Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ic DE VARIIS COLORUM

lacile applicemur , utut expertu satis dissicilia sint , propterea quod aegre possimus efficere, ut oculi pars anterior, & posterior, ad invicem ita accedant . aut ab invicem recedant , licui de Lente, & papyro, Lucem terminante descripsi . Quapropter Radii, ut plurimum , eo modo in retinam procidunt , quo potui terminatos esse in papyrum δ λ ; atque adeo, propter missuram dissimilium , quae ab oppositis partibus pupillae adveniunt, Colores mutuo delebuntur, & convertentur in album , si obiectum, quod intuemur, sit album ; aut in illum quemlibet Colorem , quocum objectum tingitur . siquidem ille tunc ceteris debet praevalere. Ceterum, ex hisce detegitur modus , quo omnia , quae nudis oculis intueamur, possint ita tingi Coloribus , ae si Prisma interponeretur , licet multo minus manifesto . Idque s Radii per alteram partem pupillae transituri, ab interpqsitione digiti vel cujuslibet obstaculi , prope oculum intercipiantur , dum Radii ingressuri alteram partem libere trann re permittantur . Huiusce vero rei duos casus non pigebit explicare I alterum , cum Radios intercipimus ad partes verius objectum lucidius et polito nempe, quod objecta duo, album & nigrum, iuxta posita intueamur;& alterum, cum Radios intercipimus ad partes versus nigrius. Sit Fig. Iar. Tab. XXVII. ergo LB obiectum lucidum . 3c B D obscurtim, quorum terminus communis sit B , a suo Radii in oculum di, juxta oppositas partes pupillae Ff, pr manantes sint B F, & Bf; Radii autem secundum lineam B F in oculum pergentes, pro gradu Restanetibilitatis , refringantur versus H, r, & Κ . E contra vero, qui pergunt in linea Bi , refringantur versus Κ, r, & H A ceteraque gradatim intermedia loca , prout de Lente modo explicui . Ponamus jam , quod eg sit obstaculum , quo omnes Radii prope s lapsuri intercipiuntur, praetermissis, Be , & ejusmodi aliis per F solummodo tendentibus; & constabit primo, quod ex Radiis a diversis partibus objecti L B manantibus , qui veniunt a partibus versus L in retinam incidunt propius ad ι, quam qui veniunt a partibus versus B; siquidem in pupilla decussant. Et sic BD deheret Radios vertas Hr emittere . Sed , cum illud BD, propter Nigredinem, nullos pene Radios in oculum iaculetur, retina id, non ultra versus d illuminabitur , quam ad H . Quinimo , non ad H usque illuminabitur, nisi a Radiis rubriformibus; viridi formes enim terminabuntur in r,& purpuriformes in K , spatio ι Κ a purpuriformibus, I r a viridisormibus, & ι H a rubri- formibus illuminato. Quamobrem spatium ι Κ i propter omnium Radiorum misturam , albescet ad instar obiecti B L ; sed in exiguo spatio H Κ , duod termino Brespondet, Colores generabuntur, rubeus quidem ad H , propter solos rubriformes Radios illuc tendentes, & flavus ad r , propter misturam Viriditatis , Flavedinis ,

ac Rubedinis . Iam cum omnia videantur pro more imaginum in oculum receptarum , constat obiectum L B iuxta extremitatem eius B non distincte cerni, sed Coloribus rubeo & flavo tingi. Ad eundem modum, si transferatur obstaculum eg, &, ceteris stantibus, objecto interponatur & oculo secundum adversas partes pupillae , prout videre est ad E G, eo ut Radii iuxta F intercipiantur, Radiique BI in oculum praeter BG ingrediantur: constabit e contra, quod , ex Radiis a toto BL prosilientibus , purpuriformes Occupabunt spatium H I , viridi formes spatium νι , & rubri formes spatium K l . Quare, spatio Κl, ut prius, albescente, Color violaceus jam debet apparere in H,& caeruletis in r;&eapropter objecti L B extremitas B jam aliis tingitur Coloribus, violaceo & caeruleo. Et ad eundem modum, si duo quaelibet obiecta, vel eiusdem objecti diversae partes juxta positae , gradu Lucis differant , etsi alterum non si omnino nigrum , tamen Colores apparebunt in eorum communi termino ; rubeus quidem, & flavus, cum obstaculum ad partes versus obiectum obscurius , violaceus autem , & cinu-leus, cum ad partes versus objectum lucidius interponitur. Et, ut paucis rationem denuo comprehendam, necesse est, ut Radii ex unaquavis parte pupillae Colores er ducant , cum Radii ex adversa parte sistuntur , a quorum omnium mistura oritur temperamentum Albedinis . An isthaec vero phaenomena vulgo oblerventur , haud

322쪽

PHAENOMENIS.

ros scio. Sane, non sunt inventu nec expertu tam dissicilia, nec ab iis, quae Cartesiarsub fine capitis undecimi de miraris edocuit, tam aliena, quin cuiquam potuis lent occurrere; nisi sorte , quod Colores illi propter tenuitatem vix sat sensibiles . Experimentum itaque fiat per objecta longinqua, quorum alterum sit nigerrimum, &alterum satis candidum ad seriendum sensum , sed non tanta Luce resplendens, ut sensum obtundat , vel pupillam constringat . Nam huiusmodi effectus sunt eo

magis manifesti , quo pupilla si latior, & maiori apertura Radiis ingredientibus

pateat.

Sunt & alii insigniores effectus, Irides nempe, vel Coronae, quales D. Cartemicirca candelam quondam observabat,& in Meteoris explicuit. Et, cum illae soleant apparere , quando oculi figura aliqua vi extrinsecus illata vitiatur ; necesse est . ut a curvatura aliqua, rei plica, in tunicis eius de novo sermata , oriantur. Crystalia lino autem vis non imprimitur , nisi mediantibus humoribus , quibus undique cingitur; &, cum fluida facillime cedant prei iuris, humores illi vim quamlibet illatam ita per totam molem diffundent , ut crystallinum vix possint inaequaliter premere , neque ideo figuram ejus vitiare . Id enim experti sunt , qui aquis alte su merguntur: nam, etsi tota aquarum moles incumbat illis, pressuram haud sentiunt, quae tamen seret maxime sensibilis, si corporum submeriorum partes ita premeren tur tuaequaliter, ut figuras eorum violare conarentur. Restat ergo, ut eiul modi Coronarum , sive Iridum generatio vitiosis configurationibus tunicat corneae illatis tribuatur; idque eo magis , quod Radii maximam Refractionem in exteriori eius superficie patiantur; & proinde, per leviora eius vitia a recto tramite detorqueri possint. Ulut non pernegem , quin iis, qui laborant Oculis , rugae aliquae , propter humorum desectum, aut excessum , in crystallini superficiebus non minus , quam in tunica cornea possint efformari . Nec non aliae etiam Colorum causae possunt e. venire ; sed cum earum infinita si varietas , & illae sint eminentiores , quae a vitioss tunicae corneae figuris petuntur, non gravabor earum aliquod specimen exhibere, unde ceterarum causae facile patebunt.

Notissimum est, quod mollium partes, non solum pressioni cedunt , in quas vis 3mmediate imprimitur , sed & aliae etiam partes remotae, prout vim partium immediate pressarum sustinent. Et ipse nonnunquam obseri avi in laminis convexinconcavis 2k ex materia mediocriter rigida consectis, quales ex coriis bubulis in morem segmenti superficiei sphaericae contundendo sermari possunt , ὶ quod , cum in meditullio, seu vertice ,. premuntur, non solum ibi cedunt tactili , sed & undique , ad in-sar vallis annularem collem depressae vertici circunductum comprehendentis, intus

sinuntur, idque citius Sc magis mani selis, si sint paulo rigidiores iuxta verticem, quam prope peripheriam, V. G. Sit εn Fig. I 21. Tab. XXVII. lamina sphaerice convexo-concava , Quae circulari ejus extremitati , tanquam basi , incumbens ,

mole aliqua, plana & ail talem eius parallela, AB prematur, & mani sellum erit,

quod haec lamina maxime cedet pressioni in . Vertice n, ubi ab incumbente mole priamo contingitur . Sed in aliis etiam locis, ut in λ & ι , possit etiam intus recedere, dum in locis intermediis, ut m & μ, partes. assurgunt. Atque hac ratione conigurationem acquiret haud dissimilem aquae undulanti. , puteolo n reserente centrum Madarum, & ripa m, - , reserente undarum primam valle λ, I , circundatam. Et ad eundem modum possibile est, ut tres, vel plures valles premendo descendant, quarum culmina internata sint pluribus undis se invicem sublequentibus coiismilia . Ei hujusmodi configurationes, cessante pressione, possunt aliquandiu conservari, gradatim tamen evanescientes . Nam , ut primum pressio cessat , cavitas in v cessabit sorte, & partes ibi in convexitatem assurgent, & gradatim fient plus plusque convexae , donec redeat figura , quam ante pressionem habuere & sic ceterarum partium figurat ad pristinum statum gradatim redibunt . Iam , cum tunica cornea admodum Draefatum convex concava sit , & mediocriter rigida, & circa medietatem

eius paulo crassior , & proinde rigidior, quam iuxta peripheriam ς &, siquando figura eius ab externa pressione vitietur , probabile si illam pressionem circa medi. Pars II. O tui.

323쪽

1o6 DE VARIIS COLORUM

tullium eius maxima ex parte contingere I itaque potest aliquando sorsan accidere, quod, cum premitur, non solum in apice cedat pressioni, sed quod in pluribus etiam circulis apici concentricis parum ascendat, & alternis vicibus descendat . Et hujusmodi rugae concentricae possunt etiam ex desectu humorum , quo tunicae flaeis cescunt, nec non ex aliis sorte causis accidere, & quantumvis exiguae sint, possunt tamen Radios ad alias atque alias partes retinae refringere , & sic efficere , ut alii atque alii Colorum circuli appareant . Sed , ut videamus , quo pacto ex hujusmodi rugis Colores penerari debent, ponamus Radios e longinquo manantes , sive paralis

letos, in superficiem 4 κ Fig. I 23. Tab. XXVII. ita , ut dictum est , intortam,& in ea refractos , sisti deinde ab alia opaca superficie EF . Et, cum huius superis

ficiei partes depressiores, Radios ad puncta remotiora congregent, quam partes ascendentes , sive magis acclives , ponamus 4 quod Radii circa meditullium ejus m n fa,

ubi maxime deprimitur, congregantur ad G ἔ & quod a partibus ι, & λ , maxima acclivitate furgentibus, congregantur ad I; & sic , suod a partibus h , & κ , ubi rursus deprimitur, congregantur ad H; & quod ab intermediis partibus congregantur ad intermedia punita. Ductis ergo m G, & μ G; ι Ι, & λ I; H,& κH, occurrentibus supernciei, seu obstaculo EF, in punctis ν,& ρ; π, & p; R,&P; nec non axe G H I occurrente eidem E F in puncto o, ut & refringenti superficierk κ in puncto n, & posito quod ista EF interiaceat punctis H, & I ; manifestum erit perpendenti Refractiones huius in singulis eius punctis a centro n successive ad extremitates 4 , vel κ, quod Radii, prout longius ah n versus m per refrinagcntem superficiem traiiciuntur, incidant m obstaculum EF longius ab o versus r, ad usque certum terminum, puta, dum ad Radium mr deventum sit deinde , quod . l.ieio regressu, incidant propius ad O, & postea ad alteras eius partes pergant, donec iterum fiat elongatio maxima , velut in e , cum deventum est ad Radium I p; tum denuo revertantur Radiorum occursus , idque continuo , prout ab ι versus procedit Refractio, donec tertio terminentur, quemadmodum in R , occursu Radii

R . Ad eundem modum Lux inter is , & κ , refracta terminabitur in punctis ρ, π, & P. Atque etiam , si plures essent rugae , plures forent Lucis terminationes . Ceterum , de Luce per spatium ν ρ diffusa , cum causa , suod extra vagatur pumctum o usque ad terminos ν, & ρ, sit ejus parva Refractio prope m, & ia, sequbtur, quod Radii minus refrangibiles , hoc est, rubriformes , denent magis extrav gari, & proinde terminus Lucis ν , vel ρ, debet Rubedine tingi ; & sic, de Luce per spatium π p diffusa, cum causa, quod extravagatur punctum o usque ad terminos p, & π, sit eius nimia Refractio prope I, & λ , sequitur , quod Radii magis restangibiles, hoc est, pureureum & caeruleum pingentes, debent Iongius deviare ,& Colores eorum in exteriori parte termini ρ, & π, depinsere; unde, in interiori ejusdem termini parte rubri formes Radii ad suos etiam Colores depingendos deis hent praevalere. Et si initi ratione , Radii circa 4 , & κ, refracti , si sint rubriis mes , tendent ad exteriorem partem termini R , & P; & ad interiorem, si sint cadirutiformes . Et se tres habebuntur Irides , R P , extra rubea, & intra caerulea; p

, extra caTulea,& intra rubea; ν ρ, extra rubea, quae etiam debet esse intra caerulea, nisi sorte , quod Color ille a rubeo , propter parvitatem Refractionis in μ,& m, haud satis cernitur , ut fiat sensibilis, & propterea quod multum obscuratura copia Lucis undique per νορ, locum imaginis lucidae, quam cingunt Irides spar sae . Harum vero Iridum formae & relationes inter se pollunt variis modis mutari, idque, non tantum e variis formis , quas superficies k κ possi induere , sed etiam e variis distantiis inter hanc κ, & obstaculum EF . Ut, si statuantur paulo magis dii lantes , quam designavi . circuli RΡ , & π p, possunt coincidere, & mutuos colores delere, coeuntes in albicantem circulum . Sin magis adhuc distent , Iris πρ cadet extra Iridem R P . Quod si E F statuatur ad locum I , haec Iris π ρ evanescet, & potest etiam coinci)ere cum Iride 'ρ, si E F paulo ultra, vel citra locum I statuatur . Iam vero horum omnium ad oculum facilis est applicatio , pomis quod obstaculum EF fundum ejus reserat , & χ χ tunicam corneam ab externa

ri ,

324쪽

PHAENOMEN IS. In

vi, aut intemo aliquo vitio, perperam curvatam . Quinetiam , ex his non modo generalis causa harum Iridum declaratur , sed pro quibuslibet ejusinodi particularibus apparentiis caulae etiam particulares assignari polle videntur. Puemadmodum, ii cui fax appareat unica tantum Iride cincta, cujus pars exterior rubet , interior vero, vel alba , vel sorte nonnihil caerulea appareat ς exinde concludi posse videtur , quod cornea circa medietatem eius sit paulo depressior . quam solet esse sine aliqua

ruga, qualem ad I A descripsi. incit enim illa depresso, ut Radii ab eodem nuncto objecti venientes ad puncta longe post retinam conveniant , & qui proinde in retina spatium aliquod . quasi est ro occupabunt, cuius peripheria , ut modo ostendi, rubeo Colore ad exteriorem eius partem tingetur, & albo, vel dilure caeruleo, ad interiorem . Et, quo maior huiusmodi Iris appareat , eo magis ad interiorem ejus partem debet caeruleo tingi . Poteli etiam hu)usmodi Iris , propter annularem rugam , accidere ἔ modo tunicae comeae figura in meditullio non simul

vitietur.

Quod si duae Iridex appareant , illud ex utraque causia coniuncta petendum est cornea nempe, tum in medio, tum iuxta peripheriam pupillae , depressi . In huiuς rei illust nationem adhibeamus casum , quem Cartesus de se ipso in mireris Cap. v. ad hunc mmum describit. Cum noctu, inquit, navigarem, & tota illa vespera caput cubito inessus , manu oculam dextrum clausissem , altero interim Versus Coelum respiciens, candela, ubi eram, allata est, & tunc aperto utroque oculo, duos circulos flammam coronantes aspexi , Colore tam acri , & florido , quam unquam in arcu coelesti me vidisse memini. A B Fig. ra . Tab. XXVIII. est maximus, qui ruber erat in Α, & caeruleus in B; CD minimus, qui etiam ruber in C, sed albus versus D , ubi ad flammam usque extendebatur . Oculo dextro postea iterum clauso, notavi has Coronas evanescere & contra , illo operto & sinistro clauso ,

permanere. Unde, certo cognovi illas non aliunde oriri, quam ex nova consermatione , vel qualitate, quam dexter Oculus acquisiverat , dum ipsum ita clausum tenueram, & propter quam non modo maxima pars Radiorum, quos ex flamma admittebat. ipsius imaginem in Ο, ubi congregabantur, pingebant: sed etiam nonnulli ex iis ita detorquebantur , ut per totum spatium ν ο spargerentur, ubi pingebant Coronam CD, α nonnulli alii per totum spatium R P , ubi coronam Α Β etiam pingebant. Cum itaque Cartesus haec viderit, postquam per totam vesperam cubito Innixus erat; rugae, quales explicui, potuerunt imprimi, unde necesse erat eius m di Coronas apparere ; & quod tres Coronae non apparebant, illa scilicet non apparente , cuius partem exteriorem caeruleam esse descripsi , & partem interiorem ru-heam , id ex eo venire debuit , quod Radii in I , & λ , refracti , ex quibus hanc

Coronam generari deberet , haud citius. quam ad retinam , convergebant, aut P tius non tam cito . Non enim probabile videtur , quod tunicae corneae pars aliqua ab externa pressione possit fieri solito convexior ; oc nisi hoc eveniat, Radii illi non possunt citius, quam ad retinam, convenire. Illa Uero tertia Corona non potest apparere, nisi citius , ut ad I, conveniant. Si longe ultra convergant, C ronam tunc quidem deberent emcere , sed cuius pars exterior rubesceret , & tunc tres Coronae in exteriori eorum parte rubeae conspicerentur . Sed in hisce videar

nimius, praesertim , cum tanta causarum varietas, non solum a tunica cornea, sed

humore cristallino , & aliunde etiam peti possit , ut haud sit dissicile plures assi

gnare , quae eosdem suoslibet effectus diversis temporibus producant. Nescio tamen , an operae pretium sit annotare causam Radiorum a lucidis corporibus, hinc inde , ad instar trabium , in longum proteilarum , cum oculis pene elatas aspicimus . Nempe humiditas , quae , inter cilia & tunicam corneam versatur, secundum extremitates ciliorum parum assurgit . Sicut aqua vasti imposita altius assii

git, ubi a vase terminatur , quam alibi ; quo paeto fit, ut aliqui Radii ab hac

humiditate Prius refringantur, quam attingant tunicam corneam , & sursum detorqueantur in confinio superioris cilii , ae deorsum in confinio inserioris.

Superest iam mirum illud caelestis arcus spectaculum , ad cujus explicati

325쪽

io8 DE VARIIS COLORUM

nem ' Cartesius viam stravit . Huic enim debetur , quod in guttis aquae pluvialis decidentibus efformari cognoscimus. Quemadmodum ex eo constat , quod nunquam videtur, nisi Ceeso pluente ; quod , Sole pluviam decidentem illustrante , in vicis nonnunquam apparuit, quali non in Coelo collocatus , sed in aere vicino , super oppostarum domuum parietibus assixus, ves potius interiectus ; quod aqua per artificium aliquod sparsim eiaculata Iridem ostendit ἔ & quod gramen rore matutino , quasi guttulis minutissimis , cons erium Colores etiam Iridis exhibet . Huic etiam debetur ingeniosissima de stestactionibus guttae , & earum limiti hus . inventio, set caulam physicam minus seliciter agaressus est . Hanc itaque ut intelligatis , concipite Ragium AN Fg. ia 3. Tab. XXVIII. in globum N F G ad N incidere, es inde versus F refringi , ubi rursus , vel restingitur verius V , vel sorte reflectitutad G. Et , si posterius eoeniat , tunc iterum in G , vel retangitur ad R, vel re flectitur ad H, & sic deinceps; ita ut , Radiis globum ingredientibus , aliqui, ut NFU, statim egrediantur, nullam Reflexionem passi; alii ut FGR , post unam Reflexionem ; & alii, ut G HS , pcul duas i aliique post tres , vel etiam plures .

Jam vero , cum guttae pluviales respectu distantiae ab oculo Spectatorri, sint admodum exiguae, ut physice pro pune is haberi pollint , non opus est , ut earum magnitudines omnino consideremus, sed angulos tantum , quos, incidentes cum eme gentibus Radiis , comprehendunt : nam , ubi anguli illi sunt maximi vel minimi , emergentes Radii sunt solito consertioreς; &, quia diversis Radiorum generibus di vers competunt anguli maximi vel minimi, singula ad diversas plagas eonsertissime tendentia in iisdem praevalebunt ad Colores proprios exhibendos . Anguli itaque maximi vel minimi, quos singulorum generum emergentes Radii cum incidentibuς

possunt constituere, determinandi sunt , ut horum phaenomena n xationes recte percipiamus is

Scilicet in Coroll. I. & II. , Prop. XXXV. , ostensum est emergentem Radium G R ad incidentem A N minime inclinari , cum sit 3 R R. II - RR:: C N Q. NDq. Et I. a R: e N D. N E, sto nemne I ad R ut sinus Incidentiae ad sinum Refractionis ; & ex hinc inventis N D, & NE, dabitur positione G R . Sit . exempli gratia , pro Radiis maxime refrangibilibus , sinus Incidentiae ad sinum Refractionis, sive I ad R , ut i 8s ad 378 , prout in aqua pluviali pro ime comperi, &. erit s Hr. I 3i8i. : : R R. II - RR : CNq. NDq ; ade

que D N - - x CN CN. Unde, per tabulam snuum, datur ar-

-CN. NE; erit NE--CN. Et inde etiam , per tabulam sinuum, da-

tur arcus N F IOC grad. qa. min. Subduc iam duplum arcus N F ex aggregatoareus N L & 1go grad. , sive semicirculi , & restabis 4t grad. O min. , pro inclinatione Radii R G ad Radium A N , sue pro angulo A X R ; produciis nempe

-tantis postea intellexit alios, ante Cartestim huius phat nomeni eausam invenisse , ut verba eius sequentia testantur. Home eonuenit inter omnes, arcum istum Refractione Luminis solatis in guttulis pluviae eadeatis esset. Intellexerunt hoc etiam antiquorum nonnulli: inter reeentiores autem plenius id in v mit, uberiusque explicavit celeberrimus Antonitis de Domini, Archiepiseopus Spalatensis, in libro suo de Radiis iistis oe L .eis , quem ante annos, amplius. viginti seriptum, in lucem tandem edidit amieus suus Bariolus , Venetiis anno 161 1. In eo enim libeto Mendit Vir eeleberrimus, quemadmodum arcus interior , hinis Refraesionibus Radiorum solis , singulisque Rel lex ion ibus inter binas ii as Restactiones intervenientibus , in rotundis pluviae guttis effingatur ἱ exterior autem areus, hinis Refractionibus. binisque itidem Reflexionibus interiectis ita smilibus aqosepultis emetatur . suamque is explieandi rationem expetimentis eomprobavit , in phiala aquae plena & globis viti eis aquae plenis, in sole colloeatis ; quo duorum areuum istorum Colores. in illis se exhiberent eontemplandos . Porro , eandem explieandi rationem perseeutus est Car- esus in Meta, s suis; eamque, quae est de arcu exteriori, insuper emendavit. Ne t. Opi. Lia. I. Part. II. Prop. IX.

326쪽

Tost AN & NG donec in X eonveniant . Et hic angulus est , sub quo intimus , sive caeruleuς, limbus Iridis huius apparere debet, sive minima ejus semidiametet. Ad eundem modum , pro Radiis minime refrangibilibus , posito sinu Incidemtiae ad sinum Refractionis, ut I 82 ad I 38, uti dimensus sum, invenietur NDso18 7533

C N ; & N E --x CN; indeque , per tabulam snuum , arcus N L

erit, ω grad. 22 min. , & arcus N F, 98 grad. 38 min. Adeoque anguluq ΑXR, 4; grad. 6 min. , sub quo extimus, sive rubeus, hujus Iridit Iimbuet apparebit. Ita que maxima eius semidiameter est , 4ῖ Rrad. 6. min. A qua si auferatur minima semidiameter, 4t grad. o min. , emergit Iridis crassities, a grad. o min. , circiter , vel potius et grad. 37 min. addita diametro Solis , 37 min. Sed , cum Colore; in extremitatibus ad utrumque limbum debiliores sint, quam quo , propter nubium conterminamina spumdorem , videri possunt , sensibilis eius crassities duos gradus vix

excedet.

Haud secus determinantur exterioris Iridis dimensiones . Nam ostensum est in Corol. I. & II. , Prop. XXXVI. , emergentem Radium HS ad incidentem AN maxime inclinari, cum sit 8RR. II - R R :: NC q. N Dq; HI. Ri: N D. NE. Quamobrem, pro Radiorum maxime refrangibilium sinibus I, & R, substitutis nu-

C N ; & inde . per tabulam snuum, arcus N L , 36 grad. 48 min. , & arcus N F , 89 grad. min. Atque adeo anaulus AYS- grad. II min. , qui erit ma- cxima semidiameter Iridis huius. Et similiter, pro stadiorum minime refrangibilium sinibus I, & R, substituendo numeros supra positos r83 , I 38 , emergent ND

C N, & NE 1 -C N. Unde , per tabulam sinuum , ejiciuntur arcus

N L , 33 grad. s r. min. & arcus N F , 83 grad. i8 min. Adeoque Angulus AYSerit, ψ9 grad. 2 min. ; Iridis nempe minima semidiameter. Quamobrem, si a maxima lemidiametro, 32 grad. 3ι min. , auseratur minima , 49 grad. 2 min. , & residuo addatur diameter Solis, ps min. , emerget huius Iridis crassities , 4 grad. χοmin. . Sed , propter maiorem huius , quam interioris Iridis obscuritatem , Colores vix ultra crastitiem trium graduum , vel trium & lemissis , videri posse conjicio. Jam vero, ut harum Iridum rationes conspectui distincte exhibeam, sunto E. F,& G, Fig. 326. Tab. XXVIII. guttae per acrem utcunque spariae; SE, S F, S G, Radii solares parallele incidentes in guttas ; EM, EN, & Eo , Radii diverse r frangibiles , e gutta E post unam Reflexionem emergentes atque FN, FO, FP,& GO , GP, G Q coniiundes Radii emergentes e guttis F , ae G ; nempe Eo, FP, G Q. , maxime refrangibiles, & EM, FN A GO, minime restangibiles, &c. Jam, si Sped .mtis oculus ad O consistat, ex hyeothesi manifestum est, quod, e Radiis , quos gutta E post unam Reflexionem emittit , soli maxime refrangibileς , seu carrulisormes . quales EO impingant in oculum , reliquis, ut in EN E. M; propter minorem Refractionem praeterlabentibus . Et proinde caeruleus Color ad E con-1 picietur. E Radiis autem , quos aut ta G post unam Reflexionem emittit . maxime refrangibiles, quales G Q, praeteribunt oculum; propterea quod Radio Eo paralleli sunt; & alterius generis Radii, puta, minime rei rangibiles, seu ruhrisormes, quale Go, in eum impingent ; unde Rubor apparebit in G; & simili discursu , aut ta Fin medio inter E ac G posita , Radios mediocriter refrangibiles, ut F O, in oculum immittet. reliquis , ut FN, FP, utritaque praeterlabentibus: indeque Viriditas ce netur ad P. Eadem est ratio guttarum omnium ad easdem cum lais guttis apparentes distantias, ah axe O R, qui per Solem & Oculum transit, positarum & proinde ad distantias illas Colores undique apparc buat, hoc est, arcus variegatus, cuius interior limbus caeruleo exterior rubro,& mediae partes mediis Coloribus tingantur, existente angulo OG Q. , sive GOE, hoc est, latitudine arcus , duorum circiter graduum,

327쪽

tto DE VARIIS COLORUM PHAENOMENII.

iuxta ea, quae iam ante ostendi ἔ estque similis discursux de arcu exteriori, nis quod ordo Colorum, propter contrariam Radiorum innexionem , contrarius evadat Guttae autem , mradi extra hoς arcus ex una Parte sitae sunt, Radios omnino nullos post unam, vel duas Reflexiones, duasque Reseactiones, in oculum immittent ' ex altera autem parte omnigenos pe istos, eosque sere insensibiles ,& proinde nulla huiusmoda phaenomena exta re possunt , sed Coelum in illis locis G Iore solito apparebit Prieter Phanomena Colorum . .de quibus egimus , sunt adhuc alia haud pauc. . praesertim circa Colores perte nutum lamellarum pellucidarum, quales sunt bullarum aquosi orbes, & aer inter vitra duo CD ressus , multarumque rerum culleolae per- tenues , quorum causa & mensura absque ratiociniis mathematicis vix possunt aecurate determinari sed in hisce videor nimius suisse, & proinde iam ad partex Math seos magis abstractas me convertere decrevi.

LECTIONUM OPTIC ARUM FINIS -

SEARCH

MENU NAVIGATION