii, & Statii. Tum alia, quae typis haud commisese fuere . Septuagenarius vivis excessit , cum gelidissimo vini potu ventriculi calorem oppressisset. Elatus est Auditorum humeris, honestante ianus familia Alexandri VI. Pontificis , & laudante Marso Oratore, uti a Iovio narratur . Inopem obiisse testatur Ualerianus . Iacet in Ecclesia S. Salvatoris in Lauro , ejusque tumulo haec inscripta sunt Carmina. Hic jacet exigua Laetas Pomponius urna Cujus honos merito pulsat utrumque solum . Laetus erat Romae Vates oblimis , ct idem Rhetor , nunc Campis Laetior Visis . Domitius Palladius Pos.

Ejus vitam scripsit Sabellicus discipulus. Laudatur a JO-vio , Uossio in libro de Historicis Latinis, Hanchio , Toppio , & Nicodemo in additionibus ad Toppium .

PORCELLI Us Poeta , teste Volaterrano , eodem tempore in Urbe profitebatur . De quo ita ait Volaterranus : Porcellius Poeta Neapolitanus, verum isse Romamnus diei malebat , ubi vixit , ct extinctus es admodum senex: vir abripue labore, ac doctrina , in Schoιis eadem

329쪽

quotannissere ct lectitabat, ct vernacula lingua euaκ-δate tantum carmina, guibul omnia refersit natura faciebat , non tam bona, quam facilia, issene extemporalia . Viro tamen hujusmodi admirator non defuit Fredericus Urbini Dux, qui re uas ab eo confrihi voluit. Toppius scribit,non nulla Porcellii Carmina Parisiis edita anno Domini ΜDLIX. inter opuscula Poetarum a Co- Iineo collecta, CHALCIDLUΜ quoque hoc tempore Prosetarem in Urbe egisse Volaterranus testatur: Eodem tempore, ait,

in Urbe Pomponius Lctur, Poreeluas , ct Chalcidius profitebantur . Tum de Chalcidio subdit: GaIeidiar

Grx coram non erat ignarus , nec imperitus Grammat

cus , attamen infans, ct absque genio . Dictionibus inprimis inpi Iabat. Lexiconque condideras, quod obitui sui super veniente, opini anui ejus discipulus bi iandieadit .

IOANNEs SULPICI Us Verulanus Prosessor Humanarum Litterarum sub Innocentio VIII. primus hoc

iaculo Tragoedias , Comoediasque agendi modis Musicis usum restituit. Ita ipse testatur in editione Uitruvii , De Architectura , in cujus epistola dedicatoria ad Cardinalem Riarium, laudans hujus Cardialis magnificentiam in operibus publicis construendis , ait: Tu enim primul Tragariα , guam nos jutentatem excitandi gratia , ct Mere , CP cautare primi hoc aevo docuimur nam ejusmodi actionem jam mastis oeulis Roma non siderat ) in medio foro pulpitum ad quinque pedum altitudinem erectum pulcherrime exornasti. Eamdemque postquam in Hadriani mole Drio Iunocentio sectante es actis , rursum intra tuos penates tamquam in media Circi cavea

toto confessu , umbraculis tecto admissopopulo , optur bus tui ordinis spectatoribus Bonorisce excepist , Tu etiam primus picturatae scenae faciem , quum Pomporis ni Comαdiam agerent nosiro faeculo sendisi : quare o

330쪽

re Theatram novum tota inis I magnis votis expectae.

Pomponianorum nomine indicantur viri docti, qui ex Academia erant Pomponii Laeti. Ex eadem epistola colligitur Innocentium VIII. cogitasse nobile aedificium publicis Scholis construere : Innocentiuι, ait, imo obellis Ane , P metorio suburbano ara&o , Militatis ceristaminibus , ct equitum eoneur onibus , dotalibus ne sumptuariis legibus revocatis . . . Tum Florae Camsus,rum Oreus Haminius uteribus υιυβwm dernisur . . . . De Θmnasio nostro evertendo, ct magni e confruendo quod utina raeoccupasses: ibi enim cotidiana omnium

disciplinarum eduntur spectacula ) prudenti mi Reformatores jam Here eo suam. Primus omnium edidit Uitruvii libros de Architectura. Scripsit commentaria in Lucani Pharsaliam , libro duos do Re Muirari, Librum de Moribus, Praeludia Grammatica . Bayle in Dietion. Morerius in Dictionar. Spera Lib. q. de Nobil. Prosess.

ANDREAs BRENT A eximius Philosophiae, &Humanitatis Prosessor docuit in Scholis Urbis , Graece , Latineque Rhetoricam , ediditque praeclara opera , uti testatur Petrus Angelus Spera Lib. . de Nobilitate Prosetarum Grammaticae. Obiit anno Me DLXXX lv. florente aetate, cum effet a conscribendis epistolis oliverio Cardinali Carasit. Vertit in Latinum Hippocratem de In somniis, & de natura hominum is Scripsit orationes , &Carmina, & Syntagma Rhetorieum. Fuit Patavinus, docuitque sub Sixto IV. De eo Pappadop. ΤOm. a. Lib. a. Capite 9. Gy mali i Patav. BARTO LoΜAEus PARTE NIus Brixiensis doctissimus Graecae , Latinaeque litteraturae profitebatur ire Urbe circa annum Μ cccLxxx Ix. uti refert Ghilinus in Theatro Litteratorum. Uertit in Latinum Thuc id idem. Edidit: Traduzaione degP amori di Leuci o , e di Clerofonte doli' idioma Greeo in per Latini. Morerius .

SEARCH

MENU NAVIGATION