Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

TYPO GRAPHUS

AD LECTOREM.

X quo rem Typographicam tractare sum aggressus, nihil antiquius habui, quam ut bonis libris edendis doctorum studia juvarem . Itaque intra

paucos annos scriptores illustres edidi non paucos . Habent a nobis Humaniorum litterarum amantes recens impressos Homerum , Hesiodum , Euripidem ; habebunt primo quoque tempore amplissimam omnium Ciceronis operum editionem. Habent rerum Ecclesiasticarum studiosi , ut ,

mittam multa, summi Pontificis Benedicti XIV. divina opera. Habent Medici magnorum auctorum Heisteri , De Gorter , We inflare , Castelli aliorumque utilissimos libros . Habent Philosophi non Italicae tantum sed universae Philosophiae principem Galileum . Denique omnes aliis scientiis addicti habent probatissimos in suo genere scriptores a nobis diligenter excusos. Nunc tibi sisto, benigne Lector , quaecumque magnus Nev-vtonus De Luce re Coloribus scripsit, distracta prius, nunc ad

commodum tuum volumine uno collecta ' quodque non levis

momenti est , do tibi simul libros plures minore pretio quam snguli seorsim veneant ex editionibus Transalpinis, quibus tamen nostra haec typorum & chartae nitore non valde cedit , correctionis autem fide 3c diligentia sertasse antecedit. In hoc volumine primum locum obtinet princeps hoc in genere Nevvioni opus, nempe istica, quae ut ait Fontenellius, mirabilem quandam lucis Anatomiam nobis exhibet. Liber hic editus est Londini primum in A. Anglicae scriptus an . II O .editus iterum ac tertio est ibidem eadem lingua in 8. annis I I 8. , Ira I. EX prima editione Latine interpretatus est Cl. Samuel Clarche , ediditque Londini an. II 6. in . iterumque ex editione secunda item Londini an. IIII. Illustris Petrus Coste ex secunda editione Gallicam Interpretationem dedit Am-

12쪽

stelodami duobus voluminibus in ra. an. I72O. Lutetiae autem in 4. an. I 722. Genevae demum Latina Clarchii in te pretatio recusa est in 4. satis nitide an. 17 o. Proinde liaec nona est hujus operis editio; quae tamen non ingrata accidere debet Italis nostris , tum quia nondum in Italia liber editus erat , nec post tot editiones satis frequens prostabat , tum e iam quia, ut modo dixi, parari poterit sumptu multo minore. Veniunt secundo loco Lectiones Opticae habitae a Nevutono

Cantabrigiae annis I 669. I 67o. I 671. , tum cum Cathedram

Lucasianam sibi a magistro suo Barrovio remissam ingressus est. Lectiones hae post mortem Auctoris tantum editae fuere , licet quinquaginta & amplius annis ante scriptae strissent . Auctor enim litium, quas aversabatur, vitandarum causa apud se scriptum retinuit . Editio prima hujus libri facta est Londini an. I 728. in . sed valde mendosa . Deinde a Cl. Joanne Castialioneo insertus Tomo secundo opusculorum Nevvioni quae Ge-

nevae prodierunt an. II 4. Hanc nos editionem secuti sumus,

nisi quid vel corrigendum vel addendum fuit . Retinuimus ta- men Praefationem editionis Londinensis multas ob causas, illam

imprimis quia historiam hujus libri suppeditat , quam proinde

consulant studiosi. Extremo loco posita est Appendix comprehendens Epistolas, responsa atque alia scripta Neuvioni ad Lucem & Colores pertinentia ex Transactionibus Anglicanis excerpta. Omitti haec non poterant, tum quia Neuvioni sunt, hoc est optima, tum quia per ea Opticae Nevutonianae quasi corpus perficitur. Haec

tertia pars utilitatem continet non minorem, quam duae primres, jucunditatem vero multo uberiorem. In his enim Epistolis extant prima experimenta & prima quasi semina atque elementa ex quibus opticum systema suum Nevvlonus composuit; perspicitur ortus progressus & ordo tam admirabilium invento rum explicantur, quod caput est, multa clarius, quam alibi ex. gr. constructio atque usus Telescopii Catadioptrici : solvuntur variae dissicultates, diluunturque ea , quae advertus Novam, et Lu- Dissiligod by Gorale

13쪽

Lucis Theoriam a Nevutono expositam certatim Philosophi praecipue Galli objecerunt; quae omnia cognoscere non minus utile, quam jucundum est. Iam vero ad Neuvioni doctrinam commendandam ineptum videatur quidquam dicere in tanta & auctoris fama & docto. rum approbatione . Non injucundum tamen spero fore si pa tem quamdam Prs fationis , quam Cl. Petrus Coste interpretationi suae Gallicae hujus libri praeposuit, latine hic afferamus. Es, inquit Coste, omnibus temporibus natura Lucis re Colorum inses ata fuit a Philosophis , tamen qui Newtoni opus perlegerit, facile intelligo , quaecunque in hoc genere dicta fuerunt ab illis, nixa esse quibusdam principiis , qua facilius subverti possint, quam confingi.

Patet ex quodam Senecae loco Nat. I. I. c. 7. Prima vitreum cujus ope Lucis colores separantur, iis temporibus haud

omino ignotum fuisse . Virgula , inquit , solet fieri vitrea vel

striata vel pluribus angulis in modum clavae torosa. Haec si ex transverso solem accipit, colorem talem, qualis in Arcu videri solet, reddit. Seneca tamen longe aberat ab eo ut hoc prismatum genere uteretur ad lucis re colorum naturam explicandam. Ex illa enim varietate colorum, quos prima exhibet, cou-

cIudit nullum ibi colorem verum inesse, sed tantum speciem colorum qualis es .in collo columbarum. Apparet, ait , non fieri ullum colorem , sed speciem falsi coloris, qualem columbarum cervix & sumit & ponit, utcumque deflectitur. Philosophi recentiores facile agnomerunt hanc disinctionem colorum in veros o falsos vanam ρο commentitiam esse , omnesque colores juxta veros esse . Verum ubi naturam lucis aperire, quid colores a luce emanantes snt , quid unum ab alio disimguat, docere aggressi sunt, nonnis puras putasque Dpotheses a

xulerunx , quae s vel maxime meritate niterentur, nec quidquam certi aut definiti docerent , nec veris experimentis possent confirmari . Tandem Newtonus unius naturae consultor re discipulus, . naim

14쪽

ram eamdem quas coegit arcana suo Hi prodere ae manifestare.

Detexit enim per experimenta sensbus obvia eaque multis variisque modis tentata, Iucem nihil esse aliud nis congeriem, sive fasciculos radiorum diverss coloribus praeditorum e Radios autem semel separatos o seorsm spectatos servare consanter natiυum suum colorem , ita ut eum nulla nec refractio nec reflexis , nec umbrae mixtio mutare posset: Radios peculiaris cuiusque coloris habere certam vim certumque quas gradum Refrangibilitatis oportuit enim ad rem novam novum verbum accomm0ι-

re : Radios Lucis, qui colore disserunt, disserre consanter gradu certo Refrangibisitatis: Di ferentia hu usi refrangibilitatis tanquam causae tribuendam esse disserentiam colorum in radiis I ex quo feri, ut colores omnes in natura exsentes talas sint , quales eos secere debent qualitates colorandi rustae radiis, ex quibus consar Lux: Quod se Lux radios uno tautum modo refrangibiles haberet , unum tantum in rerum natura colorem istrum , nec ullum produci novum posse reflexione aut refractione L. Radiorum jam cujusque generis eerta Refrangibilitate cogni re consituta, quod Ne tonus inυictis experimentis fecit , facile es Mathematice explicare phaenomena omnia colorum, qui refractione Lucis producuntur. Muare haec fit vera scientia, quae M tbematice tractari queat , non minus quam caeterae partes Οιicae , ct demonserationes germanas suscipera, ut quicumqxe N Uroni librum legere non gravabuntur , intelligenr . Guod maxime inses attone dignum, inυentione iucundum videbatur , quodque Newtonum ad plurima elegantissma exper, menta tentanda impulit , quorum partes omnes ejus Theoriam confirmant , id erat cognoscere , quid ex compostione re mixtib- ne varia radiorum semitium exseret . Comperit igitur, ex mimrione Colorum omnium smplicium exsere Albedιnem ' itaque colorem alium nihil esse aliud , quam colorum omnium primorum

cc semplicium smul mixtorum eongeriem. Iam eandidae lucis pamvo circulo se depicto ex ea mixtione omnium colorum exceptoque

15쪽

in se tam quod describitur lib. I. Part. a. exper. Io. osendit intercepto uno vel pluribus coloribus , Albedinem repente rem nescere re migrare in alium quemdam colorem ex reliquis compositum. Inde se redire sinantur intercepti eoures, pristinam aLbedinem restitui . Alios subinde atque alios colores intercipiendo Ulandit qui ex quorum mixtione gignantur . Aibi etiam docet,

quomodo cognitis re datis aliquot eouribus simplicibus salsi puss

color ex iis componendus is

Pars haec de compostione eotirum tam admirabilis re enucleata ab Auctore , nihil es nisi consectarium separatae Lucis primorumque colorum. At ipsa haec separatio colorum tantae sagacitatis es tantique ingenii, ut Princeps Autiquitatis Plato non dubit erit provωnciare humanis viribus majus esse, qua proportione varia coiarum quorumdam mixtio eourex noυos inciat , nosse. Qui vero, inquit in Timaeo, hoc detegeret, non deberet proferre ;non enim posset neque necessariam neque probabilem ullam ejus rei rationem asserre . Si quis vero opus tantum aggrederetur, eo ipso ostenderet, se, quid inter humanam divinamque naturam interesset , ignorare . Deus enim potest miscere plura simul , unumque in plura tribuere , quippe simul sciens & potens. Hominum vero, qui alterutrum possit, neque extitit adhuc neque orituruς est unquam ullus.

Recte Plato disserebat , sed fasso fundamento nitebatur . I

re enim contendebat , ut definiri posset , qui eo res ex mixtione borum, aut iliorum eo rum nascantur , oportuisse prius sece nere varios colirer Lucem componentes , quod homini negatum purabat . Sane qui ostiuri potest , quos quique colores mixti producturi Ilar, nisi prius accurate sejungantur priores P itaque compat , antequam M tonus arcanum hoc detegeret, nihil de compostione colorum probabile dictum ab ullo Philosopborum , quod fideli resis experientia confirmaretur. Ceterum quanquam Nemranus suam de coloribus doctrinam nomnis manifestis experime is fundaυerit , ea tamen peragend. crs diu Britanniae finibus circumscripta fuit . Statimque in Gallia

16쪽

Germania , alibi que docti viri eum exacte separare radios Lucis non potuissent , totam hanc doctrinam tanquam hNouem com

mentitiam exceperunt re experimentis minime respondentem. Morioitus inter ceteros separationem illam tentavit re quidem obtinuit, sed ita confusam , ur rMbeus color ex. gr. quem refractio.

ne prismatis unius diυisierat, fractus alio prismate purpureum

eaeruleum reddiderit . Inde conclusit radios separatos refractione Prismatis nequaquam esse immutabiles atque individuos , quales Deit in Optica Nemronus. Atqui nihilominus hujusmodi radii immutabiles reperientur sin iis separandis ea ratio teneatur , quam praescribit Aufior Prop. 4. I. I. Id aperte osendit D. Desaguliers Londini au. I7I3.

eum adessent D. Remondus de Mommori, Eques se Louvisse s i aliique socii Regiae inademiae. Idem Lutetiae Parisorum praesitit P. Sebasianus, idemque paulo ps D. Gauger , qui coram pluribus doctissimis viris Varignonio , fuseo , P. Re ne os, a Usque,

ferr omnia experimenta quae referuntur in hoc libro iteramit, revera esse pervicir . D. miranus eadem perfecerat Bliterrae au.

Nunc si qui existant rite peragendorum experimentorum ignari , qui quae ex iis necessaria rerum consecutione concluduntur reji

ciant , ii , s sapiunt, sustinere debent iudicia sua, nec doctrinam

- i Mirum hic a costio non laudatum amicissimum virum Abhatem Antonium Conti Patricium Ueneωm quem morte nuper ereptum linget Italia . Is enim tum aderat insagulieri experimentis cum I . De Monimore & D. Louville , quibuscum eo. anno prosectus erat Londinum, & apuo Itasos horum experimentorum testis esse poteli, ut sane erat , dum degeret inter nos. Adeo vem ira meatem --nire debetat Costio hanc Praesitionem conscribenti , quod illum de loco Platonis Paulo superius allato coesuluerat, ut Epistola ad Cottium data & altera Colli ad Conti, quae inter hujus manuscripta extant, tellantur. a Etiam in Italia experimenta lucis iuxta Neuvioni doctrinam successerunt, cum rite & bonis prismatis tentata iussi. Doceat Acta Sociorum Bononiensium, qui scientias atque artes immortali huς studiiς promovendo Italis doctrinae atque ingenii famam vel soli tuentur, essiciuntque, ut Galliς atque Anglis luaς Academias minime invideamus. Horum igitur Academicorum insistrus diligentia effecit, ut nemini iam liceat de veritate eorum experimentorum dubitare . Quod si quis ex noliris adhuc dubitaret . is ea suismet oculis spectare posset , dum a Philosopho & Mathematico praeliantissimo totaque Europa Iure celeberrimo Io-ne Polano hic Patavii peragum tur. Is enim Nevutoniana Lucis & colorum experimenta frequentissimae coronae dinmi suae saepius feliciter & cum summa hominum approbatione ollandit .

17쪽

accusare, quam suspicari possunt innixam vera experientiae, eum alis re praedicetur re reperiatur ab aliis , licet Us per se rei

huius veritatem explorare nondum potuerint.

Liceat mihi nune verbum addere de Vuaestionibus , quae in emtremo libro proponuntur. Patet ex iis, quae fuerit Auctoris mens in gravissimiy controversis Phrsicis . Sunt hi ejus Philosophiae fructus, quam ut admiremur , satis es cognoscere re meditari ἰ uae per investigationem rerum naturalium nos ducit ad Auctorem oe gubernatorem rerum omnium Deum, qui fructus es Phi- Iosephiae praestantissimus. Licer autem μwtouus cogitata sua proponat quaerendo tantum ae dubitando , qui tamen caeci non juni, Deile perspicient principia quibus doctrinae illae nitantur. Hie de nique patefecit, quid de Gravitate sentiret; adeoque consat Graia

υitatem a Newtono nunquam consederatam tanquam proprietatem

ad essentiam eorporum pertinentem . Videre item es ex ;is quae de Attractione disserit, hoc principium ex mente ipsus nihil esse minus quam occultam Qualitatem aliquam scholasticorum. Mihi quidem de Attractione ad mentem N toni accepta idem vide tur sentiendum , quod de Aeris Elasticitate, cujus effecta est

rantur quin tamen eiusdem causa aut cognoscatur aut quaeratur .

18쪽

INTERPRETIS.

N rerum naturae investigatione , non fictis hypothesibus , non levibus conjecturis , sed vel calculo Mathematico , vel claris certisque experimentis, omnino innitendum esse ei, qui maximis erroribus implicari & in summa rerum n, turalium ignoratione vertari nolit ; convenit iam sere inter ruditos omnes, peritioresque Philosophos. Atque hac demum naturam speculandi ratione , quam longe , non ultra opinionem modo , sed ultra hominum etiam

doctissimorum spem, proserri possint scientiae fines ; edocuit illustrissimus Auctor noster , vir & fide & moribus antiquis , &summa modestia; atque in utroque philosophandi genere, tum

calculis Mathematicis ponendis , tum experimentis capiendis , longe omnium quicunque fuerint & perspicacitate ingenii 3c judicii firmitate princeps . Superioris generis immensum exemplum est liber ille nunquam satis laudandus, qui inscribitur Philosophiae naturalis Primcipia Mathematica. In quo celeberrimus Author, cum ex phaenomenis motuum investigasset vires naturae, deinde ex istis viribus demonstravit phaenomena reliqua: & cum ex phaenomenis coelestibus, per propositiones mathematice demonstratas deriva1set vires gravitatis , quibus corpora ad Solem & planetas singulos tendunt; deinde ex istis viribus, per propositiones itidem

mathematicas, deduxit motus planetarum, cometarum, & lunae . Atque ita Astronomiam tandem tradidit , non jam amplius in conjecturis nixam, sed omnibus suis numeris perfectam plane & absolutam scientiam. Posterioris generis exemplum est hic tractatus. In quo nova ac miranda luminis phaenomena ; refractionum inaequabilitas , radiorum in eandem superficiem iisdem angulis incidentium al

19쪽

ternae reflexionis ac transmissus vices , Variae radiorum prope corporum objectorum extrema parvo intervallo transeuntium inflexiones , & sui singulorum colores connati & immutabiles; clarissimis experimentis, sine ulla omnino hypothesi , comprobantur simul & explicantur luculentissime. Quare nihil hic opus est ut lectorem moneam, luminis proprietates, ejusque motuum leges, sibi in hoc pulcherrimo opere explicatum iri, stupendas plane ac inauditas, perque omnia retro qcula reconditas atque abditas ; easdem tamen jam dehinc ita apertas suturas, ita manifestas, ut nemo posthac, hujusmodi rerum intelligens, dubitare possit, quin intimam lucis

colorumque naturam tam perspectam habeat, tam sibi hic ante oculos positam & penitus patefactam cernat, quam quod in rerum natura uspiam est exploratissimum .

Uerum , quoniam illustrissimo Auctori visum est , librum

hunc sermone Anglico scriptum emittere, & in praefatione sua cavere, ne quis , se insciente, eum in alium sermonem converteret ; id hic certior faciendus est lector , hanc versionem& auctoris jussu incoeptam , & eodem approbante absolutam ;& quaecunque in orationis contextu, majoris perspicuitatis gratia , aliquantulum immutata sint , paucula quidem illa , sed quaecunque sint, ea omnia, vel jussa auctoris vel ejusdem permissu, esse immutata. S. Cur e .

20쪽

AUCTORIS

AD LECTOREM.

Ars aliqua hujus tractatus de lumine, scripta fuit

anno I 6 3, rogatu amicorum quorundam e Sori

tate Regia; ad cujus Societatis Scribam sum missa Dir , re in conventu ipsorum perlecta : Pars autem ejus reliqua , pos annos circiter duodecim theoriam perficiendam atque absol---οῦ exceptis tertio libro, re observatione uIxima in parte ultima libri seexmdi , quae pinea ex chartulis dispersis sunt collecta . Ne eonis versis me de hoc argumento implicari paterer, disuli usque adhue hunc tractatum in lucem emittere; ct di talissem usque, nisi me movisset tandem amicorum importunitas. Si qua aliae chartae super hac materia, erepserunt iniussu meo , imperfecta sunt eae, re forsian ante scriptae , quam omnia experimenta hoc in libro memorata cepissem; mibique Us , quae essent refractionis leges, colorumque componendorum ratio, satis comprobassem. Edidi jam

Anglice ) qua mibi de hoc argumento υisum es emittere ; ct

nolim ea , me insciente, in alium sermonem converti. Coronas colirum , qua circum solem re lunam nonnunquam videntur , conatus sum quadantenus explicare ; verum , inopia plurium observationum , materiam illam aliis penitius explorandam relinquo . argumentum tertii quoque libri imperfectum dismis; quia nec omnia ceperim experimenta, quae , cum haec et

rem , mecum salueram capere ' nec, quae ceperam, omnia itera

verim, donee de sngulis ipsorum circumstantiis possem mihi ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION