장음표시 사용
21쪽
Ut ros dissimillimas inter se inepte comparant plerique eorum qui haedri aetate scripserunt, ita non minus insulse alia aliis Verba opponunt. Sic Velirius, Scipionis miliani mortem lugens illius Velatum e SSe caput miratur et cujus opera Super totum terrarum Orbem Roma extulerat caputo 1). Non minus ridiculus est Valerius Maximus cum peditum illorum virtutem praedicans qui naVespunicas in littus retraxerant, non sine putida quadam affectation haec Vocabula et nantes, sedites alterum alteri opponit:
Mntes lubricis pelagi quasi camporum sirmitate pedites in littus retraxeruntis 2i;
aut cum Scipionem Africanum dicito cineres ei patriae negavisse quam in cinerem collabi passus non fuisset 3) Num putas facile esse, cum tanto in honore sint omnes istae Verborum praestigiae se ab eis indicaro atque omissis eis quae publici sint saporis, simpliciter ac sine ullo apparatu diceret Quod in Ρhaedro, ut quidem ego Sentio, recte ac merito possis laudare. Nempe non ut Vellejus putide dicit, sonare stylo , 4 aut frangere 5 hostes , sed simpliciter
1 2 4 6. 2 3. 2, 10. 3 5. 3, 2.
4 Neque temperare mihi, quin rem Saepe agitatam animo me neque ad liquidum ratione perductam siunem stylo I. 16. Non minus arcessitum est illud, quod apud Valerium aximum Occurrit, eloquendi genuS et injiciam stylum qua OS-trae urbi qua exterarum gentium prisci inStituti a 2 praef.
22쪽
K exponere γ 1 aut vincereo 2). Non, ut Velle-jus, ambitiose is functus statione mortaliis 3 aut in sua resolutus initia , 43, sed hanc, quos dicenti maxime obvia est, locutionem assumit Mortuus , 5). Vult idem Velirius dicere magnam calamitatem ex improviso imminere Non sicut Phaedrus eloquetur:
Quanta nobis instat pernicies , Ι. 30, 3.
Sed, quod multo exquisitius est:
In quam arcto Saluti exitiique suerimus confinio lis 2, 124.
Non minus a Valerio aximo haedrus ratione dissentit nempe, exempli gratia, hic sine ullo apparatu dicitis videre simulacrum s 6 aut e notantum miserae luctum importaret tibi , T aut metuere aliquid , 8); ille autem haec affectata exquirit haurire imaginem y 0). e necessitas aditum luctui dedits 10), cnon dontis sed ferri saevitia in metu reponebatur 411). Haud ineleganter Phaedrus dicit:
3 Eique functo longissim stαtione mortali destinate SucceSSOre 2, 131. 4 In su resolutus initi animam coelo reddidit. 2, 123.
23쪽
In musarum coetum recipior. Ibid. 23.
Ambitiosa vero est nimiumque exquisita Vitruvii Oratio, cum eo demum posse se merito profiteri architectos praedicat, qui et stradibus disciplinarum scandendo pervenerint ad summum templum architecturo , 1). Quid, quod Propertius ipse non ut Ρhaedrus sine ulla molestia dicit se par esse ali- cm, 2 aut, alicujus famam assequis 3), sed quaesitis istis arcessitisque verbis utitur :
Caesaris et famae vestigia juncta tenebis',
Quid, quod in hanc odiosam et putidam docidit
et Cynthia prima suis miserum me cepit ocellis Et ociput impositis pressit Amor pedibus. I. 1, 1, Sq.
Quae multo simplicius et aptius apud haedrum expressa Videas
e Etatis mediae quemdam mulier non rudis Tenebat anno celans elegantia Animosque ejusdem pulchra uVeni ceperat. 2 2, 2-4.
Quae in Phaedri oratione laudanda esse mihi
1 Vitruvii opera. Edid. Valentinus Rose et Herman stile Strubing, Lipsiae 1867 pag. 7. 2 I. 19, 10. 3 3 9, 3. 4 Prop. 4. 8, 33 edid Lucianus ueller Lipsis 1874.
24쪽
videntur ostendi non ero eas eas omnes illas dicendi virtutes existimo, ut graVissimum, quo Husdem dictio laborat, Vitium possint compensare. Praetereo obscuritatem in quam, dum brevitatomvult consequi, interdum haedrus decidit quod quidem in hisce versibus deprehendas, ubi tam densa sunt omnia et coniracia ui non facile, quid poeta voluerit dicere, expedias :
Anus jacere vidit epotam amphoram Adhuc Falern faece e test nobili Odorem quae jucundum late Spargeret 13.
Hoc etiam omitto, Ρhaedrum ita Verborum ordinem nonnunquam perVertere, ut contoria at rationeque inde quidquam concinnitatis percipiatur quod, ut exemplo utar, in his carminibus observes:
e quus Sedare Solitu quo fuerat Sitim, Dum Sese aper Volytat, turbaVit,adum. 4. 4, 1, Sq.
Aliud vero os mulio gravius in haedri orationeVitium, eoque molestius, quod in omnibus operis partibus deprehendituri nempe siccus est plerumque haedrus ac jejunus neque is ut legentium animos possit detinere. Jejunus est quia a narrationis principio usque ad finem celerius properat neque circa res eas quae ad
1 Exemplo sit quoque hic versus
Dictoruin sonaua ut delectet varieta I. Prol. 10,
quem aliter atque aliter possis interpretari, Sive et dictorum varietas delectet sensus a intelligas, Sive et varietas delectet seaesus dictorum G im haud scio an eumdem versum ita BOSSi explanare e variet sensu dictorum delectetis.
25쪽
narrationis estivitatem maximi sunt momenti, satis libenter commoratur. Parum est enim dicere
et Gelu rigentem quidam colubram Sustulit Sinuque lavit, contra Se ipse misericor Νamque ut resecta St.... 1 v
Dicas necesse est, si exilitatem in narrando vitare Velis, quis serpenti obViu fuerit, quo loco, quo tempore, tum qua cura, quibus remediis ad vitam
Ideo quoque rigidae sunt haedri fabulae quod non Saepe eas, quae in fabuli celebrantur, bestias bostiolasve in scenam locuturas inducit, sed quid dixerint socerintve plerumque ipse narrare Satis habet : quod quidem in ea abolla observes quae Rana rupta et Boso 2 inscribitur quam On- tanti nostri fabellae ea re potissimum cedere praes-1aniissimus ille scriptor, II. aine, recte judicavit quia quod Phaedrus ipse narravit, in dialogi sormam traduxerit Fontanius 33. Strigosus est denique haedrus atque XSuccus, cum Singula quaeque narrationis frigide ac jejuno refert, nedum tam Veris ac Vividis coloribus reprae- Sentet, ut ea quasi videre audientes sibi videantur: nempe in ea cujus mentionem nuper fecimus, fabula 4), non satis est dicere
a Ut resecta est colubra), necuit hominem protinu v.
Oportet, si non solum legentes docere Velis, Sed
26쪽
etiam quae narras, ut ita dicam, ante Oculos proponere ἰ oportet, inquam, depingas quomodo longo torpore excitatus serpens caput paulatim erigat, sibilet tum se revolvat; deinde ira cum Vita redeunte, in hominem insilire nitatur 1). Qualis in narrando describendoque haedrus, talis est in eloquendo nempe ut ea mente caret ut res, quas narrat, ipse sibi singat et quales finxerit ante legentium oculos subjiciat sic acres illas et vividas Oces non reperit, quae non modo rem legentes docent, sed etiam quasi depingunt. Ita enim omni colore ac lumine orba est Phaedri oratio, ut vix unum aut alterum Vocabulum, quod Sente
tiamiguret atque illustret, in quinque illius libris
reperias. Sic summam aquam et lympharum Oeculum , 2 feliciter appellat testudinis corticem comeam domum s 3 nominat suis denique dentes epitheto designat, cui mira vis inest et elegantia
4 per fulmineis ad eum venit dentibus. I. 21, 5.
Paucissimae ero sunt egregis illae Verborum translationes, magnisque intervallis apparent. Non plura sunt illa Verba quae, quia poetae potissimum adhibent, poetica Solemus nominare. Ιmo hoc affirmare vir litteratus, Ed du sirit, non du-
2 Lympharum in speculo Vidit Simulacrum Suum. I. 4, 3. 3 Quae cum abdidisset cornea Corsu domo. 2 6 5.
27쪽
bitavit no unam quidem posticam vocem Phaedrisabulas perlegenti sibi obvias exstitisse 1).multo
quidem severiorem in Phaedro judicando scripto-rom gallicum fuisse, haec satis probant quae Phaedri sabulis excerpsi nempe pro hisce Vulgaribus usitatisque vocabulis aqua, coelum, Osci re, senectus haec, quae exquisitiora sunt et elogan
Illius vero modi vocabula ita raro in Ρhaedri oratione invenias, ut eam humilem, abjectam pedestriquo sermoni simillimam haud immerit judi
Ex omnibus is quae do haedri dicendi genero diximus consequitur ut multa quidem in eo laudanda sint, multa ero reprehendenda. Ideo laudibus dignus est, quod et brevi expeditoque sermone utitur et Verba cum aptissime struit componitque tum prudentissime Variat ac commutat et, omissa ea quae tempore illo vigebat orationis assectatione, prisci judicii salubritatem puram et sinceram ServaVit Obscuram Ver aliquoties et contortam eamdem dictionem reperimus tum eam in Phaedro exilitatem jejunitatemque reprehendimuS, ut eum et in narrando describendoque et in eloquendo frigidum, siccum, Omnis coloris ac Vitae expertem sere ubique invenerimus. Quibus vitiis gravissimis si eas, quas laudaVimuS, Virtutes compensaveris atque ideo praecipue Phaedrum dignum
28쪽
osse laudo observaveris quia nonnullis vitiis, quibus inficiuntur sequalium opera, acet, non id sine dubio judicabis illius dicendi genus ut magna legentium animos detineat Voluptate. Ρhaedri orationi longo praestat qua usus est lingua quam si non eorum latinitati ex omni parte consentanea est quos optimo latine locutos esse constat, certe ea lingua multo puriorem qua usi sunt aequales Phaedro scriptores, judicaverim. Etenim sive, quibus usus est Phaedrus, Vocabula consideras sive, quali ratione eadem tum singulatum conjuncta adhibuerit, attendis atque in primis quomodo caSibus, temporibus, modis usus fuerit; sive denique omnes illas particulas observas et quibus cum praecipua subjecta Verborum comprehensio 1 conjungitur et quibus quae sunt ejusdem ordinis verborum comprehensiones inter Se cohaerent: sero nulla est in haedro sermonis pravitas qui apud eos, qui haedro aequales fuerunt, imo nonnunquam ante ejusdem aetatem ViXerunt, reperiatur contra ea, multis eloquendi vitiis eorum Scriptorum opera saepius inquinantur, quae e somel quidem in Phaedro possis reprehendere. Cum autem poetae orationem in opusculo nostro perspicere debeam, poetarum praecipue haedro aequalium, Tibulli, Propertii, Ovidii orationem penitus examinandam esse credidi; ideo Vero non
1 His verbis interpretor quod in gallico sermone appellamus : propOSition principαle, pro9. l. ordonrice.
29쪽
omittendos esse prmae orationis scriptores, Velle-jum Ρaterculum, Valerium aximum VitruVium, Cornelium Celsum, existimaVi, quia et multis partibus soluto sermoni poetica oratio simillima sit et, quamvis ea lingua, cui magnam licentiam sciamus permitti, usus fuerit, prosae orationis scriptoribus purior saepius Phaedrus exstiterii. Cui de Phaedri sermone commentationi parVam do Fabollis ovis disputationem, appendici more, Subjiciam, quae cum eo quod proposuimus non omnino quidem cohaeret, sed ita nonnullis partibus conjungitur, ut operi meo non dubitaverim adjicere
nempe, cum nondum in hoc omnes consenserint
Phaedro an alii scriptori illae triginta fabulae quae
nuper in erottin codice repertae sunt, adScribendae sint, equidem, num eadem sit in antiquis atque in novis sabellis oratio considerabo, neque minus soliciter illo quam aliovis argumento quae de novis sabulis ambiguntur absoluturus esse mihi