De gymnasio Romano et de eius professoribus ab urbe condita usque ad hæc tempora libri duo quibus accedunt Catalogus advocatorum sacri concistorii, & bullae ad ipsum gymnasium spectantes. Auctore Josepho Carafa c. r

발행: 1751년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

riti offerrent Pontifici supplices libellos, ut a Scholis

cessarent, salvo stipendio . Pontifex vero, interpellato suffragio Rectoris, illorum votis annuebat . Quoniam vero res istaec nullis erat certis limitibus circumscripta, non semel, qui exiguam, vel etiam nullam operam in Gymnasio impenderant, rude , & stipendio donati sunt, magno cum aliorum Prosessorum detrimento , quibus deperditum suerat, quod fietitiis illis veteranis, ac nomine tenus Prosessoribus solvendum erat. Ita publica pecunia litterariis laboribus addicta in otiosorum hominum commodum projiciebatur . Hanc corruptelam Gloriosisi simus Ponti sex BENEDICTUS XIU. in memorato Chiroprapho e medio sustulit. Decrevit enim has conditi nes ad vacationem muneris obtinendam . Qui annis quadraginta in publicis Cathedris docuerit , cellet a munere,

R integrum percipiat illud omne stipendium, quod ei solvebatur , quoad in vivis fuerit. Qui annos triginta in

exercendo munere litterario compleverit, si vacare velit , stipendium quidem accipiat, sed detraetis aureis sexaginta, Prosetari illi solvendis , qui in ejus locum successerit. Qui annorum dumtaxat viginti Prosessor sue rit , si velit rude donari, dimidium stipendii sui sibi dumtaxat vindicet. Qui nondum annis viginti in Gymnasio meruerit, si velit a Scholis abstinere, nullum omnino ei debeatur stipendium .

X. Cum vero omnia , quae dicta sunt, spectent non solum ad rei litterariae utilitatem, sed etiam ad dignit Diem Prosessorum Urbis, non abs re erit, si pauca de eorum prestantia subnectamus. Dignitatem Prosesiorum Urbis constituit primo, extollitque dignitas loci, ubi docent, in Urbe scilicet olim totius Romani Imperii, deinde totius Christianae Ecclesiae principe. Quemadmodum etiam Magistratus omnes sive Civiles, sive Ecclesiastici, qui jus dicunt in Civitatibus , quae Provinciarum , Vel Regnorum sint metropoles, majorem obtinent dignita

312쪽

29otem , & auetoritatem . Hinc In noeentius VII. in Diplomate adducto Cap. v I I. hujus Libri, ait: Iuod quis es qui putet issem locum in quos aderur , atque proicitur

auctoritatem quamdam hominibus afferre, is con derarede,et huIus Inchrae Urbis ineo arabilem excellentiam, nulla enim es Urbs in toto orbe Terrarum, pax magis

via , puc nos reducere intendimus diutius floruerint . Nam & hoe etiam auget dignitatem Prosessorum Urbis, quod ibi doceant, ubi Litterae diu, & plurimum viguere . Pra sertim vero Iurisprudentia , & Latinae Litterae ex Urbe ad Occidentem omnem commigrarunt. Graeca vero in Urbe praecipuam sedem collocarunt. Hinc undique & Philosophi, & Adolescentes ad Urbem veluti Studiorum matrem confluxerunt. Ex quo potissimum momento Iacobus Middendorpius in libello Academiarum totius Orbis probat : Perquam honesum semper fuisse Romae vel Getisse, set suduisse . Sicut olim honesi - mum erat AiΘenis operam litteris dedisse, iras quam

ex Amisto ct Graecia Musae Romam immigrarant, inter celuria, maxime ae honorataponebatur, siquis Romπbonar litteras docuisset, percepissetque . Tertio ex antiquitate Romanae Academiae, ejus Proselsorum excellentia comprobatur. Certum enim est, prima Romanae Academiae initia repetenda esse a Uespatiano, Adriano, Alexandro Severo , & Marco Aurelio Antonino Imperatoribus , qui stipendia , Sc Auditoria Prosessoribus bonarum . artium decreverunt. Adhaec Romana Academia sing lari iure dicebatur Imperatoris, uti in adducta Lege Thedosii Imperatoris, ubi dicitur . Auditorium nostrum. Deinde vero Urbis imperio ad Romanos Pontifices translato , singulari quoque iure est: Universitas Romani Pontificis, Sedisque Apostolicie . Ac pluribus diximus Cap.V. hujus Libri, eam olim , diuque dictam fuisse Unitersit tem Saeri Palatii. Iam vero si nobilissimae quaedam Europa

313쪽

29 ropae Universitates , Pariuensis , Oxoniens s , Salamantina, Bononiensis , ut sibi maiorem dignitatem, au ritatemque conciliarent, se se commiserunt tutelae Sed is Apostolicae, atque hoe etiam nomine caeteris aliis praecelluerunt, quanta erit dignitas Romanae Academiat,

quae est ipse Universitas Apostolicae Sed is Praeterea Pro sessores Urbis majoribus cumulati fuere privilegiis , atque ab aliis distincti. Nam cum alii Proses ores minime

excusarentur a muneribus, si alibi, quam in Patria docerent , Prosessiores tamen Urbis, etsi exteri, hac immunitate fruebantur Legibus Severi, & Antonini, utile statur Modestinus Lib. xxv II. Digestorum, Titulo X. De excusationisus , ac diximus Cap. II. hujus Libri. Tum etiam Prosesiores Regiarum Urbium donabantur Comiti v a primi ordinis , atque Uicariis adaquabantur . A R manis vero Pontificibus collata sunt Prosessoribiti Urbis, tum privilegia plurima, tum illa omnia, quae aliarum Universitatum Prosessoribus esssent concessa. Neque Omittendum est, olim auctoritate Imperatoris, Romanique Senatus, deinde vero , & nostris quoque temporibus isse

fragio Romani Pontificis, Prosesssores Urbis in publicis Cathedris collocari. Denique ex hoc ordine quampi in res Cardinales, Episcopi, Scriptores, virique clarissimi fuere . Quapropter iure, meritoque , uti ait Middendo pius, Caelius Rhodoginus Zachariam Rhodoginum selicem este dicebat, quod ipsi in hac suprema, & Omnium celeberrima Acade oeia profiteri contigisset, atque ex hoc

loco celeberrimo melaritatem caperet./ XI. Nunc de ordine, quem inter se servant Prosessores Gymnasii Romani, aliqua subjiciamus. Perpetuo, S antiquissimo Gymnasii usu, ordo dignitatis Prosesib- Tum, neque a singulorum privatis titulis , seu gradibus , neque ab aetate, neque a diuturniori in Scholis publicis

opera, neque a maiori Lectionum numero, neque e S ali

quo privilegio , sed ex Disciplinarum , quas singuli pro

314쪽

292fitebantur, genere, desumi consuevit. Itaque primum

locum semper occuparunt Prosessores sacrarum rerum ,

secundum Prosessores Iuris Canonici, tertium Proses res Iuris Civilis, quartum Prosessores Medicinae, quintum Pro sessores Philosophiae, sextum Prosessores Rheto-aicae, & Humanarum Litterarum , septimum Prosessores Linguarum. Hoc ordine descripti sunt in omnibus antiquis Elenchis. Nam in hisce Tabulis quidem eorum nomina describuntur , eodem ordine , quem servant in publicis Functionibus. Et hinc ubi statutum suit a Collegio Advocatorum Consistorialium , ut Prosessores Ordinarii Medicinae praecederent Prosessores extra ordinem, a

ditum suit Decreto, is ita in Rotulit faturis infer ibi.

Hunc vero Disciplinarum, & Prosesiorum ordinem aequr, ac convenienter inductum esse , probant ea, quae tradit

Cassanaeus Decima Parte Catalogi Gloriae Mundi. Ibi enim Consid. Ita pluribus probat inter omnes litteratos Omnibus praeserendos esse Theologos. Tum Consid. I pluribus argumentis ostendit, scientiam Iuris Canonici caeteris post Theologiam digniorem esse, praesertim vero scientia Iuris Civilis. Deinde Consid. I9. ait, scientiam Iuris Civilis excellere inter alias scientias, & disci plinas. Et Consid. 23. fuse disputat, probatque Iurisconsultos esse Medicis praeserendos. In sequentibus vero Considerationibus agit de nobilitate & praecellentia Medicinae , Philosophiae, Rhetoricae , Grammaticae , & Matheseos . Quoniam vero genus quodlibet Disciplinarum plures complectitur species, pluresque Prosessores, hine

eorum is ordo obtinuit in Gymnasio Romano, ut ex Professoribus sacrarum rerum primus esset, qui Theologiam, secundus, qui Sacram Scripturam interpretabatur. EX

Prosessoribus Iurium, ultimi suere Prosessores Institutionum. Ita quoque in Medicina, & hi praeserebantur iis , qui Anatomen , & Simplicia Medicamenta tradi bant . In Philosophicis rebus hoc ordine processerunt :

315쪽

Prosetar Metaphysicae , Philosophiae naturalis , Philosophiae moralis , Matheseos , & Logicae. Hos sequebantur Magister Eloquentiae, & Prosessor Humanarum Litterarum. Claudebant agmen Prosessores Linguarum, inter quos Magister Hebraei sermonis diu primum locum Occu-Livit. terum non raro ericitatae sunt controversiae de o dignitatis , quem quisque obtineret, haeque judicio,& sententia Rectoris , aut Collegii Advocatorum Consistorialium definiebantur . Ita cum Prosessores ordinarii Medicinae Prosessoribus extra ordinem praeserri contenderunt. De qua re legitur in Libris Camerariatus Col-

Iegii sol. 7 6. die xi I. Octobris anno MDCLXIV. Rectore Petro Francisco de Rubeis , ut convenerint simul Advocati Consistorialespro decidenda controversia exorta oc- ea negraecedentiae inter Trullium Chirurgiae, ct Anc- tomiae , necnon esui,aldum Simplicium Medicameni rum in Romana mi*ersitate Prose foret ex uno , si ue forisam , ct Man edum Medicinam extra oronem supra nnmerum in eadem miserstate pro flentes ex altera , re mature discussa decreperans, attenta con et dine Hujus miser latis supra centum annos authereticisi us Archivmnasii documeniis comprobata, cui a tres obfersantia sudii Parasini , praefatos nullium , is Muibaldum scaecedere debere tu omnibus actibus ad dictam Universiatem sectantibus dictos Caporisam, ρο-Uredum tamquam Professores extraordinarios ad i-νοι ultra numerum , ct ita in Rotulis futuris inscribi , ct in libro Actorum Collegii per modernum Camerarium adnotandum esse. Et cum Alexander UII. novam statuit Cathedram Ecclesiasticae Historiae , eique Franciscum Macedo praefecit, is libellum supplicem obtulit Collegio, ut novae huic Cathedrae locum concederent, qui tantae Disciplinae conveniret. Pariter hujus simili

316쪽

setarem deberi contendit, resque haec definita est sussea-giis Advocatorum Consistorialium . Nuper vero, cum Iurisprudentiae , & Medicinae Antecessoribus statuta suerint eo majora stipendia, quo diutius in Gymnasio docuissent, statutum quoque est, ut in illorum ordine antiquiores praecederent recentiores. Itaque is ordo est Prosessorum Urbis, quo sedent in publicis Funetionibus . Professor Theologiae ad mentem S. Thomae, Prosessor Theologiae Scoti, Prosessor Sacrae Scripturae, Prosessor Controversiarum, Thologus Moralis, & qui expendit Historiam Ecclesiae. Sequuntur Iurisconsulti, servato inter se ordine antiquitatis in munere litterario. Post hos sedent Medicarum rerum Magistri pariter servato ordine antiquitatis. Et huic Classi adjunguntur Prosessores Chemiae , & Bolanicae Praeticae. Tum locum occupant cael rarum Artium Prosessores, Metaphysicae, Physicae , Et hicae , Matheseos, Rhetoricae, & Linguarum simul ac rerum Liturgicarum) Hebraicae, Graecae, Syriacae , Arabicae .

XII. Superest tandem ut totius rei litterariae ordinem in Gymnasio Romano describamus. Habet Gymnasium Prosessores viginti septem , qui actu , qui quotidie praestant operam suam in tradendis liberalibus Disciplinis . Sex Iura interpretantur, totidem vacant Medicis rebus,reliqui quindecim tractant caeteras artes liberales. Scholae patent tribus horis matutinis , ac duabus vespe

sinis ; & in hisce horis Professores alii aliis suceedentes in publica pulpita ascendunt. Itaque prima horam alutinu Pro 1soribus Institutinum Juris Civilis, Institutionum Medicinae Theoricae, Metaphysicae simul Logicae , Theologiae, Graecique sermonis , docendum est. Hos sequuntur secunda hora matutina Professores, qui de Pandectis, de elementis Bolanicae, de Physicis rebus, de aliquo Tractatu Iuris Civilis, & Medicinae Theoricae, deque Sacra Scriptura agunt. Quibus succedunt tertia

hora

317쪽

hora matutina Prosessores tractantes Criminalia neg tia , Institutiones Anatomiae, Elementa Mathematicae , Rhetoricam, Ethicam, atque Historiam Ecclesiae. Hoc sane ordine iidem Auditores Iurisprudentiae , auditis prima hora Institutionibus , ad Pandectarum studiam secunda hora se conserunt,uel ad aliquem Iuris Civilis Tractatum addiscendum; deinde tertia hora possunt , si velint , Criminalibus rebus vacare. Pariter et , qui prima hora Scholam adit Theologiae, successivis horis , patent Scholae Sacrae Scripturae , & Ecclesiasticae Historiae. Et qui Medicas Institutiones primum audiuerunt , ab audiendis deinde Medicina Theorica , vel Bolanica , dc Anatomia minime prohibentur. Tandem liberum cuique adolescenti est , a Logi eis &Metaphysicis rebus ad Physicas , Sc Mathematicas commigrare. Is idem est ordo rei horis pomeridianis. Nam prima hora vespertina docentur e Cathedra Institutiones Iuris Canonici , Institutiones Medicinae Practicae, Grammatica Syrorum simul &Liturgia, & Arabum Grammatica. In secunda hora vespertina stationem habθnt in Gymnasio , qui Decretum Gratiani , Medicinam Practicam , Mathematicam , Chemiam , Moralem Theologiam, Hebraeorum sermonem traduntia Quapropter, integrum est Auditoribus , simul Institutionibus Iuris Canonici , & Decreto Gratiani incumbere; vel Medicinae practicae , ejusque Institutionibus . Hi Prosessores omnes , exceptis sestis diebus, demto etiam Iovis die , disserunt e Cathedra . Praeter hos sunt alii duo, qui in Gymnasio verba faciunt iis diebus , quibus caeteri feriantur , Prosessor Theologiae Scotisticae, & Prosessor Controversiarum . Iisdem diebus , Pi osessor Bolanicae practicae, statis temporibus, indicat in Horto Medico charecte res herbarum, de quibus disserentem Prosessorem in Gymnasio adolescentes audiverunt. Pariter iis diebus, quibus caeteri Professores

a Scholis abstinent , Prosessor Anatomiae in Theatro

318쪽

Anatomico disiectas humani corporis partes ante oculos ponit , ac examini subiicit. Praeterea qualibet hebdomada diebus Mercurii, & Sabbathi secunda hora vespertina in Theatro Chymico habentur Chymica experimenta . Tum etiam bis in mense , die Sabbathi , secunda hora matutina , in Theatro Physico Prosessor incumbit s ciundis Physicis experimentis. Ad haec litteraria ministeria, habet Gymnasium suppellectilem omnem , & instrumentum omne , quod necesse est , diligentissime elaboratum , Chymicis , Physicis , Mathematicis , Anatomicis operationibus aptissimum . Singulis annis , die decima octava Octobris , quae S. Lucae festiva est , ex antiquissimo more conveniunt in Gymnasium Professores Reetor , Advocatique Consistoriales, & Sacro celebrato, legitur e pulpito Catalogus Professorum, & Edictum Rectoris pro recta Studiorum ordinatione. Hujus Edicti summa haec est. I. Ut singulis diebus , cum Lectiones habentur , celebretur Sacrum in Ecclesia Gymnasii , ut ei Prosessores, Auditoresque adesse possint. ΙL Monet , &hortatur Prosessores , Auditoresque , ut Eucharisticam

mensam frequenter adeant, atque honeste vivant. III. J bet , in Scholis , totoque Gymnasio universos modeste , urbane, liberaliterque se gerere, praesertim vero a Di scipulis suos coli Institutores. IU. Arcet, prohibetque a toto Gymnasio ludos omnes, clamores, scommata, &alia hujus generis, quae non decent loci maiestatem. U. Pariter vetat armis cujusvis generis munitos Scholas adire; & mutuis conviciis , vel ictibus contendere , sive decertare . VI. Ne perditi adolescentes violent Gymnasii sanctitatem, mandat, ut nullis liberum sit ad Jurium , vel Medicinae studia se conferre, nisi a Rectore veniam impetraverint. VII. Ut in seriores Gymnasii Ministri caveant , studeantque , ne Prosessores a Scholis habendis perturbentur, & ne quid sit in Gymnasio indignum , inhonestumque . VIII. Ut ne eorum aedes aliis loeentur, bel

319쪽

29 7

vel vacationum tempore , Scholae aliis usibus occupentur . IX. Ut qui violaverint haec Statuta , poenis sint afficiendi. X. Ut Prosesiores , statis diebus, & horis, non desint officio suo, hortatur , atque mandat. XI. Qui Uero desuerint, eos statuit puniendos, detracta salarii parte .XΙΙ. Puniendos quoque decernit Prosessores, qui nec septem habeant Auditores. XIII. Quae Omnia, ut perspecta ei sint , jubet, Bidelium singulis horis circumire Scholas Omnes, atque negligentes, inutilesque Prosesi sores Rectori indicare . XIV. Edicit, ex aegra valetudine dumtaxat fas esse Prosessoribus a Scholis abesse , non vero ex aliis officiis , negotiisque, quibus non debuissent se se implicare . XU. Fas non esse Prosessori impedito vices suas alteri demandare, cum id spectet ad Rectorem . XVI. Denique indictis poenis, mandat, ne quis in

Urbe, sive privatim , sive publice , ludum litterarium instituat: Posiremo idem Illusirissimus, ct Reverendis

vando , omnibus, ct fletalis cujuscumque conditionis, ordinis, acprofessionis di riSyepraecipit subpoena ducentorum aureorum Locis Piis applicandorum , irrogatae infamiae , is perpetui ab Urbe exilii, ne pumquam publice , ant frivorim , cyiam in aliptio Sisci aris , vel alibi

docere , fBolam Uerire , aut Scholares apud se discendi ea a in contubernio habere audeat, pelpraesumat, ni prius eidem D. Rectori se praesentaverit, ejusque , vel alterius ab eo deputati examini se subjecerit, CP coram praefato D.Rectores Iliam Chrisianae Fidriprofessionem emisserit, ut expressis Ferbis disponitur in Con sisutio-ae 88. fan. mem. Pii IV., ac deni ue ab ipso D. Rectore,nd quem privative pertinet, neuliarem docendi per li

tinuerit : Unusumque aurem eorum indicem Tabellam prae foribus habeat, qua Dysitatum suum pro reatur, tu primis pero meminerit, ut praeter res literari sit , es,

320쪽

quae ad doctrinam tarsianampertinent, Scholares diligenter edoceat juxta formam dictarum Patentium , aliaque simpleat, ad quae ex proprii muneris ratione , atque ex ejus m D. Rectoris Edictis tenetur. Simulter nemo audeatisne expressa iratas IIIustri . Reverenias. D. Rectoris licentia , quolibet anno per eum renovanda , Ius Canonicum, Cipite, vel quae sunt Artis Medicae extra Romanum Archiramna iam , Hortumque Medicum , privatim, vel publice , legere, docere , aut uocumque alio modo explicare, DisputationeI, aut Conclusiones insiluere, pel obstinere, subparnis , in ante dictis praecedentistis Edictis continentur , aliis arsitrio ejusdem . Illudque unum prae eae-xeris inculcatur , imprimere audeat, aue i riami faciat, fuclineat, disribuat , Wpe in Archigγ-mnasis , sive alio quovis loco Conclu oues vel Disputat ouer Puris, ui prius ab Ilioris. ' Reserendissimo

D. Rectore licentiam in ristis obtinuerit, praepio examine , ct approbatione, ob parnis indictis , alii ueetiam gravioribus arbitrio ejusdem Domini Rectoris. Hoc Edictum , & Catalogus Prosessorum promulgantur die I 8. Octobris M, singulique donantur Calendario, ubi descripti sunt dies omnes docendi, dc seriandi. Sed non nisi die 23. Novembris , quae Sanctae Catharinae Virgini Alexandrinae est sacra, in aula Gymnasii habetur singulis annis oratio pro Studiorum inchoatione . Attamen a die sexta Novembris auspicantur Lectiones, & ad diem usque vigesimam primam Iulii., navant operam suam Prosessores . Atque is est ordo rei litterariae in Gymnasio Romano, BENEDICTO XIV. Ponti fiee, Clemente Argenuillerio Rectore. Quod diu , q 'od plurimum Ecclesiae, Urbi, ac bonis artibus sit faustum , felix, sortunatumque .

SEARCH

MENU NAVIGATION