Isaaci Newtoni Optices libri tres accedunt ejusdem Lectiones opticae, et Opuscula omnia ad lucem and colores pertinentia sumpta ex transactionibus philosophicis

발행: 1749년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

DE VARIIS COLOR M

etsi flavus & eaeruleus commixtione viridem componunt ἔ rubeus tamen & viridis, propter majus intervallum , non bene componunt flavum ἰ nec viridi: & purpureus caeruleum . Cum i8itur Colores juxta medium constipatiores sunt , ita ut inter flavum & rubeum , auxia & inter caeruleum & purpureum , quasi triente maius intersit intervallum , quam inter viridena & flavum, vel caeruleum sibi hinc & inde conterminum s quo imago elegantius in partes inter se proportionales distinguatur, in numerum quinque insigniorum Colorum duo; alios , citreum scilicet inter rubeum & flavum, ac indicum inter caeruleum ac violaceum, asciscere convenit; idque potissime , quod , post quinque insigniores , illi duo eminere videntur , spatiaque, ubi interserantur, pro speciei per feetione, satis ampla obtinent; & sic exteriorum Colorum redundans expanso praescindetur, omnesque ad quantitatem Viriditatis, politiori symmetria , proportionati evadent . His itaque intertextis Coloribus , observationeς denuo instituebam. & ut breviter dicam omnia comparuere iuxta ac si partes imaginiς , quas Colores occupant , proportionales essent chordae sic divisae , ut singulos gradus in octava resonare faciat . Quod cum tandem deprehendi , fieturam imasinis in partes perinde divis , ut videre est in Glem Io 3 Tab XXIII. Atque iterum tentavi , quam heiae cum his partibus Colores convenirent. Scilicet , imaginis distracta longitudine X Uproducta ad L, ut YZ sit aequalis X Y, finge XL cordam es , quam in XY ita dividere oportet , quasi singula segmenta ad usque Z protensa singulos octavae gradus sol, la, ita, ut, re, mi, sa , sol edere deberent. Id quod fiet bis secando XY in H, & trisecando ia G & I, rursusque tri secando XI in Ε, & capiendo LYouintam, & M Y octavam partem tollux X V. Et semitonia E G & Κ M indicum x citrium reserent , ceterique quinque toni XE , FG , GH , HI , I Κ . ceteros

quinque praecellantes Colores, quoruni singuli , cum tota Colorum congeries ita totam figuram adaequa te incidit, iatra has singulas respective partes comprehens suerint . Inque mcditulliiς harum partium circiter , Color quilibet in propria specie illustrissimus & intensissimus apparuit; etiam Purpura & Rubedo, quamvis ultra versus P, ac T, marcescente Luce exundat uni Ceterum , haec non adeo praecise observare potui , quin ut fateri cogar ea posse paulo aliter fortasse constitui. Quemadmodum, si inter XL,& YZ, sumantur umdecim mediae proportionales , quarum EZ secunda sit, FZ tertia , GZ quinta. HZ septima, IZ nona , & ΚΖ dccima haec etiam imaginis distributio cum Col rum expansionibus sat hcne convenire videbitur . Nam , disserentiae adeo minutae , quales inter hanc & superiorem distributionem intercedunt, acutissimo sensu iudice, vix comparituros errores cmcere possunt Quantum vero distributiones istae disset unt, ex adi ctis numeris patebit, quorum superiores ad chordam 72o partium ratione musca divisam respiciunt , & insertorex ad eandem chordam quamproxime divisam ratione geometrica

Chorda musice divis

Chorda geometrice divisae

periorem vero distributionem potius adhibui, non tantum quod cum phaenom nis optime convenit, sed quod , fortasse , aliquid circa Colorum harmonias, qualium Pictores non penitus ignari sunt , sed ipse nondum satis perspectas habeo ,

icinorum concordantiis fortasse analogas , involvat . Quemadmodum verisimilius videbitur animadvertenti amnitatem , quae est inter extimam Purpuram ae Ru dinem, Colorum extremitates, qualis inter octavae terminos, e qui pro umlorus 9--dammodo haberi possunt, ) re ritur 4. - . .

312쪽

Ex hix demum pro reiones sinuum Refractionis cuique Radiorum generi comis petentium , ratione mechanica , determinantur ; utpote , ad vitrum aeri contiguum , eum sinus Radiorum hinc & inde extimorum sint ut 68 ad 6ς , divide in. termediam unitatem in ratione partium hujus imaginis , & orientur 68, 58ta ,

68τ, 68ς, 68ς, 68ς, 68ς, ερ , pN snubus ad confinia terminosque

singulorum septem Colorum pertinentibus , respectu communis sinus Ineidentiae 44 - , cum Resraelio fit e vitro . Cum vero fit in vitrum , pro si nubuet istis

muni sinu Incidentiae ro6. Et pro sinubus ad Radios , ubi Colores sunt in propriis speciebus persectissimi , pertinentibus, numeri inter hos numeros intermedii adhiberi possunt. .

Sic , ad aquam aeri conterminam, ubi extremi sinus Refractionis sunt ρο ad ρt,snus intermedios per consimilem unitatis intermediae dissectionem , statuendo sei-

Ast, hie memento determinationes hasce non esse praecise geometricas, sed tam proxime tamen accuratas , quam exigunt huiusmodi res practicae ; & quidquam amplius moliri , praeter computandi taedium , affectatam & inanem curiositatem a

gueret .

Sunt & aliae circa hos Colores circumstantiae , quas iam determinare potuissem ;quemadmodum variae eorum formae Sc expansiones, pro variis positionibus Prismatis Circa axem convolventis I vel , pro varia materia refractiva , ex qua Prisma sa-bricatur, quare circumdatur ἱ vel etiam , pro varia magnitudine ejus anguli verticalis . Sed ea omnia ex ostensis in parte priori , conserendo cum iam explicatis , γ sat manifestantur ; ut & effectus , quantum scio , omnes , quos vel unica tantum Refractione , vel utcunque pluribus, & quavis terminatione Lucis elicere liceat. De Phaenomenis titas per prima in oculum transmissae. Post explicata Colorum a parietibus , aliisve obiectis reflexorum phaenomena, odido pollulat, ut ad amnes obiectorum trans Prismata prope oculum interposita con-l picuorum apparentias explicandas jam animum adjiciam . Et , cum doctrinam in quinque Propositionibus supra traditam , per prioris generis experimenta solusnmOdo probaverim, & hoc experimentorum genus, eo quod non sit adeo simplex, comtulto reticuerim , explicationem ejus iam fuse tradere non pigebit. Hic ideo imprimis recordari oportet , quod objectorum mediante Resiae ione visorum imagines , non in propriis locis, sed aliis quibusdam videntur, a quibus videlicet refracti Radii recta ad oculum tendunt: atque adeo, si ita refringantur, ut,

qui fluunt ab iisdem partibus obiecti , a diversis locis directe ad oculum veniant , obiectum illud in totidem locis apparebit. Sit, ex. gr. X Fig. I . Tab. XXIII. objectum; o oculus 1, & BC Lens interposta , quae pluribuς planis superficiebus CD, DE, EF , &c., terminetur, sicut ad objecta multiplicia reddenda fabricari solet. Dein, suppone naec plana Radios in sese incidentes ita refringere , ut oculum petant quasi a loco x venientes, qui incidunt in planum DE, vel a loco a venientes, qui incidunt in Planum EF, & sic porro ἰ & manifestum est, tum ratione , tum experientia suadente, quod idem objectum X in diversis locis, at,& F, ad instar plurium videbitur. Ad eundem modum , stantibus iam positis , nisi quod , vice polygoni B C, Prisema A B C Fig. ios. Tab. XXIV. substituatur , cum e praemonstratis constat , quod e Radiis versus oculum refractis , purpuriformes , propter maximam Refransibilitatem , longissime a linea recta oculum & objectum interiacente divaricant . Suppone , quod oculum petant quasi venientes a P , & quod rubri firmes oculum

313쪽

ς6 DE VARIIS COLORUM

petant quasi venientes a T , ceterique in locis intermediis, pro gradu Resrangibilitatis , fluant ; & manifestum est , quod obiecti , si ope purpuriformium Radiorum solummodo conspiceretur, imago foret ad P, idque caerulei coloris i lin Radiis Θ-lummodo rubriformibus conspiceretur, imago eius ad T existeret , idque rubet C loris ; &ad R viridis appareret, si modo viridisormibus Radiis conlpiceretur ; & se praeterea. Quod , si obieeium duo tantummodo Radiorum genera simul emitteret , duplicem sortiretur imaginem; sic, emistis rubri formibus & purpuriformibus Radiis, imago altera ad T rubea appareret, & altera ad P purpurea . Et sic denique, si omne gemis Radiorum simul emitteret , ut solent corpora naturalia , tunc innumeras Colorum gradatim differentium obtineret imagines , per totum spatium PT ordine continuo Zispositas ; quae , cum in locis , non penitus discretis , Armarenis tur , se mutuo obliterarent , essicerentque, ut nil , nisi consilia Colorum series a

Pareret .

Hoc pacto quidem Colores omnigenos generari oportet , cum obiecti lucidi, Ni gredine, vel tenebris terminati , perexigua est apparens magnitudo , qualis est Solis, vel Lunae , aliorumve syderum , aut foraminis in senestra Lucem a nubibus in obscurum cubiculum inimmittentis . Quod, si expansus objectum intueamur, quale ad X designatur ; terminum eius G H vertici prismatis propiorem imprimis anima vertamus ; & manifestum est , quod imaginum eius , ex variis Radiorum Rene ribus sermatarum, purpurea longissime omnium , veluti ad P , divaricante , color

ille apparebit extimus. Imago autem viridis , adusque R translata , eum parte aliqua purpureae imaginis , ut & intermediae caeruleae , ibidem coincidet & confundetur , a qua millura caeruleum Colorem generari oportet . Et rubea in T terminata cum partibus ceterarum omnium imaginum eousque extensis coincidet, & Colorem obiecti ibi restituet, album , puta, si modo obiectum sit albi Coloris. Et , quemadmodum iuxta limitem G H , obiectum purpureo & caeruleo fimbriatum apparebit; sic, in opposito limite IX , per consimile ratiocinium , patebit alte

ros Colores, rubeum flavumque , produci. Nec secus, cum ejusdem obiecti partes aliquae sunt aliis utcunque lucidiores , C lores varii generari dehent. Et quantitas anguli POT, sub quo Colores apparent, erit maxima cum Prisma statuitur oculo vicinissimum . coque minor evadet continuo, quo Prisma propius ad Objectum collocatur . Quemadmodum , si Prismatis ex vitro consecti angulus vertiaealis si fio. gr. , Colores sub angulo a. χ circiter apparebunt, cum proxime oculum disponitur et & r. 1 . cum in media , inter Oculum & obiectum , distantia

statuitur; & quas 3OL min. cum triplo plus distat ab oculo quam ab obiee1o ; &sic praeterea. Hic autem suppono Radios ad utramque superficiem eius aequaliter refringi . Nam , cum positionem ad Radios ex alterutra parte obliquiorem , conve tenὸo circa axem, acquirit , ille angulus augebitur . Suppono etiam olaeetum satis lucidum esse , ac tenebris densissimis terminatum, ut Colores adusque sumiaras extremitates videri possint. Nam, secus, per latitudinem iam assignata minorem, distendi videbuntur, ut ut de quantitate aliisque Colorum circumstantiis in quibuslibet objectis sub dio conspectis apparentium, idque pro Refractionibus utcunque factis, ex his facile est coniicere. Ceterum in allatae doctrinae illustrationem phaenomena aliquot insgniora & minus obvia ex abundanti iam breviter describere est animus. Et imprimis, accepto filo aliquo PT M. io5. Tab. XXIV. eius alterum dimidium P R caeruleo Colore tinxi, atque alterum RT Colore rubeo . Dein, Prismate adhibito, hoc filum intuebar, cujus a tergo , nisi locus erat tenebrosus , co pus aliquod nigerrimum statuebam , vidique praefata dimidia , non in directum jacentia , sed in duas lineas discreta, quas in pr & s t habes designatas. Scilicet, caerulei dimidii, propter maiorem eorum Radiorum Refractionem , imago paulo longius translata fuit. At, linea tamen subol,scura ipsius P T refracta apparuit, cuiuςs .rtes in directum jacere M a qua Colores aliquantulum prostare visi sunt ; id ,

314쪽

PHAENOMENI S. st

quod ex imperfectione. & mixtura in utrisque fili Coloribus latente contigit. Nam,

quanto illustriores erant & simpliciores , ea linea tanto obscurior evasit , & Colorespν, & st, clariores & matiis interrupti. Ceterum, cum Lux, quam filum tenue reflectit, perexigua sit. pressat adhibere corpus aliquod expansus, quase per PN Rq. Io7. Tab. XXIV. desi Enatur, quod . v. gr. , concipe papyrum ei se ex parte P R L Κ caeruleam , & ex altera parte ruabeam . Tum Pnlmate iuxta inulum interposito , nigroque corpore, aut loco tenebroso , pone hoc Objectum sito , videbis imaginem caeruleae partis paulo longius translatam elis , terminis sti, & n in confinio Colorum rs, & lm , ut ante dis fractis . Sed hic summe cavendum ell, ut papyrus cum crassis & intenss Coloribustilli natur.

Huic amne est experimentum , cum statui duo Prismata ad foramina duo , quihus Lucis patuit aditus in tenebrosum cubiculum , ac in eo situ disposui , ut uniuet Purpura , & Rubor alterius , in eundem locum coirent . In quo loco fixi papyri segmentum circulare , & non latius dimidio , vel triente , latitudinis coloratarum imaginum , eapropter , ut duobus illis solummodo Gloribu; illuminaretur . Quo facto Papyrus pallidi cujusidam Coloris apparuit . Tum ceteris utrinque Coloribus obiecto nigro terminatis , vel , quod satius erat , longius projectis , ut praefata papyrus nigredine , vel tenebris , circumcincta appareret , tertium prisma ad Oe lum applicaυi. & ad distantias abinde , pro arbitratu , varias me submovens, uni cae illius subpallidae papyri geminam vidi imaginem, purpuream , & rubeam . Et

imago purpurea longius a papyro translata erat , quam rubea , prout maior eorum

Radiorum Refrangibilitas exigit. Rem schemate ios. Tab. XXIV. designatam habes,

ubi papyri ρ T imagines sunt X & Y . γAd eundem modum , si duo pulverum genera, quorum alterum persecte rubrum est , & alterum purpureum , vel indicum , sine missura cyanei , viridis , aut fiavi

parari possent, obiectum aliquod perexiguum cum mistum pulverum illorum cra se illi tum , geminam imaginem exhiberet : spectaculum sorte causas ignorantibus mirandum . Sed vereor , ut pulveres Coloribus adeo stuplicibus praealti parari possint .

His praeterea non multum dissimile est , cum Colores duorum Prasmatum ita in parietem trajiciuntur, ut , unius Rubore contingente purpureum alterius , iadi rectum jaceant, quemadmodum videre est ad P τ, &, mediantς Prilmate parallelos interposito intuentur . Nam, imagines , non ampliuῆ in directum iacebunt , sed ab invicem apparebunt distinctae , sicut ad in νι & μ ν de lignantur , Fag. ros. Atque ita, si duo Prismata A, ac B Fig. t Io. Tab. XXIV. sic statuantur, ut eorum Colores ad locum P p adaequale incidant in ordine tamen contrario, Purpura alterius A cadente ad p , & Rubore ad P ψ alterius autem B Purpura cadente

ad P, & Rubore ad p; & per tertium Prisma E F imagini P p parallelum perimiaxeris; unicae Ρ ρ duas decul ames imagines intueberis , alteram MN e Coloribus Prismatis B productam, & alteram m n e Coloribus Prismatis A . Et, quo longius ab objecto P p te conseras , eo magis extremitam imaginum Μ a n , & N a m distabunt. His etiam contraria sunt experimenta, quod obiecta duo , sive sunt circelli elia taeei X & Y FQ. io8. Tab. XXIV. diversis Coloribus illustrati, sive diversorum Prismatum paralleli , vel decussantes Colores , ut M N & m n , Fig. tro. Tab. XXIV. ita pollunt, mediante alio Prismate , conspici , ut in uirum coalescere vi

deantur.

Et praeter iam recensis , perinsigne est huiusmodi experimentum , quo obiecta Coloribus, per interpositionem Prismatis, denudantur, quibuscitim nudo oculo tincti apparent . Initantiam in Solis imagine colorata accipe , quae in parietem a Prasmate A BC Fig. iis. Tab. XXV. proiecta, cum cernitur mediante alio parallelo Prilmate a be manibus prehenso , cujus vertex ad plagas versus rubeum Colorem convertitur , si Spectator se longius ab imagine gradatim amoveat , percipi et Colo.

Pars II. N res

315쪽

OS DE VARIIS COLORUM

res paulatim contrahi , & ad invicem eousque accedere , donec tandem uniti resisciant imaginem altam & circularem. Id, quod accidet, cum Spectatoris eadem eis a Coloribus distantia ac Prismatis ABC , s modo Prismatum angui verticales aequentur. Et ratio ex eo manile ita est , quod oblongam illam imaginem ex circulis, sive circularibus imaginibus , infinite multis , & in longum continue dispositis , formatam esse docuerim ς quare, quae sunt ad purpuream extremitatem longius per Refractionem secundi Prilmatis transferuntur, ut ceteras assequi pollint ,&sic omnes

coincidere.

Ad hune modum, eum obiecta quaelibet , ut QR , soras posita , confusas & eo loratas eorum imagines , ut X f, ad parietem per Prisma transmittunt, si mediante alio Prismate inspicias , postis imagines hasce Coloribus denudare , & efficere praeterea , ut distinctiores appareant, quemadmodum ad qr Fig. Ira. Tab. XXV. videre est . Quoniam vero ad sumcientem copiam Lucis requiritur , ut foramen F sit amplum I per eius autem amplitudinem transmissae imagines evadunt confusae , iam aliqua convexa i ut m n , prope foramen illud statuenὸa est , quae Radios, asinculis punctis objecti soras positi venientes , congreget in totidem aliis punctis ad parietem , & insuper Prismata debent esse admodum transiparentia, perpolita, & superficiebus accurate planis terminata , inque situ , quam poteris exacte , parallelo disposta. Tanta quidem diligentia non requiritur, ut imagines q r, Xs sine Col

rihus appareant; sed, ut inter tot ac tantas Refractiones distinctae appareant, praeter accuratam fabricam vitrorum , requiritur experientis ingenium , quo omnia recte disponantur.

Hic in cumulum praeterea adiici potest, quod objecta , quo simpliciori Luce illuminantur , eo distinctiora per Prismata apparent; quippe , cum eorum per Prismata sub dio visorum confusio ex inaequali Refrangibilitate illuminantium Radiorum oriatur . Et hinc est , quod solaris imaginis saepius commemoratae termini rectilinei, in quibus nullam esse heterogeneorum Radiorum commisturam indicaui, prae ceteris omnibus obiectis distincti , mediante Prismate , appareant. Et sic, Mulcar, & similia Animalia , cum in rubet, vel alia quavis Luce simplici , Prismati. hus elicita , statuantur , transvidentur solito distinctiores . Ruinetiam oculus Enslas copio armatus, omnia hac Luce simplici illustrata, distinctiora cemit. Id, quod insignem in contemplatione Insectorum vel texturae aliaram rerum naturalium prae se usum ferre potest. In tertia Propositione supra de phaenomenis quibusdam disserui , ubi e Radiis ad restingentem superficiem aequaliter inclinatis aliqua genera pervasere , dum alia penitus reflectebantur ἔ & illis assinia quaedam jam attingere opportunum duco . Est

S Spectatoris oculus, quo Lucem a nubibus sub dio ingressam planum FG Fig. tra. Tab. XXV. reflexam a plano H I & plano FH regressam excipit ; & , cum

Prisma commode statuitur ita, ut Radiorum, e medietate basis H I versus Oculum reflexorum V angulus Reflexionis si quasi so. gr. , pars proximior basis remotiori aliquantum obscurior videbitur , & in utriusque partis eonfinio fimbria , qualis D Esub-cinulei Coloris apparebit . Utpote , cum Radii , qui a remotiori parte basis ad Oculum reflectuntur , obliquius incidant , quam qui eo resiliunt a parte proximiori , talis potest assignari eorum circa medium basis obliquitas, ut e proximioribus , propter minorem obliquitatem , aliqui perrumpere & refringi possint , dum remotiores, propter maiorem obliquitatem, omnes ad Oculum reflectuntur . Sic , ad vitrum , cuius Refractionem per rationem sinuum 4 a ad 62 metimur , in plano S ABC ad Prismatis longitudinem transverso, posito angulo C t S 49. 22 ; ana. Cr S40. - ; & ang. Cp S so. ἔ t erit limes Refractionis rubrisermium Radiorum, ultra quem nulli silperficiem H I penetrahunt , qui , propter debitam obliquitatem Ineidentiae, ad oculum reflecti pollunt ; & a citeriori parte Ct complures e Radiis sic incidentibus , propter minorem obliquitatem, pervadere possiant & retringi , qui oculum peterent, si modo reflecterentur . Et sic , r erit limes Radiorum viridi r-mium , α ρ limes purpuriformium . Adeoque iuperficiei IH pars citima Cp pr

pler

316쪽

PHAENOMENIS. yy

pter complures Radios omnis generis transmissos , obscurior apparebit , quam pars ultima t B , qua omnes , qui oculum attigere , eo reflectuatur. Et , quia rubri-ibentes a limite ι, & viridi formes a limite r incipiunt ex parte pervadere, mani- sellum est , quod ex illis pauciores a spatio Pt ad oculum resilient , quam e pu puriformibus, qui non prius incipiunt pervadere , quam ad limitem p ; ut & pauciores, quam e caeruli tormibus, qui ad limitem inter ρ & ν tantum pervadere ine piunt . Et proinde , in illo spatio purpureus ti caeruleus Color aliquantulum domin bitur. Deque tota subcaerulea linea DE consimilis est discursu ς . Haec autem linea, non recta cli, sed, in morem arcus, incurvata; propterea quod Iuncta Riatos a basii Prismatis ad Oculum in angulo Reilexionis dato resilientes reis ectentia eiusmodi curvam conitituunt.

Quod ad Refractiones, in luperficiebus Prismatis FG, & FH, factas spectat, nihil refert in remotiori FG quamam sint , dummodo Radii e proximiori FH perpendiculariter emergant, angulo ΚHG exiliente quasi 4o I. gr. Quod si angulus iule maior existat , Colores in linea D E , adiuvante Refractione , paulo distinctiores evadunt ;&minus distincti, si sit minor. Maior etiam oculi a Prismate distantia , vel, quod perinde est, pupillae coarctatio, Colores nonnihil perficit. Ad haee , eum duo Prismata , parallelis axibus & basbus contiguis , ad invicem

applicantur, & in eo situ colligantur, iidem omino effethus per Radios ab aere inisteres uso reflexos producuntur . Sed, Radii transmissi contrarios exhibebunt. Esto AC DB Fig. Ir3. Tab. XXV. sectio utriusque Prismatis ad eorum longitudines perpendiculariter transuersa ; & C B contactus balium , aut potius aer interclusus . Quippe Prismata vix queant tam arcte comprimi, quin ut aer nonnullus in morem tenuistimae lamellae maneat interclusus. His positis , oculo S Radios a CB,l mella aeriς interjecta , reflexos intercipienti, omnia apparebunt , ut ante e at oculo a tiajectos excipienti , omnia ce mentur Contraria , spatio e B opaco & obscuro existente, & Cp translucido, ac eorum confinio ste , juxta i , Ru rem saturum ;juxtaque r, citrium flavumque exhibente ; qui Color usque ad n eradatim diluitur, ubi in album a C desinit. Et hi Colores longe intensiores & illultriores apparent , quam subcaetuleuς Color ex altera parte ad Oculum S reflexus . Quorum quidem omnium rationes e supradictis patent, siquidem, e Radiis versus oculum s tendentibus , qui incidunt in superficiei pariem t B , omnes , propter nimiam obliquitatem , alio reflectuntur, solique rubriformes superficiem illam a C usque ad limitemt , viridi formes ad limitem r , & purpuriformes ad limitem p , tantum pervadere

potant.

Ceterum hic cavendum est, nequa Lux in superficiem C B a parte D incidat , quae, vel ad oculum s reflexa vel transmissa ad oculum S, Colores conturbet. Et insuper , ne Refractiones a superficiebus A B, & C D , Delae ad essectus iam explicatos quicquam conducere videantur , praeitat , ut superficies illae itatuantur parallelae , quo mutuos effectus, ex opinione recepta , 3 destruere possint. De ph.emmenis Lucis per medium reminuum parallelis planis

terminatum tra missae.

Transactis triangularium Prismatum pi momenis , quae quadraugulis per Paralle- Ia plana efficiuntur , iam opportune subveniunt enarranda . Id. quod lubentius aggredior , cum Philosophi hactenus crediderunt Colores nullos noc pacto generari , existimantes posteriorem super tu tem effectus omnes per contrariam Retractionem Radiis auserre, quos prior inducit o & hoc pro experto habere rati , quod in vitris senestrarum aut aliis consimilibus nullos produci videant . At , in eo decepti sunt,

uod huiusmodi Colarum quantitas & persectio dependet a distantia parallelarum

uperficierum . In laminis quidem vitreis , propter parvum superficierum intervallam , Colores sunt adeo tenues & exiles , & 1ia spatio tam anguito comprehensi , ut effugi int lentus: at, cum vitra magis crassa adhibentur, aut potius vitrea vast

317쪽

ioo DE VARIIS COLORUM:

Ia parallelepipeda aqua limpidissima plena , Colores tum liquido generari cer

nuntur .

Nam concipe ABCD Fig. II b. XXV. esse vitreum , vel aqueum , parallelepiaedum aere circumcinetum , cuius ex oppositis & parallelis planis duo , lineis AC, &BD, desienentur. Et Sol illud per exiguum foramen F oblique transluceat , ejusque paralleli , vel convenientes , Radii in anteriori superficie ad H ita debent inaequaliter refringi , ut ab invicem deinde divergant , usque dum incidant in polleriorem superficiem ad P T , & ibidem Colores omnigenos depingant, peri de ut supra sat suse explicui . Iam , cum, propter parallelismum supemcierum refringentium, Radii tantum a posteriori recurventur, quantum incurvantur a priori, necesse eli , ut sibi ipsis , ex aere secundum SH incidentibus , emergant paralleli, adeoque distantias ae positiones acquisiitas in infinitum servent , & elicitos Colores eo usque sine aliqua uariatione promant . Quemadmodum , si PH , e res actis ad H, si purpuri ormis Radius, & TH rubri formis, eorum denuo refracti P p ac Tt incidentibus SH, adeoque sibimetipsis, paralleli emergent; & proinde Purpuram &Rubedinem , quam ad P ac T exhibuere, ad quamlibet distantiam ρ t immutatam transferent , & sine quavis uspiam variatione conservabunt , purpureo a P in ptranslato , rubeo a T in t , ceterisque a locis intermediis in loca corresponden

Hoc equidem praecise debet evenire , si modo Radii secundum eundem S F, vel parallelaς lineas, in hoc Prilma inciderent; siquidem, tunc emergent paralleli: alicum inclinantur ..d invicem , uti de promanantibus a diversis partibuς solaris disci Contingit, tunc etiam emergent inclinati , & eapropter mutationes quasdam in ulteriori translatione patientur. Utpote, circuli a singulis Radioriim generibus effecti, ex quibus, in longum dispositis, colorata Solis imago in sup2rficiem BD procidens conitituitur, propter divergentiam Radiorum in foramine F decussantium eo dilatiores evadunt, quo Radii longius poli emergentiam fluunt ἡ dum eorum centra, quae Radiis a centro Solis, lecundum eandem quampiam lineam, ante Refractionem es fluentibus illuminentur , easdem , poli Reir.ictionem , distantias & positiones inter se eerpetuo conservam. Et hinc eit , quod spatium pri sol iri Luce, in tenebro lumcubiculum immissa , illuminatum , eo magis dilatetur , & in othicularem sermam contrahatur , quo longius poli Prilma terminatur & Viriditas in medio R, siquast, paulatim transmigret in Albudinem , vel , si nulla sit , sed propter angustiam

Prismatis huius , aut amplitudincni loraminis Lucem intromittentis , Al ao medietatem Colorum occupet, eadem Albedo tunsina dilatetur. Sed Colores tamen hinc inde non diluuntur , nec in spatium angustius contrahuntur , ut ut minus luminosi , propter dilatationem imaginis evadatat.

Ad haec , si mediante parallelepipedo intueamur visibilia , Coloribuς non secus tingantur, quam si Plisma triansul ire adhiberetur; praesertim, si parallelepipedum ad pertrant euntra Radios sat obliquetur, ut multum refringat , & obiecta uni admodum propinqua. Nam, si obiecta longinqua sint , sive intervallum istud intem cedat parallelepipedum & obiecta, sive parallelepipedum & Oculum. , utcunque Refractio per obliquitatem parallelepipedi nat magna , Colores tamen non generabuntur . Sit X FQ. iis. Tab. XXV. punctum lucidum Radios per parallelepipedi refringentia plana AC, & BD, ad oculum S emittens, & manifestum eae, quod ducta St N X , quae rubrisermem Radium designet, & SpMX , quae designet purpurisormem, hi Radii ad utramque superficiem aequaliter refringentur, adeoque triangula ρSt , MXN similia conficient, purpurisormi Radio, propter maiorem Resiansibilitatem, hinc & inde apud p ,& M, plus vergente a dire to tramite, quam rubriformis: unde necesse ell, ut sese alicubi intra Prisma decussent . quemadmodum videre est ad O , iterum conficientes triangula pol , M O N , similia , sive tra' potum Sροι simile trapeetio X MON, adeoque oculum petent, tanquam si primario fluxissent ab eodem Ο &.Refractionem ab unica tantum supelficie A Cpini suissent. Et hinc non tantum sequitur Colores generari, sed & angulum p S ι, sive D ole

318쪽

sive Colorum apparentem latitudinem , aliasque circumstantias pro qualibet oculi positione determinari posse . Quemadmodum mani sellius erit , si conteras cum cxtperimento , quo obiecta in aquam alte immersa oblique insiticienti Coloribus nonnihil tincta videntur, propter Refractionem stagnantis superficiei. Nam AC superuficiem stagnantis aquae , & o objectum aliquod immersum , ouod Spectator S intuetur , reserre poteth . Quod quidem o facile invenies, ducendo rectam S X , qua refringentes superficies secet in Κ, & L , ac dividendo in O , ut sit S K ad L X utSO ad OX, sive ut ΚΟ ad O L.

Quinimo , ad haec experienda Pro parallelepipedo vas optime adhiberi potest , quod in fundo transfoditur , & vitri lamina perpolita & horizonti parallela resa citur, ut aquam cohibere possit . Nam , cum aqua ad altitudinem pedis , aut amplius , infunditur , Lux , per vitri aut aquae istius parallelas superficies oblique tra-;ecta, Colores pro more explicato producet , pollisque , succestive collocando objecta ad X & Ο, phaenomena consurre . Id, quod etiam fieri potest disponendo duo vitrea Prismata triangularia , ut ACE, DBF Fig. ii 6. Tab. XXVI. ad distantiam pedis, aut amplius , in eo situ , ut eorum latera correspondentia , A C ad DB, & C E M B F , evadant parallela , & Radii per interiores superficies perpendiculariter, Proxime, traiiciantur. Tunc enim exteriores AC,& B D, restingentia plana parallelepipedi reserent . Et, propter vitri maiorem quam aquae vim refractivam , Colores elicientur magis illul tres.

Et haec de Colorum a parallelis planis senesi monuisse sumeiat ; nisi sorte iuvet

annotare diversitatem effectuum, qui ab hisce producuntur, & a triangularibus Prisimatibus. Ejusmodi sunt I. , quod Colores, cum in papyrum proiiciuntur, splendidiores evadunt per auctam papyri longinquitatem , si modo Prisma sit triangulare; sin parallelepipedum, hebescunt. 2. Cum objecta per Prismata triangularia transpiciuntur , Colores itidem splendidiores evadunt ex obiectorum aucta longinquitate , at secus fit in parallelepipedis. 3. Cum Sol translucet Prisma triangulare, Colores

oriuntur, terminando Lucem ex utravis parte Prismatis r at, cum translucet parallelepipedum, Colores non oriuntur terminando Lucem a posteriori ejuς parte . Cuius rei ratio est , quod heterogenei Radii a triangulari Prismate divergentes fiunt, adeoque , post emergentiam , plus plusque segregantur ; at in parallellimum restiatuuntur emergentes e parallelepipedo , & non amplius ah invicem recedunt . Denique notum eit, quod Colorum , in extremam partem Oculi , in Solem vel lucernam per Prisma triangulate respicientis , quilibet altans videbit ordinem ei contrarium , quem videt ipse Spectator . At , cum parallelepipedum adhibetur, idem erit ordo Colorum in utroque casu , propter decussationem Radiorum in parallelepipedo, ubi Spectator transpicit, quemadmodum inspicienti schemata manifestum . iEt ex hac effectuum diversitate Phaenomenon componitur, quo Colorum ad diversas distantias diversi fiant ordines . Utpote per vas aqueum A B C D , Fig. ii . . Tab. XVI. in cuius lando YZ refert laminam vitream , quam in superioribus horizonti parallelam esse supposui , jubare trajecto , si vas ad partes Solem versus

allevetur, ut fundum ejus magis obliquetur ad perhibentem Lucem, quam superior stagnans superficieς ; heterogenei Radii, propter maiorem in egressu Refractionem, convergentes evadent ἰ adeoque , decussando , mutabunt situm . Si Lucem charta proxime egressam excipias , Purpura cadet infra Ruborem; & chartam l. Mius di ferendo in loco decussationis , per commisturam evanescent conversi in Albedianem , ac postea de novo emurgent in ordiue contrario , ut videre est ad Q, R , A U Ad aliud experimentum 1am transeo his quodammodo amne ἰ quo Colores, non a parallelis quidem superficiebus generantur , sed a supelliciebus ita incliciatis , ut inter eo sita Reflexione parallelarum rationem habeant . Sit S F Fig. Lib. Tas. XXVI. linea Coloribus omnigenis irradiata, quorum purpurei , dum ad F ingrediuntur prisma , refringuntur versus H , & rubet uersus G ; abinde vero rcflectuntur ad K , α I; unde egredientes res inguntur denuo ad M , & L . Dico iam ,

si Diqi ou by Corale

319쪽

4M DE VARIIS COLORUM

si Prismatis anguli ABC, & CAB , aequentur, emergentes Radii I L. & Κ Μ, paralleli erunt. Nam , in triangulis FGA, IGB , cum anguli A , & A , ex hypothesi, aequentur, ut & anguli FGΑ , & IGB, propter aequalitatem I identiae& Reflexionis , triangula erunt similia , angulique A F G , B I G aequales , atque adeo mualis erit Refractio in F , & I , & inde anguli CFS , C IL , a uales . Et, eadem ratione , patebit anguium C Κ M angulo eidem CF S aequalem esse , adeoque Radios I L, & ΚΜ , parallelos . Jam , cum Radii I L , & k M, secundum eandem lineam S F successive incidentes , non secus emergant paralleli quam in praecedenti hiis, ubi superficies refringentes erant parallelae, eadem omnia nhaen mena , quae ibi ostensa sunt, huic competere certum est . Quemadmodum , Lucem

Solis Coloribus tingi , si ritima satis amplum adhibeatur , ut spatium F G I , vel F Η Κ, sufficiat ad efficiendam sensibilem divergentiam Radiorum , antequam , per iteratam Refractionem , in parallelis im reducantur sed ejusmodi Colores , non perfectiores, per longinquitatem obitaculi quo interciduntur, evadere . Item ., illos Colores, si oculo postposito immediate exc,piantur , eo magis irmnisellos fore, quo obiectum, quod intuemur, sit oculo Propinquius ς' , & eo maeis, quo anguli CAB, & C B A, maiores existant; & eundem denique ordinem servare cum in o versum Oculum directe mittuntur, atque cum cemuntur ad parietem, aliudue O saeuium terminati. Haec , inquam, evenire debent, si amplum Prisma adhiberatur, quale ex aqua vitro circumdata fabricari possit) & anguli A, & B, eonsti tuantur aequales. At . ia angustis Primatibus , distantia Radiorum IL, & ΚM, minor est quam ut Colotum sensibilis pollit esse latitudo, & eum anguli A , & B, sium inas quales. perinde est, ac si refringentes superficies , in praecedentibus, non sunt paralaetae & hmiles sunt effectus - Quod de Coloribus dicitur , cum vnsca tantum Reflexio Refractionibus interve- est, facile applicatur ad alios cuus 4 ubi plures interveniunt; sed placet aliquod praeterea de Reflexionibus exponere, quibus generantur effectus, quoς solae Retractiones exhibete possunt. Sit S F, Fig. ir b. XXVI- ut prius , linea diversis Col xibus successive irradiata, qui versus p , t , aliaque intermedia loca, pro gradibus R Dan ibilitatis, a Prismatis latere BC reflectantur ad M, N, ubi iterum impingentes in latus A C refringuntur denuo ad P, T, & Colores ad P , T perinde προ- rebunt , atque ad π apparerent , si modo Radii Fρ , F t , &c. per duplum pri Lma ABC idest , per Prisma , cuius anguluς verticalis AC b , sit duplo maior huius angulo verticali ACB, recta fluxilsent ad m n , & inde versus a T refringerentur . Nam , pares sunt omnes utrobique anguli , sive a plano B C , per A Cversu; PT resiliant Radii , sive longiuς per B C pergant ad πτ', utpote angulus CtN BtF γ - Cin ; & inde CNt-Cnt ; adeoque CNT Cnτ Atque idem in aliis Radiis intellige . Cum autem praecipuae Colorum ad πτ cim cumstantiae in superioribus tradantur , cramben jam reponerem , si quid amplius de persimilibus phaenomenis ad P T instituerem descerem phaenomenis LMcis per media θhaerice terminata tr-musae,

Hactenus Colores Refractionibuς planarum superficierum generatos contemplati sumus; iam de sphaericis superficiebus agendum est; & imprimis , de Lentibus, leufiguris , a duabus diversarum splinarum portionibus , comprehentis . Eiusmodi a tem Lens esto Μ N, Fig. Iao. Tab. XXVII. ner quam Lux solaris iuxta Ff nee non undique terminata transmittitur. Sitque ΗΚ Pocus , ad quem postea convergat . Et cum Radii similiter incidentes , non omnes similiter refringantur', eo ope , quod , Radiorum secundum OF incidentium , purpuriformes re ringamur ad Κ, rubrisermes ad H , & uiridiso es ad punctum intermedium v. Et, pari rati ne de Radiis secundum os incidentibus , concipe , quod purpuriformes tendunt ad H, rubri tmes ad K, ae viridisermes ad r. Atque idem de Radiis indique termia

320쪽

PHAENOMENIS. I tnatis, iuxta Lentis peripheriam , concipe . Et patebit primo , si Radii a papyro

D L prius terminentur , uuam ad locum H Κ conveniant , quod Color rubeus in confinio Lucis & umbrae deberet undique conlpici . Utpote, si lineae FH , Fν, &FK, ipsam DL in punctis T , R, & P secent; FH quidem in puncto T, Fν in puncto R , & F Κ in puncto P .' posito similiter quod fH , 1 ν , & fΚ , eandem D L in punctis π, G ac τ, respective secent , & produciis etiam F Η , & f Κ ,

donec sibi in t occurrant; ut , & F Κ , & 1 H , donec occurrant in p , constabit punctum e longius distare a Lente , quam punctum P , quandoquidem cadit ultrais um ΗΚ, p vero citra. Et proinde, pun ta P, & η , interiacent punctis T &T. Constabit etiam purpuriformes Radios per totum spatium P π solummodo disper gi ; propterea quod, per integrum spatium Ff in Lentem Parallele incidentes, ver sus locum p refringantur; & sic Radii viridisormes spatium R ρ occupinunt; uti &rubri formes spatium T τ , extra quod nulli omnino ex Radiis parallele ineidenti bux, nisi continge ater & nulla certa lege , propter bullulas quasdam , aliaque vitia in vitro latentia, refracti, possint divaricare . Quare spatium P π a Radiis o mnium Colorum illuminatum , debet albescere . At , cum purpuri Armes desint a spatiis R , & ρ , ceterorum mistura debet exhibere navum . Atque ita , cum soli rubriformes extendantur ad T, & τ , in locis T , ac τ , Rubor apparebit, & spatium illuminatum P π, quod orbiculλre concipe , duobus Colorum circulis, mabeo, flavoque, tingetur. Haec equidem eveniunt, cum charta DL inter Lentem &punitum p collocatur. Et Colores tanto persectiores evadunt, Ruo charta sit puncto p propinquior . Et , cum statuitur ad ipsum p , Amor e medio penitus evanestere deberet , si modo Radii, a diversis partibus solaris disci ad Lentem manantes , in ciderent paralleli . Quod , si charta paulo longius amoveatur, uti ad v, ubi viridi formes Radii concurrunt, adversi Colores ubique ad illam distantiam miscebuntur,& se invicem ita delebunt, ut vix alius quam Albor apparebit. Si charta deinceps adhuc longius transferetur , puta , ad d ι; invertetur Radiorum ordo , & puncta et, ac T, interiacebunt punctis P & π , adeoque spatium T τ ab omnibus Colori

hus illiminabitur, dc proinde albescet; & in spatiis circa R, & ρ, ad quae Rubor

non extenditur , caeruleus componetur , & Violaceus apparebit in extremitate sum ma P &π. Qui quidem Colores non tantum manifestiores sunt, quam Rubor& fia vus , per interpositionem chartae inter Lentem dc cum, ut prius, emergentes; sed perpetuo manifestiores evadunt , quo charta adbus longius amovetur.

Latitudo spatii, sic tincti Coloribus, ex praemonstratis petenda est; vel etiam fiesaei te determinari potest . Cum differentia Reseactionis Radiorum , in Refrangibiliatate maxime discrepantium & similiter incidentium, sit quasi septuagesima pars totius Reseactionis, ut ex ostensis patet & , cum angulus H F K designet differentiam Refractionis , angulusque F rs lammam Refractionum utrinque ad F , & f. factarum; hoc est , duplum Resraitionis iuxta alterutrum F , & is angulus HFΚ

erit quasi septuagesima pars semissis anguli Frf, sive - pars totius F, f; & pr

inde , subtensa H Κ quasi - pars latitudinis Ff, per quam Luci patet aditus , aut

ea sortasse paulo maior . Denique, cum sit Fr. FR:: ΗΚ. TP, vel του, dabitur intervallum T P, vel τπ, quod quaerebatur. Si quis autem cupit, ut haee exactius determinentur, computatio non est adeo dissicilis , Ruin ut ipse, adhibito ea-lamo , perficiat . Quod ad Lentes utrinque concavas attinet, e iam ostensis facile

constabit eas Lucem traiectam in eius extremitate cum caeruleo tingere. Quae vero de Lentibus utrinque convexis, vel concavis dicuntur , de convex concavis aequi pol

lentibus sunt etiam intelligenga. Sunt & alia phaenomena , quae de Lentibus explicare possem ς sed , tum inuti pars ariterior , humor nempe cryti allinus , ae tunica cornea speciem Lentis Radios ad retinam congregantis reserat , de ipsa maluissem nonnulla dicere . Eorum tamen , quae de Lente iam explicui, nolo aliquid enixe repetere , cum ad oeulum

suile

SEARCH

MENU NAVIGATION