Leonis Allatii Confutatio fabulae de Ioanna papissa, ex monumentis Graecis. Bartholdus Nihusius recensuit, prologo atque epilogo auxit, nec non Telescopium adjunxit

발행: 1645년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

xti B. N Ι Η v S I I. tius immorigeris. At, inquit Calixtus, praecipiat Blus Deus, quid credere vel non credere debeamus; nemo interea mortalium habet potestatem, aliis mortalibus praecipiendi, ut acceptent quid vel non acceptent pro lege divina, seu adimendi eatenus ipsis libertatem conscientiae maxime, cum Scripturae , quae leges eas divinas continent, exstent in medio positae omnibus, verbumque Dei illud st, fatente etiam Nihusio, seu fidem ex sese faciat, esse idemmet istud revera verb- Dei. Osapientiam, Calixto dignam i Vnde enim certus ipm Se ita

quidem certus, ut quam certissimos reddere valeat.eos, qui nogant, audiendos esse, quos p*dor haud vetet refugere auctoritatem ejusmodi humanam omnem, ea in re, de qua loquimur pVnde, inquam, nobis id vel verisimile efficiet, quibus merusa il- . Ind somnium est; cum videlicet Iudaei, ut nos docti sumus, debuerint leges divinas, utut scriptas accuratissime, de earum sensum genuinum, peterea Synagoga, ut lege Dei animata, seu res sacras ibi moderantibus, & horum resiponso tunc obedire , tanquam praecepto humano quidem , sed cui obtemperandum tamen, quod imperatum sic es et a Deo ipsemet, non vero quis quam lito hic arbitrio frena laxata velle,aut affectare libertatem conscientiae ; cum item, nota selum Ecclesia Novi Testamenti

ipsa potestatem ejuscemodi acceperit a Chlisto , assistentia Spiritus Sancti, ad mundi finem usque perpetuanda,munitam, abs que quo si foret, impiissime profecto tyranniceque, in Synodis

etiam Oecumenicis, condita essent symbola fidei, & canones , anathematis poenam denunciantes haereticis, parere detrectantibus,) sed de hoc ipsum cuivis, imperanti tantum in secularibus, adeoque Sc patribus matribusque familias , permis sum sit, si ductum sequantur Ecclesiae ; cum denique libertas conscientiae Calixtina ista, non sit libertas, verum proj ctissima ac barbariet plenissima servilitas, e concia vero filium obedientem esse, non selum Deo, patri nostro invisibili, de regi summo, sed Se Matri isti visibili, quam Pater ille reginam nostram, post se summam, sibique vicariam,constituit solidissime, non equidem sit servire, sed regnare, seu liberum nobilissimumque hominem, regno coelesti dignum, a ere io coetu sacro militante ; perinde atque in militia legitima quavis alia , quo miles

obedit illibeatius, eo abjectior est, quo autem libentius, eo gem

12쪽

PROLOG Vs. 13nerosior, & sic barone quovis liberrimo liberior Nec vero dixi ego, quod Calixtus, more suo dicta mea pervertens, ait,scri-litum Dei verbum ita es se ut unicuique, audienti aut

egenti, fidem simul faciat ex sese, quod sit verbum Dei ; quod ipsum vel quotidiana experientia restitit abunde, quum nempe plurimi audiant legantque verbum Dei, in Ethnicis, ut & in Iudaeis quod Novi Testamenti oracula attinet, nec tamen efficacia ter inde semper eomperiant, esse verbum Dei. sed hoc solum

dixi, verbum Dei esse sive fide dignum per sese, quia

Deus veracissimus,) quando constiterit quidem,esse verbu Dei; adeoq; disertissime simul monui, quam plurimis, nempe quibus non ita, ut Prophetis & Apostolis, tam intrinsecus quam extri secus loquutus Deus ipse, haud constare de eo,ex audito a quovis, aut lecto in quavis charta, sermone divino 'i ac propterea re lictam nobis Ecclesiam, ut ipsius Christi vices hic, Apostolorum loco, suppleat,& quide, non proponendo selum, umacit merus doctor, sed praecipiendo, sub anathematis poena ita, ut obedire teneamim qui corporis Christi sive Eccletiae membra ac filii es.s e volumus. Sicuti pari quoque modo falsissimum est, verbum Dei non posse non esse semper efficax e nam, an semen est eff-cax,cum cecidit in viam pedibus tritam petramve,aut in agrum sentibus ac virgultis obsitum p immo, an Christus ipse convertebat omnes & singulos, qui dicta ejus accipiebant auribus, &sic etiam Caipham ac Pilatum p Atque, s homo homini praecipere humana auctoritate nequit, quid numerandum in legibus divinis, vel minus; cur Principes Lutherani, etiam qui Reges non sunt, edicunt id publice, quisque in ditione sua, & subditos

inobedientes vel puniunt vel non aeque cum ceteris ornant honore ac beneficiis p cur jura, ut vocant, Episcopalia possideri a se dicunc ut possederat usurpaveratque nostra Ecclesia λ immo, cur Calixtus quoque ipse ita increpat atque objurgat & convitiis gravissimis lacerat passim Ecclesiam, ac si dominus ejus, &illa mancipium suum, hoc in genere de quo agimus, soret P adeoque per latus Ecclesiae sic tractat indignissime, ceu mancipi rum infimos, Catholicos Principes, Reges, & Imperatorem Romanum quoque, cui se profitetur esse omni jure subjectum PQuicquid sit, similimus ipse est iis, qui, alibi gentium residente Rege seculari, negaturi sint, opus esse ullo Prorege, qui, sena

toribus

13쪽

I4 B. N I Η v s I itoribus ae primoribus regni stipatus, praecipiat auctoritate proin Tegia, quaenam habendae certo & quomodo intelligendae leges Regiae; ubi hae versentur in manibus omnium. Sem in mo dum quidni fas sit etiam filiis, repudiare matris cujuscunque auctoritatem, qua jubet, ut,suo unice ductu materno, jussa patris, qui peregre abest, exsequantur, licet alias nota ipsis quoad lite-

Tam pX L At, inquit Calixtus cum gregalibus, dictum . Christo

fuit Apostolis, euntes, docerent omnes gentes i non vero se sta eis copia imperandi de suo cuiquam, ut recipiat, quas docerent,leges Christi divinas. Audiar & ego. Aliud sunt gentes, de quihus Christus loquitur ; & aliud est Christianorum illud genus, ad quod Lutherani pertinent; de quo Christus ibi non loquitur.

Hoc ipsum si quis apertius a me tradi desiderat, animum ille adinvertat. Sicuti, inquam, qui id agit, ut submittant se legibus societatis crinscunque alterius, qui hactenus quidem extra eam positi, necessum is habet ut eos doceat, quicquid legum istarum, totiusque societatis, aut regni, &sic Regis, vel quoque Proregis ac Senatorum ordinumque, Rege ipso degente in regno silo alio, gubemantium, amorem conciliare possit; ubi vero illi, sic docti, in regni subditis nomen dederint, nequaquam eos vult sui adhuc esse juris; aut solius Regis, corpore absentis, imperium sequi, neglecto Prorege, praecipiente cum Senatori-hus & ordinibus auctoritate sua, quaenam leges regiae & quo 1ensu accipiendae cuilibet in populo ; idque tametsi leges istae tabulis consignatae, atque in publicum editae: ita plane Christus jussit exiri ad gentes, necdum Christianas, ac doceri eas legem Euangelicam, utpote hucusque ipsis ignotam, & simul explicari, utut Rex noster ipse praesideat conspicuus in regno suo coelesti,tanquam primario,tamen reliquis se,in regno suo hic inferiore, Proregem cum Senatoribus & magnatibus, ut eis, Cum auctoritate praescribentibus, quaenam sint leges regiae, & quomodo accipiendae, fidem adhibeant Christiani, tanquam abundes naris, & nunquam subditorum quemquam in errorem abdu- ris, aut legem humanam pro divina venditaturis, divinamve ullam abrogaturis ; postquam autςm gentes illae obedientiam Christo hic in terris promiserint, nullo modo voluit, ut quis

quam eorum frueretur potestate habedi aliquid pro lege Christi

14쪽

vel non habendi, sed ea in re subjecit ipsos potestati Proregiae,

Senatorum ordinumque consilio atque ope nunquam destituendae, &, quod praecipuum est, Spiritus Sancti directione perpetua coiaervandae peculiariter, ne possit, si velit etiam, a veri tramite hic digredi e perinde atque, in suo genere, subjecerat eatenus Iudaeos imperio Synagogae: lyetcnim hi magis gube nabantur huriliter, noo tamen ideo noluit, esse regimen Ecclesiae Novi Testamenti generale unicum, jurisdictione istiusmodi praeditum,sed voluit, es. illud respectu Dei paternum,& respectu Ecclesiae maternu. An vero derogat id libertati Christianae Non magis quam libertati Angelorum, quod non solum Deo, sed & sibi inter sese, inferiores nempe superioribus, dicto aud entissimi sunt, cum ab eis jubentur peragere jussa divina; immo nec magis, quam libertati hominum in quavis honesta republi-'ca, ubi, qui praesunt, legem quoque naturae,quae Dei itidem est,

lege sua humana aeculari, mereque positiva,cuique civium praecipiendo , ac poenas delinquentibus minando, armant strenue. Atque hoc ipsum est, quod Christus voluit, cum diceret, Docete eos, servare omnia, qt-cunque mandavi vobis. Mandaverat quippe Apostesis eorumque successoribus, quae fieri & credi volebat a Christianis; doceri autem vult eos, qui necdum Christiani, d nec & ipsi mandata ea capessant, atque ita ibi tunc ab uberibus Ecclesiae,tanquam matris,ac legum paternarum indubitato periatae, ac jubendi habentis potestatem, pendere unice, recens genitorum infantum instar; quemadmodum & oves penden; a pastore, quod solus ille rectissime sciat, quid pabulorum ipsis conveniat. Quam rationem docendi eos qui foris sunt, & nostri Catholici observant, nec illis assentiuntur, qui secus agunt, i laesi ante a gentilibus. Estque ratio haec docendi, ut nec minus eos, qui docti sunt, continendi deinceps in fide, ne incerti fluctuent, aut in varias factiones discedant,prorsus facilia: cujus ideo Christus fuit auctor, quod voluerit, communem esse Christianis eruditis atque idiotis, nec subditum Ecclesiae quenquam

sufficere sibi ipsi in pastorem, seu pabuli divini praebitorem, qui

tutus ab erroribus. Ac temerarii sunt hostes, qui clamant, E elesiam ipsem in fide errasse e nec enim demonstrarunt idu

quam,neque demonstrabunt,nisi sophistice; quod licet ipsi se Lasse non videant, videre tamen possent; si animum adjicere serio

15쪽

B. N I Η V s I Irio candideque vellent, certe Catholici & vident 3c parati sunt

ostendere, adeoque facilius, quam, ab erroribus vacuam esse Scripturam Canonicam ipsam. Ridiculi item sunt iidem antagonistae, cum caussantur, nec resciri liquido posse,quicquid Ee-elesia ipsa jubeat nos criledere esse legem divinam. Noticiam nempe eam cuivis esse necessariam, sumunt, tanquam certum ;quod nos non magis concedimus, quam constat ,4n Synagoga cuique Iudaeo memoriam esse debuisse Molaicarum legum omnium, etiam ad se nil pertinentium, usquoque in regno quovis alio nullum non civem callere debere, quicquid fuerit legum regiarum. Quod legum divinarum nostrarum quasdam attinet,

largiar id quidem ; licet cum grano salis, respiciens ad hujus illiusve captum, aut occasionem discendi, quam habuerit vel non habuerit. At, supposita auctoritate divina Regis nostri, absentis e conspectu mortalium, & Reginae Ecclesiae praesentis, suffcit non raro in multis ceteris . si subditus non contradicat abse-lute quod si faceret, Catholicus esse desineret e ) conditionaliter enim contradicens, non contradicit, sed profitetur, idem

sentire se, quod placeat Ecclesiae ; dum videlicet meps haec ejus tunc est: Agnosco id, de quo agitur, pro lege divina, si tamen idem judicet Ecclesia; caeteroquin, quod illa senserit, sentio &ego ; ex quo Rex meus Christus adiri a me nequit, Meam nobis hic suo loco reliquit, ad quam confugiamus,decipiendi nunquam. Ita, inquam, res habet. Neque Christus, contrarium se velle, indicavit uspiam. Vnde, qui putant, absonum id esse, similes ego eos dixerim tractantibus moralia ista, politiam con- cernentia, ac si es ent res metaphysicae aut mathematicae, hoc est, ulna liquores metiri, statera librare lunares 'c solares radios, auribusque videre colores, & oculis audire sonos, quo rentibus. Neque curamus quidquam,negari ab adversariis istis, politiam Ecclesiae generalem a Christo fuisse conditam. nec enim sussicit, negare id nobis, qui docti sumus contrarium, Christianosque nobis inimicos omnes in suis primis ipsam agnovisse, perinde atque agnoscebat Lutherus ante, quam faceret in Ecclesia, quod Sadoc & multi sub Ieroboamo in Synagoga. nedum ut sussiciat, asseri ab leodem hominum genere, politiam illam esse mere secularem, atque auctoritate solum humana, post Apostolorum aevum, paullatim introductam. quanquam enim

16쪽

i exculta est indies magis, & aucta tandem Imperatorum ac ste-gum accessu ad subditos,quod post persequutiones futurum vaticinati fuerant Prophetae, nequaquam tamen inde secularis ea. sed regalibus politiis tanto sublimior, quanto regalis majetis

potestate privatorum conjugum oeconomica e ita ut, qui 1 ssentiunt, regalem eam secularem nimis extollant, ac proinde m

gis perstringi mereantur,quam perstringuntur a Ioanne Filesacco aliqui, libello de idololatria politica; ex quo nempe regimen Christi substernunt secularium pedibus, contra quam secui lis tribus primis fuerat, adeoque regnum Christi inferius hoc in tot regna discerpunt, quot sunt Reges Christiani ; unde multo equidem sunt insipientiores prophetame, quod Iesu mo' ritu esset, non tantum pro gente, sed ut hos Dei, qui erant di yersi. con Iaret in unum. Scio, adferri solere dicta Scripturae , quasi ibiasleveretur, noluisse Christiam,ut esset ejusmodi politia ecclesiastica. Sed & hoc scio,aeque recte adferri ea ,atque adferuntur ab Anabaptistis contra politiam Christianorum secularem omnem ; hoc est, allegari, ut allegari Scriptura selet a diabolo. ve rum ad rem. Christus quidem de t Apostolis non nisi facultatem docendi primitus gentes, necdum Christianas; nequaquam tamen hinc efficitur,imperium h1c non esse Ecclesiae in Lutheraanos, qui se Christianos, adeoqRe olim, in suis majoribus , Cotholicos, quales nos sumus, prosessi. XII. .od quanquam sic se habeat, nihilo tamen minus Ecclesia, ut Catechesin docet ignaros Catholicos, ita parata est semper quoq; docere Lutheranos, prius qua agnoscant mater

nam suam auctoritatem,quam agnoscere tenentur, praeeipiendi

videlicet quid acceptandum in leges divinas. immo identideri docet sic eorum non paucos. at quoseam Qui ex iis volunt es se discipuli; non vero, qui hostes & judices. Discipulus autem potius quam hostis ac judex esse vult, qui libenter audit, quaenam de quaque re mens Ecclesiae penitissima Zc explicatissima sit; quomodo item ipsa conciliet cum Scripturis, aut primorum quoque Christianorum doctrinis, vel historia insuper ecclesiastica rebusve aliis, illa quae discrepare putantur; tum, quid sentiat de syllogismis, quibus concluditur aliquid contra fidem no stram & religionem Catholicam , & num vitium ibi monstrare

possit: qui, inquam, tria haec libenter inquirit, & audit respon-

17쪽

sa, sive unius ex nostris, sive plurium, nam felicior siepe hie illo,

aptiorve,) neque ante, suis objectionibus temere fidens, judi 'cat, Ecclesiam certo errare hactenus, ac respondere selidi nihil nosse, aut etiam praestribere ei ausit, ex quibus principiis deduine ipsa quidvis debeat, ubi docere se voluerit; hic discipulum exhibet sese, ut par est. Εjusque indolis homines, utut a nobis i in suis majoribus desciverint,docere discupit Ecclesia ; summittens viros pios atque intelligentes, qui toti in id incumbant ; ubi hostium quidem nemo opus illud optimum impediat. Adeo- . que in gratiam talium, non unam sed plures methodos probati stradidit quoque Veronius noster quin &, se id fecisse, monuit

anno cxv xo C xxxv I II Calixtum ipsummet;ita ut,qui id etiamnum negantes cum Calixto, virum Optimum sugillare tamen, istoc nomine, non erubescunt,ne scripta qujdem ejus vidisse deprehendantur. Estne autem discipulus ea, quam requirimus, indole noster Calixtus p Nihil minus ; utut vociseretur ad ravimusque, oportere se doceri ab Ecclesia. Nam, d lectione nostra tium plurima constare, ait, sibi rectius multo, quam Ecclesiae ipsimet, tum de sententiis in ea publicis, tum de eo , quod neque conciliari a nobis, quae ipse pugnare arbitratur, neque suas ditatui objectiones, queant; atque etiam subjicit, probationes

deberi ab Ecclesia sibi, ex iis principiis, quae scio solum judicio

genuina principia sunt, nostro autem secus. Atque haec omniadi singula non auerit solum audacter, sed & peremtorie, ut judex cum sceptro, decernit, nosque condemnat, utut uegem .ipssem esse nostiram judicem,nos pie lassicienter auditos, aut ipsi quoque credendum potius quam nobis, suppetere Catholicis nihil quod ultra depromante immo non Condemnat solum Ecelesiam, sed & criminatur ferocissime, tractatque ut beluam, acri teneat subiectam imperio suo, idque jam inde ab anno cI I c xx fine fine a ne dicam, quod, merito in possessiones ejus involatum a suarum opinionum hominibus,una jactitat publice, aliisque, ut exemplum isthoc suum sequantur, auctor est: ae, si vel minimo inde verbulo castigatur ab Ecclesiae filio quo-Piam, non adoraule aut exosculante miserrimas, quibus Catholicam fidem adoriri consuevit , argutiunculas, seu fhernente aut ridente, ecce immensae magnitudinis injuriam id indigerat, acccnties pluribus gravioribusque, quam antea, conviciis in illum& Ca

18쪽

t & Catholicos alios grassat tir; tanquam si liceret omni iure sibi,

quicquid luberct, Ecclesiae autem filio ne gry quidem adferre pro matre fas esset, vel Calixtus ipse nihil prorsus in Ecclesiam deliquisset, sed insbntissimus laesus prior foret. Hunccine teneatur Ecclesia docere, ut discipulum,uel etiam ut Respondentem, seu judicem p Illud meretur nequaquam ; hoc vero longe adhuc minus; quippe honore isto ac beneficio indignissimus. In animam Calixti non intrabit hoc pacto sapientia. Neque osterre oportet sic margaritas, aut sanctum dare, talibus. Ita, inquam, est. Et Ecclesia tamen, quia Calixti, quamvis filii degeneris, mater est benignissima, indeque vehementer dolet, i prum, & quidem cum grege non exiguo, ruere in interitum,libentissime vellet eum, ut discipulum, docere; quum, nisi doceatur, salvari ne queat. Quid consilii λ uviferere ingenuum uout a rum, Liberasar prius fruticibu3, Falce rubos silicemque resecat. Nisi purgatio praecedat illuminationem , illuminationi locus erit nullus. Hoeest; Ecclesia dedoceat Calixtum dedoccnda, prius quam doce re occipiat. Eritne labor duplex λ Non postulat haec mater ideo didactrum geminatum, ut apud Plutarchum tibicen Timotheinus e mercenaria non est: filii perditi in patris domum reditus, abunde persolvet operae simiae pretium. Redire Calixtus nolet redibunt alii, si Deus annuerit. Redibit nemo λ necdum frustra fuerit conatus optimus ; compensabitur in vita altera. Nimirum 'Lutherus & similes perinde atque Adam & Eva, immo Draco etiam & angeli ejus, repudiatis principiis vetustioribus opti misique, elegerunt privatim principia aha, nova, pessima, impiissima, licet obtusis jam passionumve tempestate ac praejudiciorum temerariorum nebula occupatis ingeniis credita sanctissima. His principiis & Calixtus imbutus per suos, obnititur Ec- , clesiae, genitrici per Baptismum suae. Moc vepretum ex horto isto, antequam coli & conseri possit, exstirpandum, quantum in

nobis quidem fuerit. At quo pacto 3 Quandoquidem homo hic, ut olim Lutherus, ad Arii, Eutychetis, & Nestorii exemplum, laesit Ecclesiam prior, dica seribatur ipsi, ceu ex lege Di famari,

ut veniat si vir est, &, Ecclesiam errare vel in unico quod fidem attinet, ubi illa negante ipse assirmat, Catholicis demonstre , neque utatur nisi argumento unico, & eo quidem quam brevil-simo; atque audiatur ibi lupc Ecclesia ; nec ante abrumpatur, b a multo

19쪽

a. B. NΙΗvs II multo minus vero effugiis, ad rem nil facientibus, proteletur lnegotium. hoc enim ut minimum tenetur facere ; 1icuti est in confessio. Neque permittatur ei, vel minimam ab Ecclesia postulare probationem, ut discipulo a magistra , multo minus autem,ut Respondenti ab Opponente: nec enim ulla nos ad id ne-eessitas adigit, quamdiu si lentior doctrice illa censeri expetit, Respondentis autem partes omni jure sunt nostrae, neque conferendae ipsi sponte nostra, quod fit hostis pridem acet bissimus. Atque ibi tum, vel auctoritatem judicis, quam usurpavit hactenus, debebit seponere, &modeste quaerere, quid sentiamus, quomodo conciliemus visa pugnantia,quid in objectione sua desideremus, sive quae principia tui negemus ; & sic transigi res a inice poterit: vel, si quaerere nolit ante, quam argumentetur, sed recta syllogismum proponere, inque eo pedem quam obstinatissime figere, sententiam a nobis exspectare debebit, qua monstrabitur, vel ignarum ipsum esse nostrae, cui conclusonem oppotuerit, sententiae, vel inconsiderato existimasse, conciliaria nobis haud posse quae crediderit ipse esse contraria, vel deniq; fultum ipsum principiis, quae neque a nobis admittantur, nequCaliunde nobis, aut neganti cuiquam, persuaderi funditus queant; unde tum patebit, caussa ipsum cecidisse. Adeoq; hoc fine cita

ins est per me, & premitur, jam inde ab anno cIa Io C XXXI 1. XIII. Atque haec, occasione verborum Calixti: uincunque aliquid assirmat, is alium, qui id nescit aut negat, docere vult. Docere autem aliter non poten, nisi obet, quae Uirmat. Probandi enim necessitatem, docenti U Uirmanti ipsa rerum natura inposuit,quam proinde excutere vel e,cum stoliditatis tum de feratae cause a umentumen. Ad quae nos ita respondimus, ut liqueat, seu fixum apud. nos merito permaneat, Ecclesiae affirmanti non iucumbere onus

probandi quidquam Calixto neganti. Quod ipsum & Calciti

concessu verum esse, obtinerem, si vellem, facilime et nempe,

quia dicit, ut supra audivimus, qui prior maledixerit, ei ab al- . tero, qui laesus, probandum nihil esse ; Calixtus autem prior maledixit Ecclesiae; quod apud nos est manifestissimum ; ergo Ecclesiae nomine tenemur ipsi probare nihil. Sed largiamur,

ita eum vineta sic non caedere; largiamur item, probandi onus incumbere nobis affirmantibus e salva tamen adhuc res nostra est. Qui sic Nam fatetur calvitus, & sibi assimanti incumbere

20쪽

P R o L O G v s r fontis istud: atque insuper priores partes dignioresque assignat in Digressione,sibi suorumve coetui, Catholicis autem par- tes posteriores, tanqua ignobilioribus, aut Lutheranorum quasi, pedissequis. Quidni ergo hi Calixto deferant honorem,ust prior ille probet Praeeat, inquam, probando, saltem unicum, hac vi- , Ce :& videbimus tunc, an & nos teneamur probare vicissim. Iimno non id videbimus, sed sine mora lubentes volentesque i, probabimus, sive ux discipulo, sive etiam ut judici, non unicum, sed omnia, si Calixto placuerit; nec postulabimus, ut ad pro banda sua cetera ipse redear, ubi nolit.' Quanquam , quid opuse erit, ut probatio postuletur a nobis, postquam unicum probave-a- rit Calixtus p nempe, cima victas daturi tunc simus manus, neq; is, Lutheranis moturi controversiam deinceps ullam. Atque ea ij- propter Calixtus frustra excipit contra nos ideo, quia probare nolimus quidquam corum, quae affrmamus. I XIV. Ceterum excipere hic homo necdum desinit, sed pedias git, ardentior etiam quam hactenus. Argumentum ejuscemodi unicum vibrare in nos, ita quidem ut In eo totius rei cardinempi mnstituat, prorsus declinat. Cur vero ρ Displicet ipsi promisit: sum, quod feci, si observaturus sit leges, Opponenti a me prae-tγ striptas. Displicent & leges ipsis. fromissum illud in eo vertii. tur, quod, si convincar argumento solum uno, deserere velim. ibi tunc meam fidem, ac transire ad Luther os, in omnibus. Quid hic tibi vis, mi Calixte Θ Ais, non esse in mea manu, dese- , - rere fidem in omnibus, ubi erroris convictus fuero in unico; e

γε go vel nugari me instrum atque ignarum , vel tibi verba datumis ire. Audi, mi homo, juxta cum discipulo tuo, per quem haec & es similia effutis in dedicatoria quadam ad Cancellarios & Consi- S s liarios Cellenses, Wollabytanos, & Hannoveranos. Non dixi a categorice, ut vos fingitis, esse id in mea potestate ; sed hypo-: ei thetice, adstipulaturum tibi me in omnibus, ubi conviceris in , unico: immo disertissime simul negavi, fieri posse,ut argumen-,t it to unico illo, quantumvis primario, nos convincas. Quare per-

inde philosopharis, ae si dixissem ego ; Quod si digito caelum

I tetigeris, faciam te Imperatorem Dircarum & Sinensium et tui o vero inde essicere velles,arrogare me mihi potestatem conferen- , ad di regna ista cuicunque pro meo lubitu. Non sufficit Argu--: et mentare, & convince, si vir es. Catholicos: &, ubi conviceris.

SEARCH

MENU NAVIGATION