장음표시 사용
21쪽
TRactatus Matbematicos tu priori Optices nosrae editione sub snem annexos , in secunda hac editione , utpote ad eandem materiam minus spectantes, subjungere omis . In sne I
bri territ , Quaerendorum numerum adauxi . Et nequis gravit tem inter essentiales corporum proprietates me habere exsimet,
quaesionem unam de ejus causa inυsiganda subieci . Quaesti nem, inquam: Auippe qui experimentis rem isam nondum hi
22쪽
PARS PRIMA.N hoc libro conscribendo non mihi id institu tum fuit, ut positis certis hypothesibus, luminis
proprietates exinde explicarem; sed ut istas proprietates simpliciter propositas ratione duntaxat e Xperimentisque comprobarem . Quem in finem definitiones 3c axiomata subjecta praemittere statui.
PEr radios luminis minimas ipsiur partes intelligo , easque tam in eisdem lineis si cus-s , quam contemporaneas in diversis. Liquet enim lumen ex partibuς constare , tum successivis, tum contemporaneis rquippe in uno eodemque loco id luminis, quod uno momento advenit, intercipere licet y & quod momento proxime sequenti advenit, Permittere ut transeat : item uno eodemque tempore lumen in quolibet loco intercipere licet , & quovis alio in loco permittere ut transeat . Ea enim luminis pars , quae intercipitur , non potest eadem esse atque ista quam transire permittas . Minimum lumen . aut minima luminis pars , quae sola sine. reliquo lumine vel intercipi possit , vel sola propagari ἔRut quae agere vel pati quicquam possit, quod reliquum lumen eodem tempore non agat vel patiatur: haec eu, quam appello radium luminis.
23쪽
Refrangibilitas radiorum luminis es distositio ea, qua ira rem arati sunt , tit in transeundo ex uno c&r Iore tran, lacido, finis medio , in altu i , refringantur seu de via d flectantώr . Et maior miscretis radiorum ire; redditas es disIositio ea , qua alti sunt , ut m faribus imudentiis Iuper unum idem die mettim, magis minu et e de via de rursu
Mathematici plerumque secum ita fingunt ; radios luminis esse lineas a corpore lucido ad corpus illuminatum pertinaentes ; horumque radiorum rcfractionem est elimarum litarum flexionem aut fractionem in transeundo ex uno medio in aliud . Atque hoc quidem de radiis & refractionibus dici pollit , si lunacu uno momento Pr pabetur. Verum cum ex temporum eclipsum Jovis satellitum aequationibus id collagi videatur, lumen spatio temporis propagari; adeo ut e Sole in terram septem circiter minutorum spatio deseratur ἰ radios ac refractiones ita laxe definire malui , ut quicquid de luminis propagatione statuatur , hae tamen definitiones in utramque partem verae ac certae sint.
Reflexibilitat radiorum est dispositio ea , qua ita comparati sunt , ut in quodcunque mediam inciderint , ab ejtisdem superficie in idem rursus unde Erofecti sunt mediam reflectantur . Et radii magis minu e reflexibiles sunt , qui facilius aut di ilius res
Exempli gratia r cum lumen e vitro in aerem transeat , & pro eo ut ad communem vitri aerisque superficiem magis magisque inclinetur , ex toto tandem ab ista superficie reflecti incipiat : quae radiorum genera vel paribus incidentiis maiori copia reflectuntur , vel radios paulatim inclinando citius ex toto reflectuatur ea maxime reflexibilia sunt.
Angulus inridentiae es angulus , qui linea ab incidente radio deseritia , linea ad repetientem aut refringentem superficiem Ierpendiculari , in Iuncto inridentiae eontinetur .
Angulus reflexi is aut refractionis, es angvius, qui linea a resera aut refracto radis descripta, o linea ad resectentem aut refrangentem Itiperficiem perpendiculari, in puncta incidentiae continetur.
Sinus incidentiae, reflexionis oe refractionis, stitis sinus angulorum incidentiae, res is uis , cr refractionis.
Lumen cuius omnes radii sunt aeque refrarigibiles , id ego simplex, homo meum , σIimilare anciti e Cuius autem radiorum alii magis quam alii refrangilites Inm, io ego Nostum, titerueneum, milare appello. Prius
24쪽
Prius lumen ideo homogeneum appello, non quod id plane & omnimode homo. geneum elle, affirmare velim ; sed quod radii qui pari sunt refrangibilitate , iidem in illi L saltem omnibus, de quibus in hoc libro disserendum erit, proprietatibus inter se conveniunt.
Colores homogenei luminis appello primarios , homogeneos oe simpliser e lamino autem heterogeneorum colores, heremoneor compositos. Ut enim ex luminum homogeneorum coloribus semper compositi sunt ό ut ex iis quae infra dicenda sunt, apparebit.
Augulus refieximis aequalis es angulo inridentia.
L radius refractus directo ad euuctum incidentiae revertatur ἰ in erem ipsam lineam , quam radius incidens ante descripserat, refringetur .
Refraelio e rariori medio in densius D versis perpendicularem s hoc est , ita ut antulus roractimis sit angulo incruentia m nor.
Sintis incidentiae es ad Dum refractionis in data ratione, vat actarate, mi quam pro
Quare si in una radii incidentis inclinatione cognita sit ista propnrtio, cognita erit etiam in omnibus . Unde refractio in omnibus incidentiae casibus su ner unum idemque corpus refringens, determinari potest. Exempli gratia ; si refractio fi .it ex aere in aquam , sinus incidentiae luminis rubri , ad sinum refractionis eiusdem luminis , ea ut 4 ad 3. Si refractio fiat ex aere in vitrum , simus erunt inter se ut IT & II. In lumine aliorum colorum aliae sunt sinuunt proportione; .' sed ea di serentia adeo parva est, ut raro eius ullam rationem haberi sit necesse. Sit igitur R S Fig. r. Tab. I. 3 anue istagnantis superficies, & C punctum ii ei dentiae, ubi radius ab A in linea A c per aerem delapsuet , reflectitur aut refringitur. Iam ut inveniam quo lite radius, poliquam reflexu; aut refractus fuerit . sit perrecturus; erigo super aquae superficiem e puncto incidentiae perpendicularem CP, eamque deorsum produco ad Q. Tum ex Axiomate prim I concluto, radium, palmJuam reflexus aut refractus fuerit , alicubi in plano anguli incidentiae A C P pr uelo reperiri debere . Super perpendicularem C Ρ igitur demitto sinum incidentiae A D: & si radius reflexus, quis sit, quaeratur; produco A D ad B, ita ut D B sit
25쪽
oequalis isti AD; & duco CB: quae linea C B erit radius reflexus: angulus enim reflexionis BC P, eiusque sinus B D, aequales iunt angulo & sinui incidentiae; uti, ex secundo Axiomate fieri debet . Sin autem radius refractus, quis sit, quaeratur produco A D ad H , ita ut D H ad A D eam proportionem habeat , quam habet sinus refractionis ad sinum incidentiae , hoc est si lumen sit rubrum , ) rationema ad 4. Tum centro C, in plano Α C Ρ, & radio C A, descripto circulo A BE; duco parallelam perpendiculari P C lineam H Ε, quae secet circumserentiam iaE: & ducta CE, illa linea C E erit radius refractus. Si enim demittatur E F perpendicularis ad lineam P Q: ista linea E F, quoniam angulus refractionis est ECQ, erit sinus refractionis radii C E. Qui sinus E F aequalis est ipsi D H ; & consequenter eam proportionem habet ad sinum incidentiae A D, quam habent 3 ad 4. Eodem modo si per prisma vitreum hoc est , vitrum duobus aequalibus & parallelis trian ulis ab extremitatibus sitis terminatum, tribusque planis & bene politis compactum lateribus, quae tribus parallelis lineis a ternis angulis unius extremi ad ternos angulos alterius extremi pertingentibus interiunguntur, ) si, inquam , luminis per hujusmodi prisma transmissi refractio quaeratur: sit A C B Fig. a. T ab. I. planum, quo prisma ea sui parte, qua lumen transmittitur, secetur transversum Perillas lineas parallelas quibus ternae ipsius facies interiunguntur : sitque D E radius incidens in primam faciem prismatis Λ C, ubi lumen in vitrum ingreditur . Tum posito quod sinus incidentiae ad sinum refractionis eam proportionem habeat, quam habent i 7 ad ri; inveni E F primum radium refractum . Qui porro radius quum sit ipse radius incidens in secundam faciem vitri B C, ubi lumen egreditur; iterum refractus radius F G simili ratione invenietur , ponendo sinum inctilentiae ad sinum refractionis eam habere rationem , quae est II ad 37. Si enim sinus incidentiae ex aere in vitrum sit ad sinum refrastionis , ut i ad II; liquet sinum incidentiae evitro in aerem fore e contrario ad sinum refractionis, ut II ad II; uti ex tertio
Simili sere ratione, si A C B D Fig. q. Tab. I. si vitrum ex utraque parte sphaerice convexum quod vulgo lens appellatur, quale est vitrum ustorium , aut conspicillum fulgare, aut vitrum objectivum conspicilli tubulati, & quaeratur quomodo lumen e puncto lucido Q in hoc vitrum incidens refringi debeat : sit Q Mradius incidens in quodvis punctum M primae superficiei sphaericae A CB; & erigendo lineam vitro perpendicularem in puncto M, inveniatur primus refractus ra- .dius M N , ex proportione sinuum II ad II. Idem radius e vitro egressuruς incidat in N ; tumque inveniatur secundus radius refractus N o, ex proportione sinuum II ad II. Qua eadem ratione inveniri quoque potest refractio , cum lens ex altera parte convexa, ex altera plana si vel concava; aut cum ex utraque parte sit coa
Radii homogenei ex disersis cuismis objecti punt Iis mentes, o in planam aut sph
risit m superficιem resectcntem aut refringentem , ad perpendiculum aut sere ad perpendia tam incidentes; divergent deinceps a torium aliis puntiis , aiat parasieli madent tot dem aliis liseis, atit conisuens versus totidem alia puncta, accurate aut saltem sine emrore sensibili. Hocque idem eisniet, s radii a duabus , tribus, pluribu e planis sphaeri ei e superficiebus Iuccessis resectantur vel re1ringantur. Punctum, a quo radii divergunt, vel ad quod convergunt , appellari potest ipsin riim Focus. Et, si socus incidentium radiorum datus sit, locus radiorum reflexorum allit refractorum inveniri poterit , computando binorum quorumvis radiorum retra esionem, sicuti supra traditum est; vel etiam facilius hoc modo. Cas. i. Sit A. B. Fig. 4. Tab. I. planum reflectens aut refringens, & Q Meus incidentium radiorum , α Q e C linea plano iiii perpendicularis . Iam si haec linea -- Dissili d by Cooste
26쪽
linea perpendicularis proflueatur ad q, ita ut qC fiat aequalis C; punctum g erit
Vel, si q C capiatur ab iisdem partibus plani , ac ipsa QC; habeat'ue eandem proportionem ad QC, quam habet sinus incidentiae ad sinum refractionis; punctum
ρ erit focus radiorum refractorum . .
Cas. a. Sit A C B Fig. 3. Tab. I. superficies reflectens cuiusvis sphaerae, cuius centrum sit E. Bisseca quemvis ipsus radium c puta E C γ in T. Et , si in isto radio, ab iisdem partibus puncti T, sumantur puncta & q, ita ut T Q, TE, &T q sint continue proportionales ; & punctum d sit iocus radiorum incidentium ;punctum g erit sociis reflexorum . .
Cas. 3. Sit AC B Fig. 6. Tab. I. superficies refringens cuiusvis sphaerae, cuius centrum sit E. I ii quovis ipsius radio E C in utramque partem producto, capiantur aequales E T & C t ita, ut ad illum radium eam proportionem seorsum habeant, quam habet sinuum incidentiae & refractionis is qui minor fuerit , ad differentiam ipsorum sinuum . Tum si in eadem linea inveniantur duo quaevis puncta . & q, ita ut T Q sit ad E T, ut E s ad t- sumendo i q in contrarias partes a puncto i, ac T . a puncto T; γ & punctum d sit secus radiorum incidentium; punctum ρ erit focus refractorum. Porro , eodem modo secus radiorum bis vel saepius reflexorum aut rcfras Fum , inveniri poterit.
Cas. 4. Sit A C B D Gq. 7. Tab. I. lens refringens, sphaerice convexa aut concava, aut plana utravis superficie; sitque C D axis ipsius, hoc est, linea quae utramque ejus superficiem ad perpendiculum secet , & per centra sphaerarum transeat ; inque hoc axi producto sint F & f radiorum refractorum foci ratione supra exposita inventi, cum radii incidentes ex utraque parte lentis sint axi eidem paralleli ; & diametro Ff biffecto in E describatur circulus. Finge iam quodvis punctum Q secum esse radiorum incidentium . Duc QE, quae secet circulum praedictum in punctis T & t; in eamque sume t , quae eam proportionem habeat ad x E, quam habet ipsa e E, sive T E ad T Q. Sit a q a contrariis partibus nuncti t, ac T aduncto T; & et erit radiorum refractorum sociis , sine errore lensibili ; modo punctum non tanto intervallo ab axe distet , nec lens ipsa adeo lata sit , ut radi rum nonnulli in superficies refringentes nimio plus obliqui incidant. Simili opere, cum dati sint duo soci, inveniri possunt superficies reflectentes aut refringentes; eoque patio forma lentis exprimi, quae officiat ut radii ad quemvis i cum, vel a quovis loco dato, fluant. Itaque huius Axiomatis summa haec est . Si radii in aliquam planam aut sphaeri- eam superficiem sue lentem incidant, &, antequam in istam superficiem incidant, fluant a dato puncto, vel ad datum nunctum Q; hi radii. postquam reflexi vel refracti fuerint, fluent a punito q, vel ad punctum q, quoi ratione supra exposita definitum fuerit . Et , si radii incidentes fluant a divertiet punctis , vel ad diversa puncta, 4; radii reflexi vel refracti fluent a totidem punctis, vel ad totidem puncia, g, quae eadem ratione inveniri notuerint . Utrum a puncto et, an contra aiillud punctum , radii hi reflexi & refracti stuant ; ex ipso puncti illius situ , iacile dignoscitur. Si enim istud punctum situm sit ab iisdem partibus superficiei sive lentis reflectentis aut restingentis . ac punctum ipsum Q; ti radii incidentes fluant a puncto Q: radii reflexi, ad q; & refracti. a q fluent . Sin autem radii incidentes lauant ad punctum in radii resteri a q; resfacti , ad et fluent . Quod si illud
punctum q situm sit a contrariis partibus ejusdem luperficiei ; omnia tunc contra , ac dicta sunt, evenient.
Quocunque in loco radii ex univibus injuctis Obselli punctis fluentes, in totidem alia I Mnesa, postquam reflexione nut restrictione coacti Juerint, iterum conveniunt; eo tu loco ι gruem istas objectis er qtio Pis corpore albo in quod inciderint, depiraeut .
27쪽
lens, ad cubiculi tenebricos senestram, operculi soramini infixa; qua radii a quovis objecti istius puncto Q fluentes ita cogamur, ut in puncto α' iterum conveniant; &chartae albae plagula in ad excipiendum lumen immissum , collocetur . objecti P R imaxo, iusta specie ac sorma , colorumque ipsorum conveniente responsu , in chartam depicta conspicietur . Ut enim lumen quod fluit a puncto Q, pcrgit ad punctum q: ita lumen quod fluit ab aliis obiecti punctis P & R, ad totidcm alia puncta p&r, cis in imagine respondentia, perget; uti, ex sexto Axiomate, liquet. Atque hoc pacto unumquodque obiecti punctum , suum in imagine punctum illuminabit; adeoque imago depingetur, qua debet, forma at sue colore; oc plane omni ratione , nisi quod inversa appareat , obiecti ipsius simillima . Atque haec porro est causa experimenti istius etiam in vulgus noti, quo rerum soris obiectarum imagines iucubiculo tenebricoso super parietem aut charis albς plagulam depictas excipere solent. Eodem modo , cum quodvis obiectum Ρ Ο R Fig. 8. Tab. II. oculis intuemur; lumen, quod ex diversis obiecti punctis nuit, ita refringitur a pellucidis oculi tunicis atque humoribus, hoc ell, ab exteriori tunica E F G, quae Cornea appellatur; & a crystallino humore A B, qui est ultra pupillam in si; ut id coathum in fundo oculi in totidem aliiς punctis iterum conveniat , ibique obiecti imaginem
in pellicula illa, quae Tunica Retina appellatur, quaque oculi fundum Ohreetum est, depingat . Anatomici enim , cum exteriorem illam & crassiorem pelliculam , quae dura mater appellatur, oculi fundo detraxerint; transpicientes per tunicas tenuiores, rerum objectarum imagines in eis pulchre depictas videre possunt . Quae quidem imagines per nervorum opticorum fibras in cerebrum motu propagatae , vllus causa
sunt. Pro eo enim, ut hae imagines magis minusve distinctae sunt, ipsum obiectuin magis minusve distincte visu percipitur . Si oculus aliquo sorte colore ita imbutus si , quomodo evenit cum quis testero laborat ut imagines in fundo oculi illo colore tinctae sint; omnia corpora obiecta tum isto colore itidem videmur insecta . Si oculi humores progrediente aetate deficientes ita imminuantur , ut tunica cornea& humoris crystallini integumentum se in planiorem superficiem contrahant; lumen minus aequo refringetur, eaque de causa non convcni et in flando oculi, sied in loco aliquo ulteriori; & proinde imago in fundo oculi paulo confusius depingetur ; quaei maSo pro eo ut magis minusve confusa fuerit , ipsum itidem Objectum videbitur contusum. Haec causa est, quamobrem senibus plerunque visus deficiat: Atque hinc etiam apparet, quomodo conspicilla ipsis multum adsumento lint ad distincte videndum. IIta enim vitra convexa, oculi 3am in compressiorum figuram se contrahentis desectum rotunditatis explent; & refractionem audendo, cisiciunt ut radii citius lolito conversentes, distincte in lando oculi conveniant ; modo vitrum , pro ration compressioris oculi figurae, apta factum sit proportione convexum . Jam vero myo pes, quorum oculi nimium globosi sunt, ideoque non nisi propius admota cernunt , omnia contra quam diximu; experiuntur. In horum enim oculis, cum rei actio nimia sit, radii ita convergunt, ut intra oculum prius conveniant, quam landum e
jug attigerint: ac proinde imago in fundo oculi depicta, & consequenter visio ipsa, non erit distincta; nisi vel objectum adeo prope ad oculum admoveatur, ut locus, quo radii coituri convergunt , iam remotior iactus , in fundum oculi incidat ; vel
nimiae oculi rotunditati subventum sit, refractionesque minuantur, adhibendo vitrum apta proportione concavum ; vel ipsa tandem aetate oculus comprestior iactus , Mptam figuram sortiatur . Μyopes enim provectiori aetate corpor. . remotius obiecta distincti xis cernere incipiunt, ideoque visium habere durabiliorem creduntur .
Objectum, renod Aeterrume te reserioue aut refractione aspiciatur , eo fenirer iis loco βι- tum videtur, unde radii tes tillimam reflexionem aut reffractionem divergum , quo tem-Ibre in octilum Beelataris incidum .
28쪽
Si obiectum Α Fig. b. II. interveniente speeuti m n reflexione inspiciatur: videbitur id, non proprio in loco A , sed post speculum eo in loco a , unde radii qui ibet, A B, A C, A D, qui ex uno eodemque objecti nuncto fluxerant , divergunt iam. poli quam reflexi luerunt in punctis B, C, D, in transitu tuo avitio ad puncta E, F, G, ubi in oculos spectatoris incidunt. Hi enim radii talem omnino imminem in oculorum fundo depingunt, qualem iidem ab obiecto in loco a revera collocato fluentes, sine interi ositu lpeculi, depinxissent: omnisque in universum visio, illius imaginis litui atque figurae congruenter, semper esticitur. Similiter, objectum D Fig. a. Tab. I. 3 per prisma inspectum, non suo in loco D videtur: sed alio transfertur in locum aliquem I, qui in ultimo refracto radio F G, retro ab F ad .i ducto, situs sit. Simili quoque ratione obiectum Q, Fig. b. II. per lentem A B inspectum, eo in loco q collocatum videtur, unde radii, in transitu suo a lente ad oculum, divergunt. observandum eit autem, obieeti imaginem q, tanto majorem aut
minorem, quam ipsum obiectum Q, videri , quanto dillantia imaginis q a lente A B. manr minorve est quam dii antia objecti ipsus Q ab eadem lente . Quod si
obiectum per bina plumve hujul modi vitra convexa aut concava inspectum fuerit ; umnuodque vitrum novam imaginem effinget ; obieetumque eo in loco eaque magnitudine videbitur, quae erant ultimae ima in is locus atque magnitudo. Ex nae ob servatione pendet tota micros copiorum telet copiorumque theoriae explicatio. Etenim in hoc fere posita eii ea univeria theoria, ut exponatur talium vitrorum conficiendorum ratio, quae ultimam objecti imaginem tam distinctam tamque magnam tamque luminosam repraelement, quam possit commode exhiberi.
In his Axiomatibus eorumque explicatu , quicquid antehac de rebus ad opticen pertinentibus traditum fuerit, breviter atque lummatim videor mihi exposuisse. De quibus enim. inter omnes fere eonvenit, ea, in his quae infra dicenda lunt explicandis , tanquam principia adhibere mihi licere existimabo . Atque haec quidem sussiciant, quae loco introductionis dies a sint in eorum lectorum gratiam, qui cum sint acri quidem & perspicaci in cnio, nondum tamen in studio optices versati fuerint. Melius tamen atque facilius haec , quae sequuntur , intelligent , & cogitatione assequentur ii . qui antea in his rebus aliquid operae atque studii potuerint , & vitra tractare assueti fuerint.
Lumina, quae colore disserunt, ea itidem refrangibilitatis gradibus intre se disserunt. Probatio ab Experimentis desumpta.
CHartam accepi nigram , oblongam , rigidam , lateribus inter se parallelis definitam ; eamque linea transversa , ad perpendiculum ab uno latere ad alterum ducta , mediam in duas uales partes dii pertivi . Harum partium alteram colore rubro inseci; alteram caeruleo, sive indico ad violaceum accedente. Charta ipsa nigerrima erat, coloresque lami ac saturi, atque insuper crasse illiti; ut phaenomenon evidentius ac notabilius extis retur. Chartam illam duobus coloribus hoc modo discretam , per mi ima inspexi ex vitro solido constatum ; cujus eae binae facies , per quas lumen a I oculum transmitteretur, planae erant ac perpolitae. angulumque ci citer sexaginta graduum inter te continebant: quem quiaem angulum, refringentem prismatis angulum appello . Dum chartam hoc modo intuerer , eam & prilma ita
29쪽
ante senestram collocavi , ut chartae latera essent prismati paralleli; eaque latera , atque ipsum insimur ptisma, horizonti parallela; x linea transversa, senestrae i lano serpendicularis; lumen etiam a senestra in chartam incidens, & charta ipsa, angulum inter se continerent ei aqualem , quem eadem charta , & lumen jam inde ad oculum reflexum, inter se itidem continebant. Ultra prisma, paries cubiculi subter senestram panno nigro obtectus erat , atque ipse insuper pannus tenebris undique circumseptus; nequid luminis inde reflecteretur, quod prope chartae extremitates ad oculum transiens, fele lumini a charta reflexo immisceret, eoque pacto experimentum interturbaret. His ita dispositis; quae oblemabam , huiusmodi erant . Si angulus refringens prismatis sursum convertatur , ita ut charta refractione altius attolli videatur ; dimidia eius pars illa , quae erit colore caeruleo insecta , altius videbitur refringendo attolli, quam illa quae erit rubra. E contrario autem , si prismatis angulus refringens deorsum convertatur , ita ut charta refringendo ὸeorsum ferri videatur tum caerulea eiuς pars aliquanto inferius demitti videbitur , quam rubra . Quamohrem in utroque horum casuum , id luminis , quod a cinulea chartae parte per prisma ad oculum fluit, maiorem in eisdem circumstantiis retractionem patitur, quam id quod fluit a parte rubra; & consequenter, magis refrangibile est .
ILLUSTRATIO. In schemate undecimo , M N Fig. II. Tab. II. 4 exhibet senestram ; & D E chartam , lateribus D I & H E inter se parallelis definitam, & linea transversa F G dispertitam in binas partes uales , quarum altera D G colore caeruleo saturo, altera F E colore rubro saturo insecta sit. B Α C ea brepraesentat prisma, cujus facies refringentes Α Β b a &. AC e a interjunguntur in commissura refringentis anguli A a. Haec angulata acies A a sursum spectans, parallela est & horizonti & simul extremitatibus chartae inter se parallelis D I & H E;& linea transversa F G plano fenestrae perpendicularis est . Porro d e est chartae imago refractione ea, quae fit sursum versus, ita repraesentata, ut pars caerulea D Galtius sublata sit ad .i g, quam pars rubra F E ad 1 e; ac proinde maiorem passa strefractionem . Quod si acies refringentis anguli deorsum conversa sit ; iam chartae imago deorsum refringetur, puta ad δε; & pars caerulea refringendo inferius demittetur ad δ γ, quam pars rubra ad ps.
Chartae ante memoratae, cuius dimidiae partes colore rubro & caeruleo seorsum insectae erant . quaeque papyri conglutinatae spissitudine erat ad rigiditatem tenue serici nigerrimi filum saepius circumvolvebam; ita ut singula fila in charta colorata , tanquam totidem lineae nigrae superinductae, aut longae tenuesque umbrae in eadem proiectae conspicerentur. Licuerat lineas nigras calamo ducere ; sed fila serica tenuiora
erant , & distinctiori termino definita . Chartam , hoc mo)o coloribus inductam &lineis nigris distinctam , ad parietem admovi , situque ad horizontem perpendiculari
ita collocavi , ut colorum alter ad dextram esset positus , alter ad sinistram . Ante chartam, in colorum confiniis, ab inferiori parte, & parvo admodum interjecto lintervallo, candelam apposui; quae lumen quam clarissimum chartae affunderet noctu enim capiebatur experimentum . Flamma candelae ad inferiorem chartae marginem altitudine pertingebat, vel paullo supra eam serebatur. His ita dispositis ; ex adverso chartae , sex pedum & unius duarumve unciarum intervallo , erexi super tabulato lentem vitream uncias latam , quae radios e diversis chartae partibus fluentes ita colligeret , ut ii ad totidem alia puncta ex altera parte , eodem sex pedum & unius
duarumve unciarum intervallo , ultra lentem convergerent ; eoque pacto chartae cinioratae imaginem in charta alba ibi collocata depingerent ; eodem modo quo lens in senestrae foramine infixa, corporum soris objectorum imagines in cubiculo tenebrico P chartae albae plagula exceptas depingit . Chartam illam albam , sitia & ad horizontem & ad radins sibi a lente incizentes perpendiculari erectam , ultro citroque, modo lentem verius . modo a lente , movebam ; ut quibus in locis caerulearum ru
30쪽
brarumque chariae coloratae partium imagines maxime distinctas se exhiberent, in. venirem . Loca ista facile dignoscebam ex imaginibus linearum nigrarum , quae erant ipsa fila serica in chartam, ut dixi, convoluta. Etenim imagines subtilium istarum tenuissimarumque linearum, quae summo suo nigrore ad umbrarum in colori-hus projectarum similitudinem accedebant, confulae erant, & vix discerni potuerunt ; nisi quo tempore colores , ex utraque parte cuiusque lineae , terminis maxime distini is definiebantur . Contemplatus igitur , qua potui summa accuratione , quibus in locis rubrarum caerulearumque cnariae codoratae partium imagines quam maxime distinctae apparerent ; observavi id ita se habere , ut quo in loco rubra chartae pars videbatur dii tincta, eo in loco pars caerulea semper confusa videretur , adeo ut lineat nigrae ei inductae vix discerni potuerint : E contrario autem , quo in loco caerulea chartae pars maxime distincta videbatur, eo in loco ears rubra semper videretur
confusa, adeo ut lineae nigrae ipsi inductae iam vix discerni potuerint: Quodque interea duo loca , in quibus nae duae imagines seorsum distinctae videbantur , spatii interjaceret ; id sesqui- unciae intervallum esset . Etenim quo tempore rubra chartae coloratae Pars maxime distinctam sui imaginem exhibebat, charta alba, qua hae imagines excipiebantur , & lens, sesqui-unciae intervallo longius inter se distabant, quam
quo tempore partis caeruleae imago maxime distincta videbatur . Cum itaque utriuiaque incliuentia in lentem plane eadem eisset; color caeruleus a lente plus refringebatur , quam ruber : adeo ut sesqui- unciae intervallo propius a lente , quam color ruber , convergeret & consequenter magis si refrangibilis.
ILLUST RAT IO . In schemate duodecimo , DE Fig. ra. Tab. II. exhibet chartam coloratam D G partem eius caeruleam ; F E partem rubram ; M N lentem ; H I chartam albam eo in loco postam, ubi partis rubrae imago, una cum suis lineis nigris , distincta videbatur ; & h i eandem chartam eo in loco positam , ubi partis caeruleae imago videbatur distincta . Locus h i sesqui-unciae intervallo propius, quam locus H Ι, a lente M N distabat. SCHOLIUM . Idem erit huiusce experimenti eventus , utcunque quaedam ci cumstantiae varientur . Exempli gratia : In primo experimento , si prisma & charta ad horizontem quovis angulo inclinentur ; ia in utroque experimento , si lineae coloratae in charta nigerrima ductae sint; exitus experimenti nihil immutabitur. Verum enimvero , in hisce experimentis describendis eas volui adhibere circumstantias , quihus vel ipsum phaenomenon clarius atque evidentius exhiberi posset , vel quibus tirorem facilius experiretur, vel tandem quibus solis ut ipse usus fuerim acciderit. Atque hoc idem saepius in sequentibus experimentis describendis seci : De quibus omnibus hoc in loco lectorem semel monuitie , satis sit . observandum est autem , ex hisce experimentis non id continuo effici , ut illud omne lumen , quod e charta caerulea fluit , magis refrangibile putandum si , quam id omne quod fluat e rubra e utrum que enim istorum luminum ex radiis diverse refrangibilibus compositum est ; adeo ut in isto rubro lumine nonnulli stat radii nihilo minus refrangibiles quam radii in caeruleo, & in isto caeruleo lumine nonnulli sint radii nihilo magis refrangibiles quam radii in rubro. Sed istiusmodi radii, ad totius luminis rationem , perpauci sunt ; &id essiciunt , ut experimenti successus minuatur , nequaquam autem ut penitus impediatur . Quum enim colores ruber & caeruleus dilutiores & languidiores essent ;Imagines ante dictae minus, quam sesqui-unciae tutervallo, inter se distabant di quum autem hi colores largiores & saturatiores essent ἱ eae imagines , uti inserius exponetur , maiori intervallo inter se distabant . Atque haec quidem sussiciant , quae , ad
hanc propositionem comprobandam, in corporum naturalium coloribus capta sint e
perimenta. In illis enim coloribus, qui prismatum refractione sese exhibent, veritas nuiusce propositionis , ex iis, quae in sequenti propositione enarranda sunt, experimen iis uberius apparebit.