De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

bus antehac Urbis Universitas, eiusque Rector utebantur, vel beneficiis Pontificum, vel consuetudine, vel quovis alio titulo; iam perspicuum fit, omnia antiqua

Gymnasii, Rectorisque iura, hac etiam BENEDICTI

XIV. Constitutione restitui , ac novo robore donari. Praeterea, ut hoc insigne Collegium majoribus afficeret beneficiis, eidem confirmavit antiqua iura omnia, &addidit nova. Nam I. recenset hoc Collegium inter Conspicuos ordines Curiae Romanae , quod conflatum est ex Viris doctrina, virtute, ac rerum peritia praeclaris, quodque addictum est gravissimis muneribus exercendis,& amplissimis donatum privilegiis ; testatus sibi gratissimum esse , quod diu in hoc Coetu meruisset. ΙΙ. Statuit

duodenarium Advocatorum numerum , ita tamen , ut inter eos sit sedes perpetuo addicita Civibus Bononiensi, Ferrariensi, Mediolanensi, Neapolitano a Pontifice seligendis: utque caeteri ex Advocatis Romanae Curiae, Civibus Romanis , vel Pontificiae Ditionis seligantur , permissa trium electitono ipsi Collegio , quorum unum Pontifex in ea sede collocet. III. Declarat, neminem excedere officio Consistorialis Advocati , nisi aut inter Cardinales, vel inter Episcopos residentiae legibus alligatos , vel inter Auditores Rotae Romanae adscribatur. IU. Decernit illum in hoc Collegio Decanum nuncupari , qui antiquior sit ex iis, qui Romae sunt, quique nulla alia Dignitate Aulae Romanae fruuntur ; antiquitatem vero cuiusque esse metiendam ab eo die, quo litteras Pontificis de electione sua exhibuerit Collegio. U. Edicit, Advocatos Consistoriales procul dubio est e Pontificis Familiares, ac Commensales; atque adeo illos sequi debere Pontificum itinera, & iis obviam ire , quibus honoris causa Pontifex Familiares suos jubet occurrere. UΙ. EODdem praecellere Advocatis, Doctoribus, &Prosessoribus omnibus, tum etiam familiaribus Principum , & Cardinalium : & in omnibus publicis Functionibus locum ob

292쪽

tinere post Cubicularios pontificios , & ante Capellanos Secretos; tum in omnibus Solemniis Pontificiis ades edebere. VII. In his vero Pontificiis Solemniis , seu Cappellis , si in Palatio agantur, statuit scamno insidere ante scamnum Cubiculariorum ; si vero in Vaticana Basilica celebrentur , jubet sedere in inseriori gradu Solii Pontificii . VIII. In Conciliis, sive Generalibus , sive

Provincialibus constituit, eumdem Advocatis Consistorialibus locum re, quem obtinent in Aula Romana. IX. Confirmat eisdem usum Cappae violacei coloris in publicis Functionibus , atque Pluvialis in Coronatione Pontificis; tum etiam Togae, seu Mantelli nigri, ita ut hoc vestimenti genere neque Auditoribus Sacri Palatii uti fas sit, nisi de illorum consensu. X. Addit Advocatis Consistorialibus facultatem utendi Habitu Victorio nigri

tamen coloris. XI. Declarat, eorum munus esse Causas

pertraetare in Consistorio Pontificis , & consequenter verba sacere in Consistorio de iis , qui sunt inter Beatos, vel Sanctos recensendi; ac negotia omnia, quae in Consistorio significanda sunt Pontifici, exponere. XII. Probat , confirmatque facultatem privativam constituendi Doctores in utroque Iure, quae spectat ad hoc Collegium, uti alibi dictum fuit. XIII. Cum litteraria instituuntur certamina ad publicos Prosessores constituendos , fusi ragia, quae horum peritiam comprobent, iubet ab Advocatis Consistorialibus serenda . XIV. Asserit, addicitque perpetuo Advocatis Consistorialibus officia Promotoris Fidei , Advocati Pauperum , Advocati Fisci, S Camerae Apostolicae , Advocati fabricae Basilicae S. Petri, Advocati Senatus, Populique Romani, & Commistarii Conclavis , Sede vacante . XV. Eisdem permittit usum Domestici Oratorii. XVI. Denique rata, ac firma habet omnia illorum jura , & Statuta, ita quidem , ut liberum eis si nova Statuta condere , si ita expedire, iplis visuin fuerit. Quapropter tot, & tantis acceptis beneficiis,

293쪽

27 Ine illorum memoria umquam excideret, Advocati Consistoriales grati animi causa excitarunt in Aula magna Gymnasiit marmoreum monumentum cum hac inscriptione .

III. Eadem Pontificia Lege definitus est ordo constituendi publicos Professores . Diximus alibi , Proses

res Urbis olim ab Imperatore , vel a Senatu docendi munus accepisse . In Provinciis vero a Decurionibus Civitatum . Deinde sub Romanis Pontificibus, horum aucto-titate , electio Prosessorum absolvebatur. Neque enim Bonifacius VIII. Clemens U. Innocentius VII. Eugenius IV. quidquam de Prosessoribus accersendis decreverunt . Ioannes XXII. statuerat dumtaxat ordinem promovendi Doctores. At Constitutione Leonis X. Dum luatissimor, indicatur, Prosessorum operam condultam fuisse a Reclare , & Reformatoribus , impetrato Pontificis consensuri Jubet enim ut eminentis litteraturae piri undecumque ad legendum in Scholis publicis dictae Urbis . . . per eosdem Rectorem , ct Reformatores communi opportuna in hoc per eos adhibetida diligentia annuatim conducantur. Sixtus U. Constit ut io ne Sacri Asos latus

ministerio, nil derogatum voluit pristinis juribus Reeto

ris, .

294쪽

a 72ris . At Constitutione, Immens aeterni Dei, qua decrevit Cardinales nonnullos patrocinium Gymnasii gerere, eisdem communem fecit potestatem accersendi Prosessores, si opus suisset, & de Romani Pontificis sententia: uibus facultatem concedimus, inquit , ut cum opus fuerit , praeclaros Theologiae MagiWros, ct liberalium artium Pro Fores, egregios IurisconsultoI unde cumque adjupenetatem erudiendam evocent. Itaque Prosessores Urbis a Pontifice constituebantur , vel suggestione Reetoris , vel suggestione Cardinalium Proteetorum Studii , praesertim vero Cardinalis Ponti scis fratris filii . Qua in re Cardinalis Petrus Aldobrandinus praeclarissii me meruit . Invaluit deinde , ut qui vellent e Cathedra docere inito certamine, suarum virium periculum facerent. Cui instituto sortasse occasionem dedit Constitutio C pientes Gregorii XIII. qua fas esse dixit Romanis Iurisconsultis , atque Doctoribus publice in Gymnasio legere Disciplinas quaslibet,dum modo setientiae suae periculum secissent, publica Leetione habita, praesentibus Cardinalibus Protectoribus Studii, Rectore , & Reformatoribus: Facta , inquit, prius per eo a coram Dilectis Filiis nos=ris Cardinalibus super eodem Studio seu G3mnas c deputariι , ac illius Rectιre , ct Reformatoribas pro re ore exiseulibus una lectione- frequentissima fuere seculo decimo septimo haec certamina litteraria, cum de aliquo constituendo Prosectore agebatur, quae vulgo dicuntur Concursus . His peragendis jubebant Pontifices, Cardinalem aliquem adesse , vel fratris sui filium , Camerarium, Summum Ministrum , aut aliquem e Cardinalibus Ptolectoribus Studii, aut alium suo arbitrio deputastri . Ita anno MDCIx. die vi. Octobris, certamen pro Cathedra Iuris Civilis aetum est praesente Cardinale Arigonio , qui pri

mus erat e Protectoribus Studii. Anno ΜDCxv I. die XXII.

Martii, Cardinalis Sabellus delegatus est a Ponti fee, ut adestet certamini procathedra luris Canonici insti

295쪽

273 tuendo. Anno MCDL. Cardinalis Capponius ; & anno ΜDLxxv II. Cardinalis Cibo hisce litterariis concertationibus interfuere . Atque agebantur vel in AEdibus Pontificiis, vel in aedibus ipsius Cardinalis, qui Pontificis nomine aderat. Aderant quoque Rector,caeterique Advocati Consistoriales, & singuli ferebant suffragia , de illorum peritia, qui se huic examini subjiciebant. Antea vero promulgabantur Edicta nomine Rectoris, & Cardinalium Protectorum Studii , queis certamen habendum omnibus innotesceret. Cujus Edicti haec sorma fuit: De mandato Emi uenii morum ct Reverendis morum Dominorum S.R. R. Cardinalium , nec nou R. P. D. Petri Francisci de Rubeis Sacrac oris orialis AuM Adsocati, ct es dem Studii Rectoris Desurati . Intimetur omnibus, ct gulis valentibus concurrere ad Lecturam Iu-siturionam Cipitatim quatenus infra dies octo a dat. spraefent tim debeant eorum nomina , cognomina , patriam , privilegium Doctoratur, ct alias qualitates, Fquas habent, deferre R. P. D. Rectori praedictb describendas, ct diebus, ct horis intimandis in loco satuendo ac-eedere ad Concursum coram Eminentis. ct Rep. Domino Cardinale C ponio Desurato, ct GHegio RR. PP. DD. Sacrae Corisorialis Aulae Adpocatorum apud eum congregando, gula dignior, ct magis .idoneus praeferetarcum honorario congruo . Datum Romae xx I. SeptembrigMDCL. Petrus Franciscas de Rubeis Rector Deputatur Simile Edictum latum legitur ann no ΜDCLXXXI v. a Marco Antonio Buratio Reetore pro Concursu ad Cathedram Mathematicae faciendo, presente Eminentissimo Cibo. Itaque a Rectore describebantur conditiones singulorum, qui se certamini objiciebantitum dies, & hora agendae rei indicebantur. Sed horis vigintiquatuor antestatam horam periculi iaciendi, vel Cardinalis, vel Rector Gymnasii statuebat, quid a singulis in subeundo certamine esset tractandum. Et quidem si de Iure Canonico,

296쪽

vel Civili agebatur , singuli Textum aliquem Iuris interpretandum accipiebant. Si agebatur de Medicina , Textus ex Hippocratis libris desumebatur . In aliis artibus liberalibus alia seligebantur argumenta , circa qtiae illorum opera esset impendenda. Stata hora, praesentibus Cardinale , Rectore , Advocatis Consistorialibus, quilibet de re sibi proposita disserebat. Ubi finem dicendi

fecerat , si in utroque Iure eertamen versabatur, Advocati Consistoriales disserentem objectilonibus, quibus ille faceret satis , provocabant. Si de aliis Disciplinis certamen erat , insurgebant in disserentem Prosessores duo, vel alii, quibus Rector hanc provinciam demandasset. His peractis, singuli Advocati Consistoriales serebant suffragium. Quibus collatis, Cardinalis ille, qui aderat, vel Restor Gymnasii, totius rei gestae Pontificem conscium faciebat; isque illum praeficiebat Cathedrae vacanti, quem maiora suffragia digniorem declarassent. Tum ei a Rectore significabatur electio a Pontifice facta, electumque Rector Pontifici sistebat. Sed antequam munus litterarium aggrederetur, Catholicae Fidei professionem juxta Pii IV. Constitutionem Infacrosancta , praestabat. Saepissime ipsi Prosessores, qui in inserioribus

stationibus docebant, se se dabant certamini, ut superiores Cathedras occuparent. Quandoque viduata aliqua Cathedra, qui antea aliquod certamen subiisset, in ea collocabatur . Igitur nulla certa lege ad nostra usque tempora Prosessores Urbis constituendi fuere. Sed vel ex litterario certamine, vel ex arbitrio Pontificis, interpellato suffragio Rectoris, munus hoc conferebatur .

Nuper vero BENEDICTUS XIV. Ponti x Gloriosissimus, Constitutione sua , quae incipit, Inter conspicuoἷordines, certam in hac re legem statuit, his verbis: In eligeudis autem per concursum , quoties ita Nobii, Suec .ribus Nostris plaeuerit, tam Puris Canonici,

297쪽

guarum , ct Eloquentiae , nec non rationalis, is experi-zenialis Philosophiae, Medicinae , Ο caeterarum Artium , Facultatum , quae in Archiramnosio hujusmodi publice traduntur , ct explicontur, Profestoribus ,

Lectoribus , volumus, concurrentium examini coram

Veti. Fratre Mosero Annibale Episcopo Portuens S. R. F. Cardinali Camerario ,'ejusdem Archi mnasii, atque isersitatis Stadii generatii Caneellario, Sancti Gementis nuneupato, ejusne in incio Camerariatus hujusmodi Aecessoribus, habendo, Adsocati praedicti collegi aliter femper assisanr pro eorum , stui examinat

'fuerint, electione , una cum Camerario praedicto, uixamen duplici si ragii jure gaudere debeat, cui Consi oriales fu=ragium ferant. Et puidem examen eorum , i ad obtinendus Cathedras in Decretis , seu Iure Osilii Uentiam, et peritiam suam pro tentur, ab ipsis Adsoeotis Consi orialibusperagendum erit. aliarum vero fientiarum inpe facultatum , linguariam Lectores Candidatos experiendos, probandos ab Archigymnasii Rectore pro tempore deputato , cum praedicto S. R. E. Cardinalii Camerarii participatione , einassens , alii assumentur Assessores in entili , facultatibus , et tinguit Hujusmodi praefantes , juxta quorum cons Itam , atque sutennam iam Camerarius , suam Arivocali praedicti in f ramis ferendis super concurrentium peritia , judiciana dirigere taleant. - denique totius examinis e concursus , et in ragiorum δώσοrum relatio , Nobis seu Romano pro tempore Ponti ei , st; Paeanii Cathedrae , seu Lecturae de persona habili, et kdonea , auctorizate Assolica provideatur. Atque jam ex hac lege certamina litteraria in eligendis Prosessoribus agi ut plurimum solent. Nam & sine ullo certamine alii ad publicas Cathedras vocantur; cum Pontifex iusse-Tit certamina ineunda , quoties ira Nobis , o, Successori-M m a

298쪽

rum jam explorata esst scientia , editis libris , vel diuturna in Scholis regendis opera, haud se publico certamini

consueverunt committere . Et qui peregre ab Urbe commorantur , Vix , aut ne Vix quidem noscere possunt Romae

certari de Prosessore constituendo; neque si nossent, iter arriperent, ut ingenii sui vires osten cierent . Ne igitur clarissimarum quorumdam virorum opera deesset Gymnasio, liberum voluit Pontifex , ut Vel ex certamine , vel eleetione sua Prosessores in Cathedris Romanis col-IOcarentur . Denique omittendum non est, Olim Prosesi sores Urbis ad annum conduci consuevisse, ut patet ex Bulla Leonis X. ubi: annuatim conducantur . Et is mos perpetuo viguit in Gymnasio, uti colligitur ex omnibus antiquis Elenchis Prosessorum, in quibus praemittitur, eos ad biennium, vel triennium, vel quadriennium conduci . Id nunc quoque temporis servatur, etsi minime

contingat a munere suo aliquem amoveri.

IV. Ab eodem Gloriosissimo Pontifice anctum est Romanum Gymnasium duabus Cathedris praestantissimis, nempe Mathematicae , & Chemiae. Et quidem Mathem licis Disciplinis sua semper suerat in Romano Gymnasio sedes , uti patet cx Constitutionibus Bonifacit VIII. &Eugenii IV. quae jubent studium in Urbe esse in qualibet facultate . Imo verisimile est insignem illum Math maticum Ioannem Regiomontanum, quem a Viennensi

Gymnasio, ubi post mortem Purbachii publice docebat , Romam duxit, Pio II. Pontifice , Cardinalis Bessarion, ibidem publice docuisse . Et hunc quidem in Urbe familiaritatem inivisse cum Georgio Trapezuntio publico Prosessore, qui in Ptolomeo , & Theone interpretando

operam navaverat, atque observationes plures Astron

micas secisse , reserunt Gassendus in illius vita, & Vei-dlerus in Historia Astronomiae . Quamvis ei diuturna tunc non fuerit in Urbe mora, utpote qui, Belsari ne

299쪽

Ferrariam , Patavium, Venetiasque, ubi Cardinalis Cu- sani Quadraturam Circuli consutavit; reversusque Romam, insensum per id tempus habuit Trapezuntium, uod interpretationem Theonis non satis probaret : &unt, qui putant extinctum Regiomontanum in Urbe , quo e Germania venerat , jubente Sixto IV. ut reformationem Kalendarii aggrederetur, odio, & opera filiorum Trapezuntii, quod parentis errores in vertendis Ptolomaeo, Sc Theone minime dissimularet. Certe tamen Copernicus , & Taisne rus in Urbe docuere . Deinde in omnibus Prosetarum Elenchis, quae supersunt, Occurrit Prosessor Mathematicae. Unus tamen huic rei Vacabat,

idemque aliquando duas simul tradidit Disciplinas , uti Lucas Valerius Romanus diu docuit Mathesin simul, ac Moralem Philosophiam. At sapientissime statutum est a BENEDICTO XIV. Pontifice, ut duo posthac essent in

Gymnasio Mathematicarum rerum Prosessores, quorum unus Elementa , alter abstrusiores , & nobiliores hujus amplissimae Disciplinae partes tractaret . Nam eorum,

qui se hisce studiis dant, duplex est ordo, eorum scilicet,

qui nec prima elementa noverunt, bc aliorum, quibus

perspecta furit quidem elementa , ignotae vero sublimiores, dissicilioresque Mathematicae Disciplinae. Hinc Pontificia lege hac, elementa Geometriae, Algebrae, & Arithmeticae suum habent Prosessorem; 8c suum quoque habent Astronomia , Statica, caeteraeque partes Matheseos. Et Chemia quoque, cujus notitia, Sc usus, aetate hac bonis artibus auspicatissima , plurimum utilitatis, lucisque affert rebus Medicis , Mechanicis , ac Physicis , auctore hoc Pontifice, suum nacta est in Gymnasio locum . Data est in hanc rem Pontificis Constitutio anno MDCCXLIIII. incipiens his verbis : uuanta Reisablicae commoda: ubi ait: Motu proprio, o ex certaicientia, meraque deli,

ratioπe Nos rii, desue Apostolicaepotesati splenitudine,

300쪽

2 Sin praefato publico Archiramna , seu sudio generali,

Sapientiae nuncupato, de Urbe ,praetcr eam, in qua Uemenia Geometriae tradan ur , alia ue inibipraeexisenies Cathedras, ct Lecturas, duas nodos Cathedras , seu

Lecturas alteram nimirum Mathematicae, alteram vero

C miae , pro aliis duobus Lectoribus, altero nempe -- thematicα, altero autem Comiae hujusmodi Professor hasprobarcs dei, O idoneitatis ad Cathedras hujusmodi pro tempore quomodolibet vacantes ,praevio concursu , inersata forma dudum a Nobis in Consi utione nostra privilegiιrum no x Cori orialis Aialae Adsocatorum confirmatoria , pux incipit, Inter conspicuos Orclines, edita quarto Kalendas Septembris Anno guinio . q. In eligendis, tradita, at uestrae rista deputandis, a sumendis, ad commune bonum ,subiacampue utuitarem, Apostolica auctoritate perpetuo erigimus, ct insiluimus . Ne vero aliorum Prosessorum stipendiis quidquam detraheret, decrevit, ut hisce duobus Antecessoribus recenter ab eo constitutis solverentur stipendia ex ea pecuniae summa, quam Aventonenses Typographi illi, quibus unis ex privilegio conceditur iacultas edendi politicas, & litterarias Narrationes rerum ubique gestarum , in AErarium Pontificium intulissent . Et hujus pecunia administrationem, facultatemque ineundi novi contra ctus cum Aventonensibus Τypographis , commisit Cardinali Primo Pontificis Ministro, Rectorique Gymnasii: Eisdemque Cathedris, feti Lecturis a Nobissse erectis,

insitutis , ro earum dote, ac utriusque Lectoris congruo falario , ct provisione, annuamiammam ushingcvtorum sutorum monetae Romanae de juliis decem pro quolife curo ad rationοm ducentorum furorumpro quoliber, eis , ut in aperfolpendorum , eadem A sollea auctoritate constituimus , o a namus . Porro hujus optimi instituti occasionem , consiliumque dedit Amplissimus Cardinalis Silvius Valente Gonzaga S .R. E. Camerarius,& POn-

SEARCH

MENU NAVIGATION