Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

84 DE RADIOR IN

tenebratum intromissi, positorum termini omnigenis Coloribus tincti apparent, si Prismate juxta Oculum interposito inspiciantur ; quod sngulos Prismatis Colores s orsim incidentes pari intentione reflectant, idque longe debiliori, quam alba corpora, & quod alba, defectu Lucis, nigrescere videantur, ita ut corpus, quod revera album est , in debiliori Luce nigrius apparere possit. Denique de cinereis, ceterisque non primitivis Coloribus Propositio manifesta est;

siquidem cinereos ex albo, & nigro; ceterosque omnes ex rubro, flavo, & caerule componere norunt Pictores.

Primittii Colores per compostionem Colorum sbimet utrinque eonfiuiam exhiberi possunt . Hoc variis modis, perinde ut in Albedinis eompositione, sistendo aliquos e C loribus antequam compolitionem ingrediantur, tentari potest; & ipse aliquos expertus sum, quibus constitit luteum a croceo, & subflauo; porriaceum a subnavo, &thalassino, vel etiam, minus persecte, a luteo, & cyaneo ; & cyaneum a thalasSino , & indico ; aliosque omnes Colores a Coloribus hinc & inde conterminis

componi posse. Quinetiam, indicus. cum rubet extremitate contemperatus , purpurascebat; & minius cum extrema Purpura paululum conspersus, Coceineus evasit, tanquam si inter Colorum extremitates intercederet assinitas, qualis est in Sonis inter octavae termin .

Iidem Colores a Coloratis pulveribus componi possunt , sed minus persecte , ut opinor, proptera quod ipsi componentes ex aliis Coloribus, quorum aliqui sunt dis- smiliores, ) componuntur. Ceterum , ne nimius hic sim , breviter dicam , quo pacto prismatici Colores ire hos esse ius producendos optime misceri postunt. Nempe , Prisma G D E, Fie. 9o. b. XX. ex pellucidissimis N perpolitis lamellis vitreis in vasculum aquae plenum coaptatis, cssiciatur, quo Radiorum, in Colores per divergentiam discretorum, duo quaelibet genera , iuxta diveriss angulos D , & E , sat acutos & aequales transmissa,adrinvicem versus hi cogantur.

Corporum naturalium Colores e genere Radiorum derivantur , quo' maxime reseElunt.

Hoc e praemonstratig tanta necessitate & evidentia consequitur, ut supervacaneum esse videatur me aliquid de indultria hic in probationem ejus moliri. Utpote , cum ostensum sit , quod nullius generis uniformium Radiorum Color per Reflexionem a corpore physico mutari possit , sed unumquodque Colore Radiorum tinctum appareat , quibuscum illuminatur : Si corpus cuiuscunque subdialis Coloris a Solis iu-bri formibus Radiis in tenebroso cubiculo illuminetur, rubescit; si flavisormibus illuminetur , flavescit; si viridisormi hus , virescit; & sic praeterea. Sed in hujus rei maiorem evidentiam observandum est insuper, quod unumquodque corpus , proprium Colorem prae ceteris seorsim incidentibus , copiose reflectit . Sic , cinnabaris in Luce rubea maxime resplendet ; in viridi, minus; & adhuc mi nus in caerulea . Sic , indicum in violacea & caerulea Luce maxime resplendet , &splendor ejus gradatim diminuitur, prout in rubeam Lucem per gradus intermedios continuo transfertur . Sic porrus Lucem viridem , plusquam rubeam aut purpuream reflectere conspicitur ; & se in aliis. Et , quo corpora sub dio sunt intenti rum & magis specificorum Colorum, eo minus in aliena Luce resplendent Quamobrem , ut haec facilius di magis cum evidelitia pertentes, corpora seligere

302쪽

LUCIS COLORIBUS. 8 s

oportet intensis Coloribus , & , quam poteris, maxime simplicibus praedira ; id, quod cosnosces si , Prismate adhibito , t eligas , quae, ad extremitates Nigredini conterminas , distinctiora apparent & minus variegata . Praeterea , Colores Priis tum , quos in haec corpora projicis , debent else ab invicem , per plures Refractic-nes, optime discreti. Nam, si Colores per unici tantum Prismatis, juxta Luci; ingressum positi , Refractionem secernantur , non Color Lucis incidentis , sed alius quidem, inter corporis in aprico conspecti & Lucis huius incidentis Colorem intermedius, generabitur . Quemadmodum , si huiusmodi Lux flava in caeruleum Corpus incidat corpus illud non flavescet , sed virebit potius ; propterea quod plures e viridisormibus Radiis, in hac flava Luce latitantibus , quam e flavisormibus reflectere aptum sit ; & se , rubeum corpus in viridi Luce flavescere potest , I in cinrulea Luce virescere, si modo Lux illa ab aliis commistis Coloribus non bene purgetur. Et, ob hanc causam , summe cavendum est in faciendis hisce experimentis,

ut cubiculum fiat obicuri silinum , ne Lux erratica cum primatico Colore commi

sceatur.

Denique quo Coloris cujusvis , a corporibus sub dio diverse coloratis reflexi , quantitas innotescat melius , corpora illa in eadem Lucis qualibet specie iuxta potata conser , & videbis unumquodque in Luce proprii Coloris prae ceteris resplendere. Sic, indicum in caerulea, vel purpurea , Luce plusquam cinnabaris resplendet ἔ& minius in rubea . Aut , si sorte , propter alterutrius Coloris imperfectionem &oblcuritatem, ) amho aequaliter in Luce violacea resplendere contingat, tum in rubea Luce cinnataris fiet longe illustrior , aut , contra , longe debilior in Luce vic-lacea, si aequaliter resplendeant in rubea . Cinnabaris itaque plures e rubrisermibus, quam aliis quibuslibet Fadiis , reduelit, & proinde rubet . Indicum vero plures e caerulisormibus & eurpuriformibus reficelit, & proinde fit intermedii Coloris. Et ad

eundem modum, ii in albis corporibus fiat experimentum, constabit , quod omnigenos reflectant aequaliter ; & sic in aliis. Antequam huic de Coloribus physic rum corporum Propositioni finem impono, placet annotare de quibusdam apparentiis quanta necessitate consequuntur e nostris principiis , quae alias mirae viderentur & explicatu dissicillimae . Et imprimis ; quia corpora evadunt colorata reflectendo quaedam genera Radiorum , & intromittendo cetera, si aliquatenus transpareant concludendum esse videtur , quod Colores maxime transmittantur , qui minime reflectuntur; & inde, quod alius sit eorum Color , cum transpiciuntur, atque alius cum cernuntur Luce reflexa . Et hoc , quam bene convenit cum experientia, videre est in libro M. Bolei de Coloribus conscripto. Scilicet, infuso ligni nepitritici, quando diversa Luce transpicitur, rubra, vel flava appareat ό & caerulea, cum cernitur ad plagas Lucis incidentis . E contra vero, aurum soliatum apparet flavum , & transparet caeruleum . Sic, vitri fragmenta per totam profunditatem colorata , qualia in antiquis templorum fenestris reperiucis tur, varios plerumque Colores . pro politione Spcctatoris , exhibent. Et craniorum

laminarum vitri pellucidissimi, qualia ad fabricanda Telescopia adhibentur, ) cum

obversas oras aspexi , caeruleum vidi reflexum ; & flavum triansmissum, cum perspexi e Caeruleus autem maxime apparuit cum illustrabatur iubare in obscuratum cubiculum immisso, & a Lente concava distracto , ne nimia Luce Color perfunderetur . Neque ullus dubito , Quin plurima existant hujus rei exempla , si quis operae pretium duxerit in variis liquoribus , aliisque corporibus trans parenter coloratas, examen instituere, interea cavendo, ne Lux e pluribus plagis smul incidat.

Quod autem illsoc non semper eveniat , quemadmodum in eadem infusione ligni nephritici, cum caeruleus Color salibus acidis deliruitur, & in aliis plerisque , quae undique sunt ejusdem Coloris . ratio est , quod corporibus non solum insit potestas reflectendi, vel transmittendi Radios , sed etiam suffocandi & in se termia

nandi . Sic, aliqua obstruunt Sc retinent omnigenos Radios, eoque pacto fiunt undique nigra ; alia reflectunt quosdam , ceterosque supprimunt , ut opacae colorata alia quoidam supprimunt , ceterosque partim reflectunt & partim transmi limi , ut

303쪽

M DE RADIORUM

transparenter colorata, quae circumcirca eiusdem sunt Coloris ἔ 8c alia quosdam reflec*unt , ceterosque transmitrent , ut in exemplis jam allatis constitit . Atque ita

Porro , quod liquoris colorati varia crassities aliquando speciem Coloris variare Poteli, cum nostris principiis quamoptime consentit . Sic , infusio ligni nephritici , pro varia eius crassitie, vel flavum, vel rubeum Colorem referre potest Cuius rei rationem ut intelligas, concipe, quod liquor ille sit antissimus ad reflectendum purpuriformes & caerulisormes Radios, ineptissimus ad renectendum rubri formes, & mediocriter aptus ad reflectendum mediocres; &, in Fig. yi. Tab. XX. posito ABC vitro conitormi hujus infusionis pleno, si F Ι crassities eius cum aut eo Colore splendentis; ΕΗ major crassities, ubi incipit rubescere; ac DG crassities, ubi fit intensoris & lubobscuri Ruboris . Et , cum caeruli formes & purpuriformes Radii citi Gsime reflectantur, ut ex eo patet, quod unius tantum guttulat crassities ad eos C

lores rcflectendos & Spectanti hus exhibendos sufficit , ex illis paucissimi penetrahunt ad profunditatem FI , sed plurimi viridi formes , & adhuc plutes flaviformes

una cum rubri formibus traiicientur, ex qua missura fiet iste Colox aureus . At, per profunditatem E H pauci e flavisormibus transbunt . & pauciores e viridisormibus ;ae soli sere rubri formes ad usque profunditatem D G pervadere valebunt; quin imo ex illis etiam complures in itinere reflectentur ἔ & inde Rubor trajectus subobscurus evadet

Ad eundem sere modum . cum Lux per plura corpora diversis Coloribus pellucide tincta trajicitur, Color ille ex advelso vidcbitur, qui iacillime pertransit omnia. Quod si nullus potest omnia pertransire , utcunque seorsm pellucida existunt, conjunctim tamen evadent maxime opaca . Quemadmodum , si lamina A B transmittat solos rubrisermes & CD solos. caeruli sermes s cum iuxta ponuntur , transmittent nullos. Cuius quidem re, exemplum habes in Nicrographia Mri. mohu de criruleo & ru o liquore , qui seorsim apparuere, &conjunctim fuere opaci. Denique huc referri potest, quod, cum aliquis e Coloribus prismaticis per corpus transparenter coloratum trajicitur, intermedius Color emergit . Sic , Viriditate, via Er. , in vitrum transparenter rubeum iacidente, flavi formes Radii, sui in illa Viriditate commisti latent, prae ceteris, vitrum furtalse pervadent, efficientque, ut Lux

emergens flavescat Sed videor officii limitest excessisse , in campum physicum nimis ex patiatns . Uisum quidem suerat haec attigisse, ut universa reriim consensio pateret; sed sisto gradum, ac tandem, coronidis loco , instrumeatum 'uoddam haud inelegans describam , quo praefata omnia summa cum evidentia tentari possimi.

Sit ABC abe, Fig. ya T ib. XX. Prisma, quod Radios, per soramen F in

obscuratum cubiculum transmillas, refringat versus Lentem M N , ut Colores, quos viscit in ρ, g, r, s, i, per Lentem deinde transiiciantur ad X , & ibidem commilceantur in Alsedinem componendam , sicut in praecedentibus ollendi . Deinde aliud Prisma DEG ged, priori parallelum, ad locum X, ubi Albedo redintegrata est, statuatur , quod Lucem versus V refringat . Huius autem Prismatis verticalis angulus G g sit aequalis angulo verticali C e Prismati v anterioris , aut eo sorte minor , & smiliter postus, ut incidentes Radios in parallelismum reducat, quos Prisma anterius dispersit

His positis , obleivabis , an Lux Y, redes aliquot distans iraiecta , aeque alba maneat , ac suerit in X , vel sensim aheat in Colores . Si penitus appareat alba , tune Prismata cum Lente ricte disposuisti; sin aliqui Colores ad Y cernantur, Prisema DEG circa suum axem eo modo parum converti debet, ut Colores minuantur & , cum penitus evanuere , & Lux in totum albescit , siste nil ma . Quod si nequeas hoc modo efficere , quin Lux, inter transeundum ab X ad Y , ex aliqua sua parte transmigret in Colores ,. Lentem M N paulo longius a Ptismate ABC transier ; & , loco X rursus invento , ubi Colores in Albedinem accuratissime con vergunt, in eo statue Pii lina DEG, ut prius; di rursus exserire, an possis Lucem.

304쪽

LUCIS COLORIBUS. 8

sne Coloribus ad Y proiicere ἱ &. cum eo usque mutaveris positiones Prist turn& I entis , dum effeceris Lucem ad Y trajectam , quam minime possis , coloratam , Prismata cum Lente in eo situ figantur, idque, vel ope trabis, ut in schemate deferiis bitur, vel tubi , aut instrumenti cuiusvis in eum finem fabricati. Cum habeas .hanc machinam e Prismatibus & Lente, ut dictum est, compositam; ope Lucis per eam transmissae cuncta possis ex riri, quae hactenus fuerunt tradita. Hate enim Lux XY jubari a Sole directo persimilis elt. & easdem omnes appare tias exhibet , ac si a Gramine F reeta promanasset , nullam omnino Refractionem palia , adeoque ejusdem esse constitutionis facile creὸamus . Et tamen , cum in sua principia componentia, hoc est , in Radios digersorum generum, apud Lentem M Ndiscreta fuerit, facile erit modos examini subiicere , quibus posthac in Colores comverti potest , idque tantum sistendo hoc , vel illud Radiorum genus apud M N, ut constitutio Lucis X Y , quoad eius conversionem in Colores, pateat. Quemadmodum , si desideretur , ut sensui planissime pateat , quod Prisma convertit Lucem in Colores, non transmutando proprietates ejus intrinsecas , sed segregando tantum Radios , ad excitandum varia Colorum phantasmata dispositos , ex

quibus Lux omnis albens conitituitur . Nihil aliud agendum est , quam ut Prisma aliquod HIΚ ita statuatur, ut Lucem XY excipiat, & refringendo transmutet in Colores P, Q, R, S, T in papyrum aliquam procidentes . Deinde . si Colorem quemlibet apud Lentem M N interposito obitaculo sistas, videbis eunetem Colorema papyro LU deficere . Sic, Purpuram p obitritendo , disparebit Purpura P ceteris

Coloribus non omnino mutatis dempto sorte caeruleo, quatenus aliquid Purpurae

commixtum habeat. Sic, viridem r intercipiendo , viridis R evanescet; & lac de aliis. Atque ita videre est, quot iidem Colores apud papyrum LV,& apud Lentem M N pertinent ad eosdem Radios, iisque non communicantur a Refractione Priis ijs HIΚ; siquidem praeextilebant, segregati quidem ad Lentem MN, & congregati in Luce X Y . . Ad eundem modum , si cupias experimenta penitus rimari, quibus aliqua genera Radiorum omnino reflecti possint , dum alia , licet similiter incidentia , partim

transmittantur; Prisma H IK circa axem ejus converte, donec altera pars Colorum ,

t violacea nempe , & caerulea , postquam obliquissime refracta fuerit versus L V , ahinde penitus dispareat versus π deflexa parte tamen altera ad L U pervadente . Deinde . si dimidium Colorum , Rubedinem versus, intercipias ad ΜΝ, Rubor A. fladus disparebunt ad LV,& Lux ad η reflexa fiet admodum caerulea. Sin alterum dimidium, Purpuram versus, intercipias, Rubor apud LV non mutabitur, sed Luxin π , propter ablatum purpureum. & caeruleum , ) flavescet , aut rubescet . Id, quod indicat purpuriformia , & caeruli formia , R idiorum genera penitus ad x refleeti, dum cetera partim refranguntur ad L V. Praeterea , s corpus aliquod coloratum , v. gr. , cinnabaris , hac Luce X Y illuminetur , sub proprio Colore perinde apparebit, quasi in Luce subdiali constitutum aspiceres. Quod si caeruliformes & viridisormes Radios iuxta Lentem praelapsuros intercipias. Rubor eius intendetur: At, cum rubri formes Radios intercipis, cinnabaris non amplius rubebit, sed Flavedinem, aut Viriditatem , aliumve quemvis Colorem , pro specie Radiorum , quos praetermittis, induet . Nec secus alia Colorum phaenomena , quae Prismata ab immediata Solis Luce eliciunt , ope Lucis hujus X Y, poteris experiri, &, intercipiendo quodvis Radiorum genus apud M N , eorum causas intueri. Si quis autem velit instrumentum , quale iam descripsmus , aὸ experimenta huiusmodi inlii tuenda conficere, Lentem adhibeat latam tres digitos, & amplius, quae Radios parallelos ad focum duos pedes, circiter, distantem congregat; atque ita Pti semata distabunt octo pedibus, & conficient instrumetitum satis magnum, quo omnia strictius examini subjiciantur. Ruod ad positionem Lentis attinet, s Prismatum anguli verticales ACB , & DGE, sunt a quales , puta 6o, vel γο ε graduum, psa aequaliter ab utrilque ὀ litabit. Sin alter angulus sit major altero , Lens illi Prisma ti viciator collocetur , cujus angulus verticalis existit maior . Et nota , quod iubar

305쪽

gg DE RADIORUM LUCIS COLORIBUS.

X Y per spatium eo latius diffunditur , quo Lens statuitur anteriori Prismati ABCvicinior . Atque adeo , siquando opus si amplo iubare , debes tantum efficere ut Lens sit aliquanto vicinior anteriori Prismati , quam posteriori , & adhibere Prisma posterius, cujus angulus verticalis si tanto sere minor, quam angulus verticalis a

terioris . Denique, si velis , ut Colores in Lentem illam procidentes sint magis directi & ab invicem distracti , quam more iam descripto contingat , ea nempe de causa, ut singula Radiorum genera pro lubitu distinctius , sive magis sejunctim intercipiantur; id, quod in experimentis nonnullis necessarium duco; nihil aliud agendum est , quam ut Lux per duo parva foramina F , & f, ah invicem longe

diitantia, prius traiiciatur, quam incidat in Prismata ; vel , ut alia Lens non procul ab interiori Prismate collocetur , quae apta sit , ut Lucem , a longinquo foramine F divergentem, congreget ad alteram subsequentem Lentem M N. Ceterum , hoc inifrumentum sic recte visponere invenio molestissimum esse, ut & effectus eius haud ita distinctos & lim sui patentes ac in praecedentibus , ubi per pauciores Refractiones & maiora vitrorum intervalla ostendebantur. Et eapropter Auditores imprimis illa simpliciora & saciliora experimenta examini consultius subjicient.

PARS SECUNDA.sECTIO SECUNDA . De variis Colorum Phaenomenis.

De Phaenomenis Lucis per Proma ad parietem trajectae. Hinusque iundamenta struxi , quibus Colorum quocunque modo este forum

phaenomena explicari possunt; effectuum vero, quos supra minus attigi, jam causas particulares & immeὸiatas , non Geometrarum , quibus , scio, supervacaneum videatur, sed aliorum gratia, sigillatim describam. Malo enim hic aliqua, quae plerisque superflua fortasse videbuntur, interserere, quam quicquam alicujus m menti omittere, quod incautis & praejudicio laborantibus dissicultatem subministrare possit. Et imprimis , circa Prismatis vulgo notos effectus, quorum causam abunde satis retexi,) circumstantiae nonnullae supersunt explicandae: ut pote, cur primitivi Colores non omnes eliciuntur, cum Lux, cuius Radios ab origine heterogentos Prisma per inaequales Refractiones dispergit non transit per angultum foramen , sicut passim in praecedentibus supposui, sed ex unica tantum parte limitatur. Uerbi eratia, s corpus aliquod opacum FG Fig. 93., Tab. XX. Soli interponatur & Prismati , iuxta halem ejus AB, quod umbram projiciat in M P Colores efficiat in spatio PT, & Lucem permittat in ipsum N T influere: in ΡT, confinio Lucis &umbrae, nulli Colores generabuntur pmter purpureum & caeruleum cum variis e rum gradibus. Et ratio est, quod ex Radiis omnium formarum , qui transeunt per extremitatem dicti corporis opaci FG. soli purpurisormes, propter maximam eorum

Refractionem , possunt ad P usque denecti , unde Color purpureus ibi conspicitur . Deinde caerulisormes, cum paulo minus refrangibiles existant, incident in totum spatium N Q, non potentes ulterius versus M ὸeflecti , quam ad Q. Atque ita duae Radiorum species, eaeque solae, incident in Q, & Colorem ex purpureo & caeruleo

compositum exhibebunt. Praeterea, viridi sermes , minus adhuc refrangibiles, in sp t O NR non ultra extendentur, quam ad R . Flavi formes autem terminabuntur in S. Quare tres tantum species Colorum miscebuntur ad R , & Color ex iis omnibus I

306쪽

huς. nempe ex purpureo, caeruleo, & viridi, generabitur . At, cum purpureus& viridis commixti producant caeruleum , ut iacile est ex antedictis expetiri , liquet Colorem ad R non fore alium, quam caetuleum. Denique, cum Radii rubri formes minime omnium refringantur, ut in spatium N T incidentes non magis de

flectantur versus Μ , quam ad T, liquet , quod in dicto spatio N T fiet mistura Colorum omnium , & proinde albescet ; sed in ipso S , ubi Color omnis , de

pto rubeo, miscetur, caeruleus ad Uiriditatem nonnihil vergens apparebit; sed maxime dilutus, propterea quod solus Rubor ex Albedinis compositione desit. Porro, fi corpus opacum H Soli interponatur & Prismati iuxta verticem eius C, scut videre est in Schemate 94. Tab. XXL inter obscuratum spatium NT , & lucidam PM , cemes alios duos Colores , rubeum in T , & flavum in R ; idque , propter iam dictas rationes . Quippe Raὸii , prout apti sunt ad hos ordine Colorest rubeum, flavum , viridem , caeruleum, & violaceum , generandos , intenduntur per spatia MT, MS, MR, M., ∓ cum soli rubri formes extenduntur iiDque ad T , ceteris , propter mararem Refractionem, citius terminatis , necesse est,

ut iste Color in T sit rubeus . Item , cum tria Radiorum genera in R incidant , Color ex istis nempe rubeo, flavo, & viridi compositus ibidem cernetur. Rubeus autem & viridis flavum constituunt , atque adeo flavus apparebit in R. Praeterea , cum omnium formarum Radii misceantur in P, & postea perpetuo versus M, spatium illud PM apparebit album . Nec secus constat, quod citreus in S, &in Q flavus ad Viriditatem vergens apparebit , sed adeo dilutus tamen & caeruleo re

dundans , ut nomen Viriditatis non mereatur.

Tertio, si opaca duo corpora GF & ef, Fig. 93. Tab. XXI. Soli & ptismati

interponantur , ut Radii inter utrumque , quasi per oblongam rimam Prismati parallelam, transeant, atque diltantia I 1 sit satis magna, pro utroque termino F, ias, generabuntur Colores purpureus nempe ad P, & caeruleus aci R per terminum F; atque flavus ad r, & rubeus ad t, per terminum f. sicut modo explicatum sui trEritque T p spatium album utrisque Coloribus interkltum. Iam, si obstacula GF,& gs, ad se invicem paululum admoveantur, ut intermedium spatium F f evadat angustius , isto pacto Spatium album quoque T ρ fiet angustius , donec tandem evanescat & Colores utrinque coeant. Sin spatium Ff magis adhuc coarctetur , Uiriditas in medio Colorum emerget vice Albedinis , quae jam evanuit; quae quidem

Uiriditas non antea apparuit , propter commisturam Radiorum heteroseneorum ,

quibus involuta latuit ; iam vero , heterogeneis istis per obstacula duo tibi proseu admota alterne interceptis , Uiriditas ea paulatim detegitur , patet , & evadit perfectior , donee cum dictum F f satis angustum est , ab omni sere mistura liberatur, & eruitur , propriaque specie non minus, quam ceteri Colores , elucet . Et hinc in transitu colligitur, quod Uiriditas inter Colores medictatem exacte obtinet, non magis ad rubeum vergens quam ad violaceum, neque ad flavum quam ad caeruleum; hoc est , in specie Coloris , & respectu multitudinis Radiorum ad Colores

utrinque pertinentium. Nam, in gradu Refrangibilitatis , minus differt a parte rubea , flavaque, & in alia qua)am proprietate , cui jam explicandae non est locus, minus differt a parte purpurea & caerulea. Praeterea , cum Albedo T ρ, propter angustiam pervii spatii Ff incipit evanescere, Cetores etiam Contractiores paulatim apparebunt; ita ut , cum istud Ff fit valde angustum , flavus ad rubeum , & caeruleus ad violaceum , quasi duplo vicinior evadat, quam, cum amplitudo eius permisit Albedinem in medio Colorum produci ; & ut quinque Colores, Viriditate iam internata, non occupent plus lpatii, quam eorum duo prius occupavere . Cuius rei ratio ex schematum inspectione patebit animadvertenti, quod flavus ad r , & caeruleus ad R , ex heterogeneis Radiis compositus, mutatur in sere uniformem flavum ad loca S & s incibentem , & in s re uniformem caeruleum ad loca & q smiliter incidentem , heterogeneis Radiis emistura , per angustiam spatii Ff. magna ex parte sublatis. Quarto , si Lux terminetur obstaculo G g , cuius extremitas perpendiculariter Pars II. M trant-

307쪽

ςo DE VARIIS COLORUM

transversa est ad longitudinem Prismatis , Colores omnino nulli . virtute termini ii lius , generabuntur. Etenim, ponamus parallelos Radios o F, & os, ceterosque , Fig. ς s. Treb. XXI. iuxta extremitatem dictam G 8 in Prisma A B C prolans os , ibidemque refractos elle ad pT &pt, atque MN eisse umbram ipsus G s. Iam, licet Radii purpurisor s FP, magis refringantur quam rubriformes FT, &ft, tamen, illa Refractione secundum terminum umbrae facta, ita ut ex dictis Radiis multi magis deflectant versus umbram, quam ceteri; palam est, quod ubicunque purpuriformes incidunt, rubriformes etiam incident in eundem locum , & econtra . Quod idem de Radiis intermediis pari modo concipiatur . Et sic , Radiis omnium specierum ubique per extremitatem umbrae commixtis , umbra bene definietur sne aliquo Colore, meter album, vel fuscum ex Luce & umbra mixtis, conspecto. Sed cavendum est , ne Colores, per limites Prismatis A a vel Ce generati , habeantur pro generatis a limite G g . Quamobrem Prismata , quae ex vitro in totum fiunt , ad examen hujus & proxime praecedentis commode instituendum , nimis sani exitua ς propterea quod Colores, per extremitatem verticis & basis ducti, interrectum spatium album haud relinquent satis amplum, in quo generatio Gilorum praedictis modis probetur . Itaque , ut Prisma conficiatur ex vitris planis& beue holitis , qualia ad Specula conspicienda adhibentur, moneo ἰ quibus in m rem cunei connexi g, & in vasculum dein prismisorme completis, ut supra dictum, vaseulum istud impleatur aqua limpidissima oc sudatur, & sic Prilmata ad arbitrium

ampla conscias.

Quinto , ut omnia iam uno comprehendam specimine , si G t Fig. D. Tab.

sum, per quod Lux in Prisma traiiciatur; ubi cum refracta fuerit, proiicitur iii pa purum, vel quodvis album corpus MN, quasi semisse pedis a Ptismate postpositum ;videbis illuminatum spatium PYTZ rotundum ad modum seraminis Ff, album 'in ejus medietate, & duabus semiiunulis Colorum terminatum, purpureo & caeruleo ad P , flavo autem & rubeo ad T , qui Colores paulatim deficiunt versus V &Z , ubi nulli omnino conspiciuntur . Praeterea , si papyrum ad majorem distantiam paulatim distuleris, velut ad nan ; videbis Colores distendi & augeri , & intermediam Albedinem usque comminui , dum prorsus evanescat , totumque spatium Coloribus. rubeo, flavo, caeruleo , dc purpureo , tinctum appareat & papyrum longius dimerendo , Viriditas e medio emerget , & crescet , tum amplitudine spatii ,

tum persee ione speciei , totumque spatium coloratum distrahetur in oblongam se mam . Quorum omnium rationes ex sueradictis depromantur. Ad haec, si Lux obstaculo ad quamvis distantiam post Prisma collocato terminetur, cons milis erit Colorum generatio. Sit, v. gr. , obstaculum G g Fig. o8. I ab

ABC collocatum . Prisma autem satis amplum adhibeatur , quale ex laminis vitreis , ut supra, possis escere, ne Lux omnis prius abeat in Colores , quam attingat stramen F; & Lux illa, postquam transiit per F , non secus convertetur in

Colores apud P, Q, R , S , T , quam contigit in praecedentibus . Scilicet, inspicienti schema patebit, quomodo Radii diversorum generum inaequaliter refracti convergant a diverss partibus Prismatis ad illud F . ubi , ut & ni ne inde versus G& x , γ componunt Albedinem ; sed inibi decussantes divergunt postea , diversique Colores in diversi spatia P, Q, R, S, T, tendunt. Et hinc, cum Radii repagulo quolibet H ex utravis parte Prismatis intercipiuntur, e Coloribus P, Q, R, S, T,

aliqui tollentur . Si Radios nempe vertici C vicinos intercipias , tolles purpureum Ρ; vel tolles rubeum T, si intercipias eos basi AB vicinos . Et sic de aliis; ita ut quoslibet pro arbitrio possis tollere, vel efficere, ut quilibet istus appareat. Denique , si Lux ex unica tantum parie pone Prisma limitetur , vel si duo statuantur limites, iique , vel ad easdem , vel ad oppositas partes Prismatis, vel siti

eunque alio more Lux terminetur ἰ modus, quo Colores exinde generantur, ex an

tedictis facile patebit, ut iacturam temporis tecero de hac re plura verba facturus. Quin-

308쪽

PHAENOMENIS. 21

Quin etiam, si duo, vel plura, Prilinata quocunque modo inter se disponantur, peritus optices facile explorabit causam. Ceterum de modo tollendi quoslibet Colores in FQ. 98. per interpositionem o staculi H hic obiter notandum venit , quantum ista circumstantia adversatur hypothesibus Philosophorum , quae de Coloribus huc usque suerunt excogitatae . Ex illis enim positis, refracta Lux ad eas semper liartes cum caeruleo & violaceo terminanda est, versus quas fit Refractio; quandoquidem gyrationes globulorum, ex opini ne Canesi ; vel partes anteriores pulsuum aetheris oblique vibrantis , ex hypothesi Alri. μοριι , per viciniam quiescentis medii ad eas semper partes impediuntur &hebescunt. Et tamen hic videre e i , Quod admoto obstaculo H , ut Radios vertici Prismatis vicinos intercidat , postis violaccum & caeruleum tollere , & essicere , ut viridis , vel flavus , aut etiam ruber , ad eas Partes maneat extimus , versus quas Refractio peragitur . Nec hypothesis eorum tutior est , qui supponunt Colores ex Lucis & umhrat mistura renerari ; nam eadem videtur esse in eorum confinio m stura , sive aliqui ex Radiis ante Refractionem limite H intercidaotur , sive omnes per Prisma libere transeant. Huiusmodi etiam hypotheses ex aliis experimentis passim occurrentibus everti possent, modo id instituto meo necessarium ducerem. Quemadmodum ex illis, ubi Lucem partim reflecti polle , & partim transmitti , docebam : nam Lux transmissa dabat flavum rubeumque , idque in meditullio eius, ubi a nullo quiescente medio, vel tenebris, terminabatur. Sic etiam maxime valet , quod ol eruli Colorem Lucis ex uniformibus Radiis consantis non posse per quaslibet Refractiones mutari . Ceterum non opus eii , ut hypotheses refutem , quae , ex inventa tandem veritate, sua

sponte corruent.

Phaenomenis iam ante explicatis amnia sunt sequentia , quae circa compositionem Albedinis versantur . Prismata duo A B C, & ab e , Fig. 99. Tab. XXII.) qu rum anguli verticales ACB, & a e b, aequentur , ita parallelis axibus dispone , ut alterius linea verticalis A C cum b , extremitate basis alterius , conveniat , planas B C & b e in direchum iacentibus. uo facto , si Sol transluceat ca in papyrum MN, octo, vel duodecim, digitos postpositam, Colores quidem generabuntur ad M,& N , per exteriores Prismatum terminos B , & e , non autem per luteriores C,& b; sed medium spatium PT totum apparebit album. Sin alterutrum Prisma tollas, alterius extremitas C, vel b, generabit Colores ad PT, ac dein, si relii tuas, Albedo etiam restituetur. Scilicet , Albedo ista componitur ex Coloribus ab extremitate C , & b, Prismatis utriusque prolapsis ; id, quod facile constet ex praefatis . Nam , Radii purpuri sermes ab utroque Prismate refrachi limitantur in eodem puncto P ; ita ut ab uno Prismate manantes incidant in PM , ab altero in P N, &ab utroque simul in totum M N, non secus ac si omnes ab unico Prismate venissent. Eodem modo , caerulisormes extenduntur per totum spatium MN , & corum terminus communis est d, prout manant a diversis Prismatibus , dc sic de ceteris.

Quare omnigeni Radii commiscentur in unaquaque parte spatii PT, & Albedinem ideo component ; sin alterutrum Prisma tollas , puta ABC, vel Luce in ei potius occludas, tum Radiis Hibri formibus ab ΜT, flavisormibus ah AIS, viridi formibus ab M R , caerulisormibus ab M Q, & purpuriformibus ab M P, sublatis, manebunt rubri formes in NT, flavi formes in NS, vitidisermes in N R , caerulis mes in NQ, & purpuriformes in NP: Adeoque purpureus apparebit in P,&eaeruleus in R, ut ostendimuς ante. Et simili ratione, si I .ux occludatur alteri Prismati abe, ne per meet , Rubor apparebit in T, & Flavedo in R . In istis autem experiendis requiritur, ut anguli ACB,& aeb, sint aequales I id, quod tentabis, si Prismata secundum longitudinem eorum ita connectaς, ut duo explanis dictos angulos comprehendentibus, puta BC.& be, Fig. r . Tab. XXII.

fiant contigua, & reliqua AC, & a c, sibi opposita. Quo se , si Radii Solis in

309쪽

sa DE VARIIS COLORUM

nullo interiecto obstaculo , tum plana AC , & ae, sunt parallela , & anguli ACB, & aeb, aeuuales ; sin istud non eveniat, sunt inaequales . In quo casu notetur praeterea , quod inclinando plana B C , & h e , , Fig. 99. Tas. XXII. vel ab invicem reclinando, possis Albedinem in PT haud iecus componere, ac si dicti anguli suissent aequales, & plana BC , & be, in directum jacentia. Quinetiam possis hoc idem cum unico tantum Prismate perficere , dummodo se iis magnum sit ; puta, cuius refringentia latera AC, & B C , Fig. Ior. Tab. XXIII. snt sex , vel octo , distitos lata . Etenim lint F G , &fe duo corpora opaca, plana, rectangula, & ad Prismatis planum AC ea secundum planitiem eiu ς sic applicata , ut eorum angularia punc a G Α & g , iuxta plani illius centrum Iemutuo contingant , & latera concurrentia , quorum F G & Ira sint ad axem Prissematis parallela, ex adverso iaceant in directum. Quo faeso, si Lux refracta projiciatur in papyrum MN X , pedes quasi duos distantem , obstaculum F G projiciet umbram in Id H, purpuram efficiet in PH I Q, ac caeruleum Colorem in ILT,& permittet Lucem in I. N . Dico iam , si Speculo aliquo μν X Colores ex alterutra parte linear H L , velut H Lyt , ita reflectantur, ut incidant in papyrum ad

eundem locum cum Coloribus HLPT, ex altera parte Color omnis evanescet . totumque HL PT apparebit album . Nam . purpuriformes Radii a Prismate ad P HI Q diree e tendunt , & cetera quatuor Radiorum genera ad eundem locum reflectuntur a Speculo, incidentes , puta , in HI πχ. Item , purpuriformes & caeruli sormes directe tendunt ad QI X R ,& cetera tria genera illuc reflectuntur ab I Xρ γ :& sic de reliquis: Adeo ut omnes omnium generum Radii passim per spatium P HLT misceantur, ibidemque componant Albedinem. Sed notandum est, quod, cum I ux Reflexione semper gebilitatur, Radiis quam plurimis inter reflecten sum amissis, exinde forsan eveniat, quod Lux directa nonnihil praevalebit reflexae, & Color eius dominabitur, nisi compensatio fiat , ita papyrum inclinando , ut direeta Lux paulo obliquius in eam incidat, quam reflexa; de qua re facile judicium seras ex persectione Albedinis emergentis. Antequam ad aliud experimentorum genuς transeo, necessarium erit, ut formam imaginis coloratae , quam Lux per arctum orbiculare soramen in tenehrosum cubiculum influens , & per Prisma deinde transmilla effingit , paulo magis articulatim inspiciamus, & singulorum eius Colorum dimensiones ac distantias ah invicem, nec non Refrangibilitatis gradus singulis Radiorum generibus competentes sedulo rimc-

mur .

Ostendebatur sub initio, quod, ubi Prisma , cuius angulus verticalis erat quasic u grad. , imaginem aὸ distantiam 2 a pedum proiiciebat , longitudo ejus erat 13 - dig. , & latitudo 2 - dig.; Adeoque centra extimorum circulorum , ex quibus 8 sin longum dispositis imago illa constitit, dulabant io - dig. Iam , ad hanc distanistiam, sive distractam lonstitudinem imaginis, ceteras eius dimensiones referre convenit , propterea quod ad absolutam eius longitudinem , quae a magnitudine componentium circulorum dependet, non habent certam relationem . Quo autem dimensi nes eius maiori εία investigarem , loca , ubi Colores in suo genere peries illimi, eorumque confinia in transversam papyrum incidebant, calamo scriptorio notabam. &, observationibus hujusmodi saepius repetitis & inter se collatis , has tandem conclusiones sigillatim perdidici. I. Caeruleus & violaceus ex una parte, dc viridis, ac rubeus ex altera imaginem bipartiebantur ; adeo ut viridis , & caerulei confinium , quod thalassinum appellare possim, meditullium e)us occuparet. 2. Locus, ubi porracea , sive floridissima , Viriditas apparuit, divisit imaginis distr. lam longitudinem in ratione 3 ad 3; utpote longitudine illa in 3 partes di- vita . Viriditas illa tribus partibus a rubeo termino distabat, & quinque partibuS a

310쪽

PHAENOMENIS. 'g

Spatium, per ouod Viriditas omnis, adusque caerulei & flavi confinium, disten. debatur, suit quasi sexta pars totius distractae longitudini g. 4. Caerulei & purpurei confinium, sive indicus perfectissimilet a confinio rubet flavique, sive a periectissimo citrino , quasi L partibus totius distractae longitudinis distabat.

. Denique , laaec indici & citrini distantia , per confinium viridis & caerulei , in ratione 2 ad 3 dividebatur ; ita scilicet, ut confinium illud, sive meditullium ima-

4 .... 33

ginis , ab indieci - partibus totius distractae longitudinis distaret , & - partibus a

Cum isthaec , quanta potui diligentia 4 observassem , non proprio tantum sensu confisus, sed , propter summam dissicultatem praecise distinguendi confinia Colorum , & loca maximae persectionis , aliorum judiciis fretus ; imaginis dimentiones iuxta haec inventa delineavi , quemadmodum videre est in Fig. Ioa. Tab. XXIII. Scilicet, centris X& Y, Io l. unciis distantibus, & semidiametris I L. unciis, semicirculos duos AP C, & BT D e ragione descripsi, & rediis AB &.C D tangentibus

connexui.

Deinde linea XY, quam supra denominavi distractam longitudinem imaginis, In ω partes aequales divisa , sum si LY - 9 , IY - ao , H Y - 3o , & FY - 44 partes eiusmodi . Et , perpendiculis ad illa puncta ere elis , imaginem in quinque partes , Coloribus quinque insignioribus competentes , distinxi ; parte P Freferente ex pannonem violacet, & F H expansionem caerulei, & sic deinceps . Quo facto , coloratam Lucem in hanc figuram proieci, ut conliaret denuo , an Color quilibet intra limites sic assignatos contineretur; & , cum tota imago totam occupabat figuram , singuli etiam Colores cum singulis partibus quamoptime conveniebant . Interea vero in spatiis istis loca observabam , qualia in hoc schemate pun-ictim notantur , ubi singuli Colores saturi , & in suo genere illustrissimi , appa

ruere .

Jam , horum locorum & limitum , Colores disterminantium , intervalla non alia sore mani sellum est , etiamsi circulos ex quibus imVo conflatur, per methodos saepius recensitas , centris non mutatis , quantumvis minueres . Ea scilicet de causa , ut heterogenei plus segregarentur , & Colores evaderent simpliciores. Ruippe, cum in ipsissimis rectilineis terminis A B, & C D , Colores sint absolute simplices , &Colores in media imagine prope lineam X Y, cum illis, quibus interjacent , marginalibus congeneri appareatit , ratio etiam suadet , quod heterogeneorum misti ira non sensibiliter mutet locum alicuius Coloris ; siquidem , hinc & inde venientcs , se mutuo contemperant . Sic , Radii viridi fornies di purpurisormes per caeruleum sparsi aequi pollent, & ideo non dimovent, aut conturbant Colorem illum, ut soli, quamvis nulli purpuriformes intermi curentur, ibidem componerent & exhiberent. Sed hic excipienda sunt spatia circulis terminalibus AC, & BD comprehensa. vhi contemperamentum illud ex parte exteriori gradatim deficit, & ideo saturi Rub ris , qui solus, e praefinitis , in circulum terminalem se extendit , positionem in imagine e parte marginali , ubi transibit circulus , expedivi , ut indicat Fig. Ioῖ Tab. XXIII. In his autem ii quid haestes , pollis experimenta de novo instituere, contrahendo imaginis latitudinem, ut circuli, ceteris paribus , minores evadam, &nullus dubito, quin omnia quadraverint. Ceterum , quamvis Colorum confinia in lineas ad F, H, I,&L, erectas incidebant, tamen loca , ubi saturi & intensi apparuere , non omnia constitere In meis dio interjecti spatii ; nam caeruleus , qui in tua specie illustrissimus erat & nullatenus purpurascens , propius ad F cadebat, quam ad X ; & plenissima Flavedo videbatur esse aliquantulum propior ad H, quam ad I. Atque ita , Rubedo & Purpura propius ad centra X , & Y , quam ad alteros limites intentae apparuerunt ἔ solaque Viriditas in medio limitum Ε, & H , effloruit . Unde constat ratio , quod,

etsi

SEARCH

MENU NAVIGATION