Bibliothecae Alexandrinae icones symbolicae p. d. Christofori Giardae ... elogiis illustratae

발행: 1626년

분량: 220페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

THEOLOGIA

UAS Deus coniunxit , homo non paret. Coniunxit plane hasce Duas facultatum Reginas, arctissim vinculo coniunxit Numen verax, non homo mendax. Quod enim arctius vinculti quam seruam inter , ac Dominam magis oram, δ discipulam, matrem inter ac filiam Sacra Theologi , si caelestis scripturae diuinitas spectetur, serua si oraculum,& magisterium, Discipula; si generationis ordo, ac series, eiusdem filia merito habet: da est. Sacrae Scripturae ad nutu in omnibus semper Obsequi, ingenuae seruitutis est; pendere ab eiusdem docenti ore seuerioris disciplinae est ab illa proficisci, in natura similitudinem. formam, ea demum perfecta filiatio est.

Quisquis igitur Dominam admiratus es, seruam ne despice : quisquis tentas aures magistrae Lebuisti, discipulam audi quisquis ornamenta matris curiosius inspexisti, sacrum, ac humani stimum ornamentorum filiae

mundum contemplare.

Reginam indicant insignia plane Regia, sceptrum, quod praefert haeua, I aureum, quod regio capite iustinet , Diadema. Caeleste porro illius ei: us argui lux caelestis,

42쪽

α Sacrae Theologiae caelestis, quae inoffensa Virginis tempora, suis splendoribus circum lambens dum velat, reuelat acceptam e Caelo lucem, oculis in terram defixis, videtur in mortales, quibus docendis, illustrandis eandem accepit, regerere. Quibus calicem aureu crucis signo nobilitatii

dextera ostentans ad diuinorum arcanorum communicationem inuitat. Nam vestis infra latior ad pedes, arctior vero supra ad mamillas styli discrimen adumbrat, quo nunc ad Christianum populum sacris fidei documentis imbuendum uberiori,& latior in concionibus, nunc in scholis ad suorum alumnorum mentes peritius erudiendas pressiori ac limatiori usa est . At septiceps Draco , quid incassum venenata attollis capita, inuictae Virginis pede suppressus erunt haereses, donec fi-

deS Verum, donec erunt haereses, infectas illarum radices,& pestifera capita conteret Sacra Theologia. Sic enim cum sapientissimis viris statuere debemus, praeter Sacras, ac diuites litteras , quas e Caelo dedit ad nos Deus, praeter disciplinas, qua variaS, ac multiplices hominum ingenijs excogitata S, nata S, auctaS, expolitas, perfectas multis laboribns, ac industria scimuS, hanc etiam scientiam necessariam prorsus fuisse,

quae prima illas explicaret, has vero extremaS, multiSerroribus expurgaret , regereret in multis, in omnibus perficeret.

Nam diuinarum litterartim altius profundum quiS, nisi ventis ludibrium, ii uctibus iocum, piscibus cibum deberet , ingeniisui cymba ingre illa secure Vmquam , fuisset si ad clauum omni instructior nauta non sedisset caeli marisq; plagarum omnium peritissima gubera

natrix Theologia P an qui sine illius consilio, o regimine

soluerunt

43쪽

Ico Symbolica i soluerunt a littore, sacram nauigationem ad Orti, omnes, aut in fide non sunt naufragati, aut pro sanis opis morum consiliorum mercibus pestiferaS, insanas opi niones ex ipso mari sacrarum litterarum non sunt ex piscati neq; enim natura prodigiorum mater ad suo rum discrimen operum tot in undis scopulos, tot syrtes , tot insulaS, ac promontoria, neqr, tot Ventorum

genera inimica, Minter se contraria ad marinae plebis fluctus, seditiones excitandas constituit quot Numi ni prouidentia, occultis quidem, verum sapientissimis, ij dem 3 iustissimis de causis impulsa , loco arduos,in distic illi mos in scripturis ad ingenioria exercitationem, de tentamentum fidei reliquit quibus collatae Charybiadis, J Scylla, faciles; SyrteS, nullo modo pertimescendae; aestus maritimi, optabiles, in quibus nauigandis doctissimarum frontium labor, Mindustria desudaret. Quod, si quis naui se crederet orbatae veliS, remis destitutae, nudatae omnibus praesidijs, quae sit nauigatio requirit, sine nauta, sine Tabula Regionum obseruanta darum magistra, sine annona , sine magnete poli certissima indice, solus absq; comite, solus absque socio, suo tantum nixus ingenio quid, hunc sapientcrn homines, an insipientem existimarent si sapientem insaniarent ipsi, qui perturbata nominum aequissima ratione, insipienti sapientis nomen adscriberent. Sin vero insipientem, quod sine causa in extremum discrimen rem, corpus, animum licitatem suam adducat dubitatur adhuc sapientes, an insipientes fuerint haeresum parentes nefandi, qui in sacrarum literarum explanatione, suorum ingeniorum erraticis diuulsisq; puppibus fiderunt adeo , ut neq; diuinae reuelationis Cynosuram re-

D spexerint,

44쪽

26 Sacrae Theologiae spexerint neq; diuini spiritus auram explorarint, neq; sanctissimis assiatibus captandis suarum mentium Vela expanderint, neq; remos caelestium donorum instrux rint, neq; Patres eruditissimos, hocq; in genere praestantissimos secum voluerint, neque Sacram Theologiam , admiserint, quae, dum exponendorum locorum legitimam methodum praescribit , sacrae huius nauigationis tabula recte dici potest; dum mentem exponentiS regit, Squo illam cunque vult ducit, ac deducit, nauta dum ipso in cursu procellas inter, ac tempestate maximarum dissicultatum recreat, annona; dum ecclesiam, veritati Smagistram, tamquam polum immobilem in omni disputatione respicit, magne Caelestis, haud dedecet tappelletur ΘMihi vero non stliciter minus, quam sapienter suam illi nauigationen videntur instituisse , qui te in omnibus Arbitra, ac Duce, emens humanae contemplatio nis pelago in Oceanum diuinitatis expedite penetrarunt , mutatiSque remorum,& velorum ordinibu , que madmodum qui nostris oppositum pedibus mare ingrediuntur, non tam rationi, quam fidei, non tam humanae, quam auctoritati diuinae semper obsecundanteS,nΟ-UOS OrbeS , eosque caelest tum diuitiarum plenissinaros, sacris in litteris detexerunt, recluserunt, facillimum ad illos aditum omnibu reserarunt ..

Neq; suis se in Caelum sustollat gloriar alis Christo-plior tis Columbus, qui spreto Herculis Imperio, n Gaditani freti columnas plus ultra quispiam auderet,

consulentis , ut Columba voltlcrum prima olivae viri-scentem ramum in arcam detulit ar timentum serenitatiS bd paci S: ita primus mortalium remi S, non pennis delatus

45쪽

delatus , sui interpretationem nominis compleuit , ac Christum nouo orbi sua nauigatione primu minuexit. Sed neq; nauis illa, quae deinde totum Orbem permensa V1ditoriae nomen obtinuit, tanquam immens maris vi ctrix, ac dominatrix superbiat longe enim minus est, quod a vobis terrae optatum est , quam quod a Caeli sacris Argonautis detectum, reclusumque est.

Quido caelestis solum disciplina sacrarum literarum

tantae interpretis magisterio, ac voce, ut holrinibus ex-phinaretur , indigebat , reliquae vero a mortalibus inuenta facultates, suis contentae adiumentis, nihil pineta

terea ad suam perfectionem requirebant Θ ecquis hoc dicat, nisi plane desipiat est enim id verissimum, quod tamquam aliquid incredibile putantur assirmare homi ne docti sirini, eum, qui animo Sacram Theologian percepisset, reliquas omnes disciplinas, tutius assequi, intelligere facilius, meliu amplecti. Stantam enim

securitatem attulit multis, maximiSque rebuS, quae antea dubiae videbantur Θ quam porro iter ad scientias facile, Si planum reddidit, dum innumeros errore sustulit, quibus studiosorum animi sine Ductu, immo non sine magni laboris, S temporis amara detinebantur ΘEtenim , postquam rebelles ancillae ad huius Reginae

obsequium , ac imperium reuocatae sunt, multo soler

tiori diligentia comparantur; comparatae autem longi illustriori cum honore ab omnibus tabentur. Antea humanae artes, cum excusi iugo, spreta caelestis imperi dominatione, more Scytharum mulierum vagarentur, squallidae, incultae, discordes, ac deformes erant. Horuerat in j decor, elanguerat Vigor, emarcuerat vi OmniS,ac forma interierat. At ubi sceptrum

46쪽

28 Sacrae Theologiae hoc exosculatae, tamquam vitalis quaedam potestas eo inclusi esset , confestim reuixerunt, mouerunt lac tOS; neq, solum; verum longe ad excellentiorem formam redierunt. Illud enim a vestra mihi petendum est humanitate, ut qui pictam in tabula sacram Theologiam pulcherrimo vestitu, ac ornatu regali, ac sceptro stantatem videtis, qua tabula capere omne non potuit, VOS cogitatione vestra existimetis praesto esse scientias omanes, Marte humanaS, ut ancissulaS, quarum unaquaeq,

nihil aliud agat, nullum suum ossicium hicat, nisi ut diuinae huic Imperatrici ministret, meam humiliter stic roget si modo coloribus id exprimi potest.

tuus , o Reriina , qui optas

Explorare labor mihi iussa capessere fas en

Nam, si eo vesaniae procellit Attila Gothorum Rex, ut Mediolanum ingressus tabulam pingi iussurit, in qua

Romanorum Impera tores, 3 caeterarum gentium RegeScernerentur, qui ante illum supplices prouoluti saccos auri, argentiq, plenissimo ad eius pede effunderet, eaq, significatione, quas alterum Ditem opulentiae numen profiteretur: quis, tanqua precellentis iustitiae argumentum non litet, ac laudet id, quod non inuite, sed iam sponte deferunt Regina nobilissimarum artium liberales, ac nobiles disciplinae ξPrimum , Quae prima est generationis ordine , sui eoblationem seruitutis auspicat ut Grammatica . Tibi, inquid, o Imperatrix, verborum, ac nominum opifex, fabra in eorumdem inuentione, ac iunci ura dicendi elaboro . Excipit Poesis, meus etiam in hunc numerum prccedat

47쪽

Don 'mbolica . 29procedat venustior ornatu S. subsequitur eloquentia . . Ecquis laborum meorum scopumin concinnanda ora tione, quam, ut in excitandi hominum cordibu tua ,sun administra Veri, selsiq; disceptatrix attexit Dia lectica Dispeream, nisi omnes differendi rationes petarire omnino sinerem, nisi intelligerem, hi meam Do minam probationum generibus ad omnem quaestionem uti. Quid venatrix arcanorum naturae, atq; indagatrix

phyiua quasi ego pedem unquam domo efferrem, ut

veritatem aliquam, tanquam feram inter vepres, S spinas illa cultatum delitescentem assequerer, nisi ad id me tuus honestis ramus famulatu impelleret. At morum, arbitra facultas tanto id liberius asserit, quanto cognitio haec humanarum actionum est diuinae proximior. Concludunt reliquae simul omnes , ac na tum Voce, tum animorum conspiratione profitentur, se, si corporum tuendae valetudini student; si Caelorum seruand is motibus, ac conuersionibus vacant si terrarum situs, regionum interualla, opportunitates locorum speculantur; si aedium fabricandarum, ac muniendarum arcium

rationem praescribunt, si dictis, exempli' antiquorum vitam informant , si animum hominis pretiosissima eruditionis supellectile locupletant, id omne , ut suae Reginae famulentur, libentillime praestare. Gratificatur oculis obsequentium ancillarum votis Theologi , atq; his comitibus d soci jS, mortali uni genus ad tanti poculi sacramentum degustandum hortatur Cicutam,& venenum omne, quod in Calicibus Athenienses propinabant , abesse ab hoc calice Crux ipsa signiscat. Non enim caussa mortis ibi potest ulla esse , bi dominatur signum vitae. Parum est aliellet

48쪽

virus nisi adsit virtus, qua homines degustata in Numinis filios commutentur est enim Theologicae doctorinae poculum , non quemadmodum illud Sacrae Scripturae prorsus merum, sed e fide diuina, atq; ex humana ratione praecellenter mixtum ad alliciendos, trahendosq;

hominum animos maxime accomodatum . Quibus enim

ex uis, quibus ex botris praestantiis mus hic liquor ex pressus est Θ potissimum ex eo, quem in vineis Engaddi natum , canticorum sponsi sibi gratissamum asseuerat. Botrus omnium sit auissimus est Deus, huius botri grana innumera ei timem, perfectisnmaq; ut cum Theologis loquar, sunt attributa. Simplicitas , Perfectio Bonitas, Immensitas, ternitas, Sapientia, Amor, Misericordia, Iustitia, virtu rerum omnium procreatrix, generandi visci facultas spirandi, caeteraque eiusmodi plura quae omnia , cum a natura diuina profluer nostro more intelligamus, dubitare profecto non licet post grauissimum Seruatoris testimonium, quin eadem natura diuina sit vitis e palmites vero, praeter intim OS, ac eiusdem generis diuinos , tot sunt , quot ab huius

virtute rerum species profluxerunt . Palmites, ab omni materia secretae mente S. Palmites, animae corporibus alligatae, rationis compoteS. Palmites, spherae caelestes. Palmites denique res aliae omne sensu praeditae, motu affectae , vita diuiteS,mut , ac inanime S. Verti inter alias omnes, magnitudine, pulchritudine, suauitate, atq; alia omni virtute tantum eminet palmes ille idem naturae diuinae in persona Uerbi coli erens,

quantum inter botros ille non praestitit, quem duo robustis limi homines e promissionis terra vix poterant

referre.

49쪽

Cum igitii Theologiae beneficio in unum quasi poculini coalescat omni fere liquor eius doctrinae, quae Dei naturam, vim , potestatem , arbitrium,foesicitatem, res gestas, salutem hominibus allatam, VirtuteS, caelestis gratiae signa, S munera uberrime complectitur; Babylonica meretrix, quae veluti noua Circes dementas homines, ac in feras, Manimantes brutas turpissim

commutas, pro ince Haeresis, proijce iniquitatis poculum, ac rationibus Theologicis plane deuicta, tande quiesce. Q aiescam ais mihi enim iam videor Haeresim loquentem audire quiescere, neque, si vellem, possem, neque , si possem, vellem, neque, si vellem, S possem ,

deberem in parentibus irrequieti sum procreata, i requietae nutrici magisterio educata, ad quietem p e turbandam nata, facta, vis deinde quiescam ξQuiescet ante rerum inimicarum vis, rabie Omnis antea frigus calori, caligo luci, pestis valetudini,

interitu ortu amicum erit vitium virtuti, quam todia unquam deponam mea rac invisae veritati remis, velisq; non aduerser quis enim illius sensas, quae mens fuit, haeresis monstrum qui sub imagine feracis Hydr. eaduersus Theologiam multis capitibus insurgenti expressit Illud profecto voluit, illud egit, ut m aer n. ae

crudeli monstro numeriosius adhuc malum omnes intelligerent . Hydra enim, quamquam esset multorum ferax capitum, ut, uno exciso, septem illico pullularent, tamen ferro, Sc igne mori tandem edocta est. At me ferrum alit, augent flammae,poenae mihi pennae sunt, quibus subnixa terrarum orbem pererro, ac in omneS regione conceptum virus effundo. distrinxerunt 1 me calamo suo teli omnibus acutiores, praeter ali OS sex

50쪽

3 Sacrae Theologiae sex, quos Ecclesiae Doctores summos appellant, metho, stes accerrimi, infessissimiq; perturbatores. Quae Augustinus meis a castris fugitiuus mileS, quae pertier rum dogmatum capita suis,&dictis, S scriptis in Aphrica non retudit Nam Arrianum illud cornu, quo non Europam modo, sed uniuersum orbem fere infeceram, quis Mediolani recidit, nisi ferro, igneq; potentior Ambros lingua Nam ut tua te, Hieronyme, sapientia in me, ita Gregorium Pontificis dignitas armauit. At vos tolerandi saltemestis , qui licet aduersus me stylo

pugnaueritis, veram in dimicando rationem retinuistis. Hos vero quis ferat Bona uenturam suo vel nomin infelix omen mihi portendentem P Thomam Aquinatem, in quem ut impegi tanquam in aquarum profundam abysitim demersa , poene obruta sum Θ non enirrita, eminus pugnant sed cominus; non iaculis utuntur, sed

acutiis mis gladijs;premunt, ac insistunt, haerentq; in hac pugna viro vir, pede pes Si ulla mihi ars contraria, si vita ficultas inimica mihi unquam fuit, haec fuit profecto scholastica disputandi ratio , quae suis me argumentis in eas angustias deduxit, ex quibus me eripere haud est mihi ficile. Dum orationem Theologia. quasi vestem latissime in concionibus expanderet, quidquid

multis verborum ambagibus obij ciebatur, Verbortim multitudine obruebam Dat postquam Aquinatis potissimum opera , Ministerio, scholastice methodus, quasi nodo arctius collegit , eoque sacri me si aestionibus traxit,ut vel concedam, vel negem, vel distingilam prorsus necesse sit, effugit mihi ps ne omne praeclusit supero nihilominus, Dipsis excresco Ialis iraq; scholasticorum Theologorum fruor, quorum immortale odium in meam laudem

SEARCH

MENU NAVIGATION