Leonis Allatii Confutatio fabulae de Ioanna papissa, ex monumentis Graecis. Bartholdus Nihusius recensuit, prologo atque epilogo auxit, nec non Telescopium adjunxit

발행: 1645년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

1ι B. N I Η v s I Iproclama tune nos mendaces, qui negaverimus, convinci nos posse. Atque ibi, palmam tibi inde offerentes, plura argumenta, vel quoque omnia, gaudentes ex te audiemus. Quid vis amplius p Equidem, si ne unicum quidem proferes, quo initium rei aliquod fiat, multo minus copiam nobis facies plurium ; &sic turpiter caussam tuam deseres. X V. Coepimus alloqui ter coeptum continuemus paullulum.

Displicentne& leges tibi, quas proposui omnino ; quod videlicet nimis dura sit, juxta eas, conditio lacessentis, quem Opponenrem nuncupant. Qua in re vero λ Primum quia, prosyllosismis ipsius admittere locum, refugiam. Deinde, quia, ratio nem negationis nolim ei unquam reddere. Sed querela tua praepostera est, saniq; expers judicii. De priore prius. Repudiarem prosyllogismos meritissime omnes, si vellem ; idque ea de caustia, quia hoc agens unice, ut syllogismum proferas, qui prosyllogisino apud nos non indigeat,sed fulciatur concessis ab Eccletia principiis tuis primis, praemissis nimirum duabus ; neque enim paucioribus nititur apud nos conclusio. At quisnam, inquis, divinare potest, quaenam principia ab Ecclesia concedantur EAudi. Si nescis id, cur ita temere condemnas eam p cur item scribis toties, bene habere,quod in principiis conveniamus p ecce, quam pulcre constas tibii Porro, si nescis id,quod diximus, nec divinare didicisti,cur non ante interrogas Catholicos, &ab eis discis, quam argumentari serio occipias cur eos, hic semper futuros tunc promtissimos, adire, sive coram sive per epistolium, negligis p Dicam. Quia judicas pervicacissime protei vissimeque, scire te id, ac melius quidem scire, quam sciat Ecclesia ipsam et ac Doctorum ejus quisquam, utut nondum suffcienter auditus unquam, utut item deprehensus tu toties, in meis

aliorumque vorbis intelligendis, ubi obscuritatis prorsiis nihil est, errasse, quoniam percontari mentem dicentis nolueris, Omnes Catholicos prae te meros esse fungos aut stipites existimans, improbissimeque despiciens oraculum isthoc divinum, apud Salomonem: Qui prim re fondet. quam audiat, & maxime quidem, si ita respondeat, ut judicet condemnetque inauditos, si esse demcnstrat, ef confusione dionum. Nimirum, doceri, ut discipulus aut consultor, nequaquam cupis licet pwblamites ubique, partes te docendi incumbere Ecclesiae; sed re-

22쪽

vera iudieare eam solummodo quaeris 3 cum tamen iudicandi potestas tibi tradita nequaquam sit, ac proinde negetur a nobis omni merito explodaturque.Loquarne clarius In ore tibi semper est, primum principium esse illud unicum et uuiequid Scria plura dicit esse legem Dei, lex Dei est. At ridiculus es pluribus modis. Nam, praeter istud, habes etiam principium aliud; nempe r equid a silera Scripturae tibi ostendi evidentem , ut judici dialectico, nequit, id lex Dei non est. Quod nobis & est falsissimum &probari nunquam, neque e Scripturis neque aliunde, poterit. Deinde, quod principium tuum prius attinet, concedimus nos quidem illud, licet non tanquam nobis itidem primum; at apud nos, ut proles habet non patrem tantum, sed & matrem, ita syl logismi cujusque conclusio duobus nititur principiis complexis, sive praemissis. Harum itaque majorem tibi admittamus; ubi vero relinquis minorem, a nobis pariter concessam, ex qua,& majore sa, prodeat contra nos conclusio p Nimirum , nec habes eam, nec reperies uspiam terrarum. Verbi gratia, sic argumentaris et uuicquid Scriptura dicit ese legem Dei, lex Dei apud Christianos esse debet. eum vero, qui eonjuge,si busezem adulterium dimissa ac superstite, aliam duxerit, non moechari, Scriptura dicit esse legem

Dei, praecipientem, ut id credamus, in nempe Matthaei xxx, sis Ergo id lex Dei apud Chrisianos esse debet, praecipiens nempe, uti

id credamus. Concedens autem ego majorem, concedo minorem nequaquam: immo, Scripturam , Matthaei x1M 9, Praecipere uti credamus istuc, negamus pernegamusque, etiam in Arte nova nostra, & Apologetico. Non, inquum, Scriptura dicit id, sed solum cum tuis tu dicis, & quidem tantummodo ut judex, pro imperio ; quemadmodnm in Concordia tua Euangelica videre est. Neque, mentem eam esse verborum Christi,quam tu velis, aut ita quoque sensisse Ecclesiam veterem, demonstrabis nobis unquam alicunde ; non, si te ruperis, inquam: heriliter tantum stomachaberis in nos,assensem tibi praebere abnuentes, quia puram putam barbariem id esse interpretantes justissimo judicio. Sicuti autem hic respondeo, negans principiorum alterum, sive praemissarum posteriorem, quae conclusionis quasi mater ita respondebimus idem illud semper, ubi pari modo

majorem illam syllogisinis tuis adhibueris. Neque est quod Ecclesia discat e populis aliis, quis genuinus verbi divini scripti

23쪽

i B. N I Η v s I I ssenses; cum ipsa potius constituta sit a Christo, ut illos doceat,

ubi discere voluerint quidem. Neque te latet, Calixte, nostram hanc esse sententiam immotissimam. Hinc, nescius, quo te vertas, tremis ita, & formidas includere te gyro syllogismi unius, prosyllogismo nullo muniendi. Neque exorcizare tamen ego spiritum in te contumacem desino. hinc ille ita aestuat miser, de e pelvi fulminat; nempc ut rideatur a nobis tanto magis. At, inquis, in scholis locus esse solet prosyllogismis. At, inquio ego, quid hoc ad Ecclesiam, cui non est animus, largiri tibi, quae in1cholis opponenti Respondens ut plurimum, quando nempe

hoc ipso nec suis rebus, neque civitati cujus membrum est, noms et quidquam aut praejudicat, largitur, & liberrime quidem, licet largitionem semel factam retractare nequeat Quid, inquam, istud ad Ecclesiam, quae te indignum censet, cui largiatur libertatis quidquam, ex quo te non geris,ut opponentem solummodo in scholis, verum ut subditum rebellem hostilemque judicem, ac proinde rigidissimo jure tecum agere decrevit, Veluti agimus cum iis, quos citamus, ut, quia laeserunt nos lacessiveruntve convitiis priores, peragant, quae praescribuntur in lege Ossamari; non vindictam tamen de te sumere cogitans, Verum

uiscere, in foro saltem dialectico, ut paullatim deprehendas, nullam tibi esse caussam solidam, detremndi obedientiam, Ec- slesiae debitam illic, ubi quaeritur, quaenam leges Novi Testa' lmenti divinae sint vel non sint, &, sic emendatus , aeternum sa vus fias, quandoquidem Deum non habet patrem,qui non audit Ecclesiam, ut mair E re tua est maxime, quod facimus, mi calixte. Sed quid ita quiritaris tamen, repudiari a nobis abso' lute prosyllogismos tuos 3 Annon dixi saepius, per me licere ti-hii syllogismos adserre quam plurimos, e quibus unum ego selisam, atque eo ipso permisi, prosyllogismos una afferres ρ quo-xum ego profecto illum seligerem, qui foret ultimus, principiis

ve nixus, porro demonstrari nesciis. Vel, an desperas, repertum iri abs te principia talia prima, sicuti desperaret humani simulator simim oris, in genealogia sua perventurum denique se ad Adamum & Evam, tanquam ad suos parentes primos p Si ita est,desperas de tota caussa tua. Sin minus; cur non edis ea in conspestum nostrum sine mora, ut nos convincas eo citiua At intole-

rabile tamen adhuc est, inquis per tuos, quod judex ego velim esse

24쪽

istud judicium aliis, rem intelligentibus, qui Ecclesiam ω Calixtum, quem scis, audierint. At, inquam ego,quid Eccle- siae cum aliis istis, quos nequaquam agnoscit pro suis hic judicibus, quique inspicere conscientiam nullius Catholici,ibique deprehendere, quid ab illa concedatur vel non concedatur, queunt, cum nemini post Deum nisi ei, cujus est conscientia, illud Pateat evidenter λ Nimirum,eludere sic velis Ecclesiam,si possis quidem. Atqui dum eludis, quantuin te est,hac eum in modum, doces artem eludendi seculares etiam Principes quoscunqnquindi patres matresque familias. lubeantur enim rationem reddere,

subditus Principi, & filius parenti, cur obedire nolint amplius ;ra vero excipiant, nolle se id facere, nisi judiciu relinquatur sblis audi oribus a nihil pensi habentes, utrum Principi ac parenti, in id conseo ire, sit integrum vel non sit. Debitum ne suum rebelles isti exis,merint λ Interroga, obsecro, Duces Brunsui Os ac Luneburgic's. scio, responsum tibi dabunt, quod ego dedero. Quid i MLborum scelerum insimulet sycophanta hominem undiquaque honutissimum, &,jussus vel unici eum cou- vincere, provocet pari ratioco non nisi ad auditores, utut ab eo, qui laesus, pro judicibus non agiae eos: an non siiccumbere tunc necessum sit virum istum innocentili tum, contra autem impune abire nequissimum illum alterum D ,κi,quantum est hoc loco satis, de eo,quod facultatem adferendi pari syllogismos, quoties in praemissis ruis negaturi quid simus, liberam tibi permitti postulas. Cui si denegassemus id penitus, nil utiquu peccassemus, inquam. Respondens enim , si non nisi unam de udere thesiit velit, nihil mali facit ; licere equidem id ei, apud nos L.

tissimum est. Inde autem in mente nostra sequitur omnino, si

nolit ipse audire ex Opponente prosyllogi sinum ullum, licere hoc ei itidem; praesertim ubi de voluntate hac sita Opponentem antea certiorem reddiderit. Qitia, si admitteret probationem sive majoris sive minoris praemi 1Iae, hoc ipse, praeter ilicsin cui adversatur objectionis conclusio, defensionem in se sitsciperet ejus thesios, quae majori isti aut minori opposita; idemq; etiam mplius contingeret, si probationibus praemissarum prosyllogis i accommodaturus esset aures: cujuscunque enim probationem quis Opposenti permittit, ejus contrarium aut contradi-

25쪽

O rarium suam hoc ipse thesin facit. nulla autem necessitas eum ad id compellit, cum decrevit selum defendere thesin unicam. non igitur tenetur audire prosyllogismum ullum,si nolit; quemadmodum diximus. adeoque laudem potius,quam vituperium, reportare meretur, ubi id eo animo nolit, ut Opponentem, in casu potissimum nostro, imperiose atque hostiliter agere ama tem, ac nil nisi diverticula aut aeterna dissidia per prosyllogisse mos quaerere solitum, cogat, ad finiendam litem quam brevisse

sime, cujus litis initium ipse, quia principiorum pertaesus pristinorum sine caussa, ac novorum incautissime appetens, dedit.

XVI. Posterius quod attinet, indigne quoque fers, quod

negem,debere nos tibi rationem negationis ullius, ubi negemus quid in objectionis tuae praemissis r idque ais repugnare itidem1cholarum scitis, ac nominatim Fonsecae ac similium, in riaece piis artis dialecticae. Audi, sedes. Non debemus tibi probare, cur negemus, ut Respondenti ; cum nimirum sis inponens, nec teneatur Ecclesia fieri opponens & facere te zsed neque ut discipulo, quandoquidem talis esse abnuis, nempe dum de hostem exhibes te, Mad homimm,sive ex mere Conces.sis, convinci vis, tanquam Respoiniens, seu judex in tribunali dialectico ; quae partes non tibi ted Ecclesiae Competunt. Tulitne Fonseca legem contrariam 3 Sane aliquid valeat ea in scholis, quandocunque ibi est accepta quidem: neque ensen obligat illic, nisi volentes: quod Videlicet neque Fonseca neque Aristoteles aut quispia ester, imperio suo regio Gubditos ibi inveniat. Nos vero schola non sumus, postquam nomine Ecclesiae te tuiquμ iles in jus vocavimus juxta normam legis Di mari riclisoque tanto minus lex ea scholastica tua sibi nos devinctos tenet. At reddo tamen interdum rationem negationis. Ita est quidem e sed facio id, quia potestatem habens faciendi plura,quam facere teneor. quid hoc juvat ejusmodi opponentem p Facio, inquam, seposita Respondentis persisna, ut doctor ; sed pro iis

tantum, qui doceri, ut discipuli, cupiant ; non vero pro illis,qui id interpretaturi, ac si faciamus, tanquam vel Opponentes, vel Respondentes,vel eandem, quam nobis, indulgentes libertatem Opponenti ; non primum, quia nolumus fieri opponentes, quamdiu nihil ad id nos adigit; non secundum , quia non tene mur plures theses defendere, quam proposuimns inbi, tener

e mur

26쪽

mur autem Respondentes, rationem negationis ederemus,

quippe hoc ipse rationem eam, cum partibus omnibus, thesin esse jubentes ; non tertium; quia neque discipuli tui & similium esse cupimus, ob caussas expositas,neq; Respondentes,ubi conclusionem haud inferatis directe contra thesin, quam defendendam solam sum ierimus. Eo enim rigore tecum rectissime agitur, dum heriliter quidem hostiliterque matrem tuam & reginam, Regis Christi sponsam optimam sanctissimamque, tractare pergis. XVII. Audivimus, magnam partem, cur Calixtus leges disputandi aversetur, quas obiervare, nostro judicio, debet. Sed di una perspeximus, haerere hominem in luto, ignarissimum e rum, quae sunt alphabetum in regulis, mentis nostrae ratiocinia dirigentibus. Et minatur tamen, vultu torvissimo, soricinania confossores redditum iri ab sese leges illas, ubi comperiat,non improbari nostris Academicis. Non dicam, audiri nos ante potuisse, quam ha decerneret: neque enim eo usque descendere cupit, aut Christiano animo sectari nobiscum compendia ad concordiam, sed selum dominari nobis, &, quasi ferula, plagas infligere, ac si soremus notorie malefici, ab ipso puniendi ; dictitans identidem nos deliros, de res, insanos,furiosos , & sic sine fine deinceps ; san fortassis, ut audiat a non nemine Ecclesiastae illud i In via stultus ambulani, eum ipsi insipiens sit, omnel stultos aestimat Z Miror solummodo, quod, in honorem Nihusii siti, personam induere amet vilissimi servi Chrysali, quippe cujus

ligneu isthoc dicterium in Plauti Bacchide. Siccine vero oportebat abjicere sese eum, qui primarim maximusique theolum 2 -- comparabilis sis dici aveti Estne illud e dignitate Academiae Hel-mestet sis 3 O temporal 5 mores lXVIII. Uerum, ut summatim complectamur, quae scripsimus fusiuscule ; frivola cavillatio magis est Calixti, quam exceptio δε quia maledicus prior fuerim,& iniquas disputandi conditiones protulerim, ideo indignum esse me Cui quidquam probet. Et tamen, sicuti festina manu, ita vix obiter ac perfunctorie refutavi utrumque istud hactenus. Vae homini ergo, ubi robur meum omne ciserere aggressus fuero. Quod ideo moneo, te quis putet, explicari ac defendi nostra non posse pluribus-

quais hic loci factum a nobis est. Et quid magni Calixtum

27쪽

xs F. N I H V S.I Icerem, qui vox est, Praetereaque nihil, ac tanto minus fit λ n his, quanto spernit semper fastuosius insolentiusque Catholicos, ipsamque adeo Ecclesiam pXIX. Interim, ut res tota exemplo, in quod initio incide hamus, non nihil evadat manifestior, probet ipse, non mihi sed Ecclesiae, non fidei suae dogma Lutheranum quodpiam, sed se- Ium, quod affirmat, fuisse Romae Papissam. Negamus enim, ese se id historiam ecclesiastieam ; ut supra monuimus, hic monituri

denuo, quia negotium prosequuturi fortius. Demonstret, inquam, testatos ea de re, quos pro sese addupit, Marianum Scorum, Sigebertum Gemblacensem, & Martinum Polonum. Ha hetne igitur eorum autographa, & scit revera, esse aut grapha, aut apographa authentica, eo modo, qui in Iure sufficiat 3Actionem enim injuriarum contra ipsum instituimus, ac proinde nequaquam, disputando mere scholastice, Ludimm vigiem belli, simulataque veris Proelia. Hic aqua pendet meo Calixtot magis mutus est quam piscis. Consensu ergo populorum hucusque perpetuo manifestum reddit sibi ac nobis, tres illos istuc scriptum reliquisse λ Non profecto sibi ; ut qui negat creberrime contra Catholicos, quae viva selum voce fite tran1missa ad posteros, de iis firmiter certos hos esse posse. Sed neque nobis; ut qui non

selum de consensu eo nihil inaudivimus, tametsi aetate superantes coetum Lutheranorum,sed & oculis nostratium deprehendimus eX Omnium, quos constat repertos hactenus, vetustissimis

codicibus, nullam prorsus Papisiae mentionem a tribus illis esse factam. Victa igitur concidit Calixti caussa, reusque ipse pe

manet calumniae in Sedem Apostolicam ; eamque calumniam retractare debet, ac de injuria satisfacere; tanto minus veniam ullam promeritus, quanto magis nostri antea, negotio diligenter excussis, veritatem toti mundo palam fecerant.

X X. Novimus iisenium hominis. Quid si, inquiet, nihilominus verum sit, suisse Romae Ioannam Papisiam p Respondeo. Nihilo minus Calixtus calumniatus fuerit; quia probare non pO- ruit, esse id verum. At, perget , Catholici proclamant me calumniatorem ; injuria haec est gravissima: probent ergo, & mi-bi quidem, fabulam esse, quam ego assero esse historiam. ReipΘndeo. Non tenemur e reis actores fieri r susscit nobis, Ca

28쪽

P R o L O G V S. ἄν distimator, posteaquam fuerit legitime condemnatus, caput' 'rursus erigens triumphabit, si distam alus non demonstratam tunc dederit sitam innocentiam λ Attamen, inquit, Ioannes Staienus Catholicus &affirmati de Papissa illud esse fabulam , &, teneri se ad probandum id, fatetur verbis hisce ipsissimis:

ante me gestum dicitur, V maxime ante aliquot sicula, ut plenam cum

auctoritatesdem diu faciam, necesse est, ex fide dignis historicis, quaeirca istud te m floruerunt, vel fide dignis tribrumentis, id asserere alioqui cerebri mei sigmentum habebitur,s nunc quid prodam gestum,

quod omnes ante me tacent; maxime, si non defuerint, qui accurate res

gestas istrum temporum prosiquuti fuerint. idque ipsum Staieni pusculum scitu atque consensu Censeris Coloniensis approbatum est. quocirca demonstrent Catholici, esse fabulam ; aut ca- .lumniati fuerint ipsi nos ; adeoque verum tunc erit, esse historiam. Mi Calixte, non terremur ejuscemodi vitilitigationibus. Audi, si vis. Praeterquam quod, ut supra intellexisti, grandis error tuus nimisque turpis est, Censerem id omne facere suum, quod edi in lucem ipse concedit ; perinde atque crassissime insuper errant, qui, quicquid sic approbavit Censor, doctrinam ipsiusmet Ecclesiae Catholicae esse, clamitant ; Staienus legem eam sibi fixerit, sponte sita sive doctorem adversariorum acturus, sive etiam Opponentem ; unde nec dixerit, alioqui herebri mei figmentum erit, sed, habebitur, ab iis nimirum, contra quos scribebat, putans, quantum Uparet, flagitaturos, utut abnuenecessitate, probationem ejusmodi: quo in casu probare tenetur ; ita tamen ut observet accurate, ne opponentem agat, ubi solum subierit onus docentis aut consiliarii. Quid vero hoc ad nos, qui lege ea aliena ac privata nos obstrictos negamus λImmo sepius nostri supererogationis opus istud operantur, indeque adeo Gordonus Hunilaeus, controversiae octavae capite tertio, nostira dogmata probanda esse ait, ubi aliquid asserimus, quod adversarii negant: An hoc ipso essiciunt, ut & nos probare tenea mur eodem pacto, cum nolumus p Absit. aliter sapere didici mus. Nec responsum meretur, qui cavillaturus sit, injuriam es.se, cum antagonista, in probando succumbens, vocetur calum niator,vel quoque verum tunc fore, quod fuerit Ioanna Papissa. Apage cum nugis agrestibus istis barbarisque.

A XI. Et prob rς tamen, 4 Luth via aliis discendi quidem

ergo

29쪽

N I H v S I Iergo rogati, & poterimus & volemus lubentes, esse fabulam Vnde autem p Ex iisdem illis, quae legere est apud Staienum, vi rum insigniter bonum ac diligentem , libelli de Papissa tractatu

secundo. Caeterum necdum Staienus, cum scriberet, licet id factum anno cII II c xxx IX, viderat Graecorum testimonia, valde Clara atque egregia, ε membranis vetustis manu scriptis eruta Romae, ante annum cIO ID c xxx, ab Leone Allatio. Quod nec

mirum ; cum Germani, bellis impliciti, libris ex Italia pridem nullis potiantur. Sicuti neque ego nossem scriptum Allatianum istud vere aureum, nisi designatum reperissem in Dionysii Pelavii Rationario temporum, ac longe post demum conspexissem forte fortuna in Belgio apud amicum , cui ab auctore ipso ex Vrbe dono missum fuerat. Qua occasione tunc percontabar ex Allatio, placeretne, edi per me in hisce regionibus, ubi usui futurum estet sine dubio maxime. Atque ecce, non assensit solum e vestigio, sed &, juxta cum epistolica dissertatione de Li-

turgia praesanctificatorum, exemplar ad me perferri curavit,unde typis describi pro nostratibus posset. mod ipsum eapropter sequuttas hic fui. XXII. Sed quisnam ergo iste Leo Allatius p Pandam brevibus. Est natione Graecus,Romae degens multis annis, ac Theologus, de profundissima omnis generis eruditione, amatissimus ibidem summatibus honoratissimusque, quin& alibi terrarum celeberrimus ; adeoque non selum a Volrado Hessio in Ajace, Balthasare Venatore in Gruteri laudibus, Daniele Paraeo in historia Palatina, similibusque, memoratus ς verum insuper elogiis praeclarissimis ornatus, tum a Petro Aloysio Carassa, & Fabio Chisio, squi duo, dignitatis ac sapientiae virtutumque omnium splendore, praecipui,) tum ab aliis viris magnis, Andrea Bajano, Michaele Ghisserto, Andrea Argolo, Andrea Victorei- Io, Gabriele Naudaeo, Petro Castello, Theophilo Raynaudo, Michaele Ioanne Vimbodino, Iacobo Philippo Camola,Iacobo Philippo Tomasino, Ioanne Rhodio, Dionysio Petavio, soanne Bollando, Iano Nicio Erythraeo, Laurentio Pignorio, Iosepho Maria Suaressio, Antonio Bruno, Flavio Flisco, Nicolao Vill no, Martino Sandello,Ioanne Thuillio, Ioanne Baptista Passcro, Fortunato Liceto, Francisco Molino, Bartholomaeo Vecchio, Antonio Caracciolo, Francisco Marino, Gaspare de Simeoni

30쪽

Io. A lo, Sylvestro Petrasancta, Caspare Geuartio, Pentio Gassendo , Bartholomaeo Torto letto, Matthaeo Radero, Gothardo Voegesino, Helia Heingero, Renato Moraeo, Ioanne Murciellotio, Ioanne Morino, Iacobo Gaddio, Paulo Zacchia, Iosepho Bua, Sebastiano Petrastia , Stephano Baldo, Marco

Aurelio Severino, Antonio Ponze Sancta CruZ, Io Iac. Buccam

do, Iusto Riccardo, Neophyto Rhodino Cyprio, Petro Lasei-na, Baldo Baldo, Petro Servio, Antonio Francisco Tacchino, Paganino Gaudentio , Nieolao Bauctio, Ferdinando rahello, Io. Rho, Floravante Martinello, Nicolao Pinello, Hierocimo Tetio, Augustino Mascardo, Io. Baptista Carolo, Antonio Caracciolo, Io. Bapt. Basilio, Carolo Galistono, Toldo Constantino, Dominico Gilberto, Laelio Guiccidonio, Iano Praeso, Frederico Vbaldino, Gulielmo Colleteto, Io. Philippo Cam la, Balthasare Bonifacio, Francisco Marino, Bartholomaeo San-uinaccio, Alexandro Rainaldo,Melchiore Incosero,Luca Hol-enio, Auberio Miraeo, Io. Francisco Slingelantio, Gerardo Ioanne Vossio, Frederico Gronovio, & innumeris praeterea. Quae elogia, si colligantur, ingens volumen efficiant. Sed, quia suamet luce sat superque ipse radiat Allatius, malim legantur libri, quos composuit quam plurimos, licet aetate non superans me, verum aequanS tantum , ut ipse ad me scripsit. Catalogum eorum ingentem, tametsi necdum allatum nobis integrum, dat mus in vestibulo epistolarum de templis Graecorum recentioribus & Narthece Ecclesiae veteris ; quarum lucubrationum nos,

1 pro liberalitate sua mirifica, dignatus est reddere participes. X XIII. Τibi interim, Celsissime Princeps, tuisve consiliariis ac subditis, vel Confessioni quoque Augustanae deditis om-mibus, consideranda do, quo par est assectu animi Christianista imo, seu Concordiae salutisque generis humani totius desideran- issimo, quae contra fabulam nimis putidam disserit vir ingens ille optimusque. Qui &, cum Catholicis omnibus, certissimus sum,quicquid praeterca contra Ecclesiam nostram & fidem pronunciatur a Calixto, Horneio, & ejusdem generis reliquis, perinde falsum esse, neque e Scripturis divinis, aut Christianorum

antiquorum testimoniis, evictum iri unquam, etiamsi utantur ope nostrorum hostium , quotquot in toto mundo reperire sue- . Tir, Omnium; multo minus autem comprobatum iri, aut com- . proba-

SEARCH

MENU NAVIGATION