Bibliothecae Alexandrinae icones symbolicae p. d. Christofori Giardae ... elogiis illustratae

발행: 1626년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

solidior quis enim Deum audit , quin illico praestan tiam operis non arguat a nobilitate Auccori S Nam .

sanctissimi, ijdemq; sapientissimi viri, quibus adscribor, scribae ipsi, seu potiti calami, non PrincipeS, aut mei conditores fuerunt scripsere homines, Numen dictauit. Itaq; ob hanc etiam causam in Caelum oculos sustollo, ut locum indicem,unde nanciscor lumen, quod sapientissimo e capite, in radiorum similitudinem circumquaq; vibrans Soli me simillimam reddit. Aures erigo ad suscsurrantis columbae secretum murmur, quo diuini spiriatus caelestis reuelatio adumbratur. Slix columba, fortunata volucris, aut Beata , cui olor cedat, inuideat Pati , luscinia non contendar, quam Aquila, quam Phoenix ipsa nescio quodam liuore admiretur. Ergo, dum mihi in aurcissussurras , caelestem declaras amatum, quo Viam monstrante, dc dirigente per sanctissimum veritatis callem semper recta gradior, nec Vnguem quidem ab illa in alteram partem unquam deflecto. Nam commutatis, ac perturbatis omnibu naturae legibus, quae semper Caelum petit flamma, potius deorsum feretur, ac suis ponderibus in altum tellus librabitur; potius impositas sibi a Deo leges transilient via d. e Scad suos fontes recurrent; obliquum lignorum ordinem,

in quo sibi currendum ex Imperio Numinis intelligit, potius Sol deseret, qu m, ut ipsa ab eo, quod caepi,

diiunae eiusdemq; certiti impe veritatis magisterio , ullo aut loco, aut tempore, a it caussa, aut Vllam ob rem transuersum agi possim . Absunt a me, quae adsunt alijs scient ijs caussae , quibus non ortum maculant solum, sed etiam progressum omnem Nam, ut arborum fructuS vitiatae radicis signa referunt, talij debiles paren- tum

32쪽

i Sacrae Scripturae tum imminti tum vigorem cstantur: ratione haud abs mili ingeniorum foetus auctorum vitia contrahunt ete

nim ab hominis ingenio quod est maxime imperfectum quid esse poterat ab omni parte perfectum ΘTu mihi ingenium as eris , cui scientiarum, virtutum semina ab initio natura prorsus nulla crediderit, concesserit tamen igniculo quosdam, quos, nisi malis moribu , prauisque opinionibus maturius extinxisset, veritatem sine labore percepi illat ingenium, quod antiqui sceleris poena, ignorationis atra caligine circum- sepserit, violentis perturbationum , Odij, amoriS, irae , aliarumq; tamquam fur ijs obsederit ob hoc deinde vis putem gigni posse liberos ingenuos, nobiles, flpientiae, ac veritatis amantissimos ΘVidete, cum humanis disciplinis quom agam humaniter, Nuntia diuinitatis Pi incipis auctoritas, qui me legauit, tanta est, ut vel ipsim diei firmistime sit adhaerendum, standumque Attamen , cum ijsdem nolo auctoritate contendere, pus nabo ratione, ita pugnabo, ut victas, superata se ipsae fateantur. Primum enim meta illis proposita , nisi aberrent, est felicitas temporaria mihi vero Beatitudo animorum

aeterna illae res caducas ; ego nunquam intermoritu-IaS . terrena illae, caeleste ego . illae humana contemplantur; ego altissimas, plane diuinas. At enim vero lumen ilhae securius respiciunt, tutiorem in .ic inueniendae veritatis nauigatione omni senosuram sequuntur An Vento tam varios, tam dissidentes inter se, di contrarios Homeria excogitauit, ut Vlyssi tot errores probabiliter affingeret, in quot homines impegere , dum iginoratione Duce, Comite su-

Perbia

33쪽

perbia in amplissimo scribendarum rerum Oceano re .mis, velisq; omnibu nauigariliat sed tolerandi adhuc essent, si post tot casus post tot discrimina, aureu vellus veritatis, ut Argonautae reportali en nunc quis illos ferat, cum Plato post immensos, diuturno labores, eam ipsam , cuius desiderio tantopere flagrabat, veritatem in specu obscura coclus ima flerat cum alij eidem oculos, veluti cornici inhumaniter perfodiant , cum Democritus crudelior omnibus in altissimum puteum praecipitem eandem mittat

Ego , quae nihil temporis contrivi in verbi cuden dis in ijsdem, quasi monilis aurei coniungendi annuialis nihil laboris insumpsi, nihil in argumentis illusoriae

artis prorsus adhibui, tamen in obscuri clara, inamabiguis certa, in humilibus sublimis, in maximis plana, in arduis facilis , in facilibus digna, in omnibus decora,

hones a perfecta, communem, Momnibus gratissimum saporem assecuta sum . Me pueri legunt , intelligunt viri, senes consulunt. Fgo lac paruuli S me viris palati delicatioris; panis hominibus validis; inualidis Iedicina; in occasum vergentibus Vinum.

A me ignari peritiam , sapientiam docti modos iam

diuites, egeni tolerantiam , virtutem clari, obscuri nobilitatem plebs subiectionem , obsequium mileS, senatu prudentiam , veram administra lidi rationem Princep refert. Venio ad emblemata similitudinum quibus me plures exornarunt tellu frugi .m,. metallorum . ferax mihi collata se erilis iudicata est non enim Omnis fert omnia tellus. Atqui ego sub unius literae cortice omnes sensus persectis inae complecto or. Ali Oceanum undarum, gemmarum diti si mum parent cm me- cum

34쪽

a Sacrae Scripturae

cum in contentionem adductum inopem, & egenum arbitrati sunt. Plura enim ex me volumina, quam ab illo flumina profluxerunt. Aerem non pauci, quo vivunt homines , haud tam necessarium exist imarunt ;quam mea sit omnibus doctrina ad diuinioris vitae genus sustinendum me ignem plures non clam subducta,

Vnde magna febrium cohors terris incubui si e falso di cta, creditaq; est, sed ab ipso numinis pectore, tanquam ab aeterni amoris plenisssima fornace delapsum ad inflammandos mortalium animos probarunt, Vt nemo iam

sit, qui me pulchriorem animis, quam flamma 1 oculis; utiliorem probandis, purgandisq; mentibu S, quam sit ignis metallis , ardentiorem incendendis cordibus,' quam corporibus exurendis sit eiusdem elementi vigor, apud se non sentia ingenue is apud alio libere non praedicet. Neq; ijs, quamquam amplissimis regionibus praeclaram laudum mearum seriem concluserunt.

Nam, inquiunt, uo quemadmodum Reges cupidi Lsimos reperien d originis Nili celeberrimi fluminis asp rita viarum,& disia cultas ab inc nato reuocauit ita nosa prosequendis tuis immensis laudibus caelorum sublumitas retardabit, clarissima scientiarum Imperatrix. quin tuis pennis subnixi, te usq; ad eum, a quo proflu xisti, diuinitatis fontem caelestibus argumenti decore

comitabimur.

Quid enim nobis opus est luna menstruis destistibus laborante, qui te semper plenam suspicimus quid terra Umbra S patiente , qui te nullis terrenis casibus subieci an habemus quid lucente aliena tantum luc , qui te, non emendi cata, sed tuas plandentem videmus Θquid tu constanti, ac erratica, qui te firmam grauem, fixam

35쪽

Lon Θmbolicis. I fixam singulari numinis beneficio possidemum Nam eloquentia Praele Mercuri, quae de tefabula narraba tur, proiecta virga aurea duo inter serpentes trisulcis linguis irantes repente illos ad concordiam , amicitaliamq; reuocasse , unde pacis insigne Caduceus apud Graecos habitus est, verissima minorem historia fit eare, quae ab hac telestis facundia Diva, non semel, atq; herum, sed millies quotidie frequentissima inimicorum conciliatione perficitur.

At tu amoris sydus,& pulchri tirdinis , seu Solem prae eas lucifer , seu Hesperus eundem subsequaris, ne tibi, ne nimium placeas, quando haec non solum pulchrior, sed multo honestior Virgo ipsuna, cui modo praefers , nunc post gradum facis , sua claritate Principem lucis inumbrat. Quod si eadem natura syderibus quae militibus, ut quemadmodum hi, Duce sublato, cuncti statim aufugiunt ita deuicto Sole, astra illico recondantur: non suus Martem bellicu furor, cum armorum Regina in singulare certamen ad probandam , ostendendamq; fortitudinem adducat non Iouem auxiliaria virtus, a qua nomen inuenit, in salubritatis di sceptationem; non sua tarditas Saturnum in contentionem prudentiae non ordo pulcherrimus stellarum Caelum illud in quo illa sita sunt, in ornamentorum comparationem non deniq; omnium reliquarum motricem sphaeram, in huius virtutis probationem vis illa trahat omnium rapidissima. Quid pluribus pDomui, qu e te genuit, altissimae omnium, quae plus accipit ornamenti a Domino, quam conserat, essimillima ambae enim ardentiori estis natur e ambae pulcherrimae , ambae plenissimae ineolarum , quin ambae

36쪽

12 Sacra Scripturae sedes numinis: nisii, quod alteram clarior, tu paulo ob scurior Beatorum illa, tu viatorum altera quiescit, tu graderis. Itaque in eam delabor sententiam, ut non

tam sis aula, quam Dei Rheda Persuadent animantes mistica quatuor Euangeliorum conditoribus , qui tibi comites assistunt, vel tuo iudicio sapienter attributae, duoq; Reges sanctissimi, ac sapientissimi David, Sa lomon, de quibus, uti e optime nierita, ita illi vices rependunt gratissimi dum ouantem insoliti gaudij significationibus maximis prosequuntur. At tu Caeli prior, seu aula, seu verior Dei es Rheda, illud precamur, ut caelestis dominationis arcana ne clauda , Utque tui Squadrigi , quibus vera salus promittitur, sublatos Opportuno tempore in Caelum

SACRA

37쪽

. SAPIENTIAE CAELESTIS, AC HUMANAE . GEMINAE VELUT PARENTI

PROPAGO BIFORMIS, NEC DEFORMI MINOR ALTERA . ALTERA GENITRICE MAIOR

. THEOLOGIA

. DIVINARUM LITERARUM IANITRIX IMPERATRIX HUMANARUM . DEBELLATRIX HAERE SUM . CATHOLICORUM DOGMATUM PROTECTRIX HOMINIS LAUREA, NUMINIS LINGUA . QUAM HAERETICIS FORMIDANDUM . IMPERI TU SCEPTRUM . TAM CATHOLICIS AMANDUM . TUI SACRAMENT POCULUNI

SEARCH

MENU NAVIGATION