장음표시 사용
291쪽
dinem persectam & Nigredinem , producebatur : Quod nostro proposito non minus inservit, quam si Albedo periecta proditiset ς quandoquidem sulcus ille ab albo pe
secto tantum differt quantitate Lucis , non autem specie Coloris ἰ ut exinde pateat , quod producitur ex albo cum Nigredine contemperato . Neque expectandum est , ut mihi videtur , alium quam laicum Colorem e tali pulverum mistura generari . Nam , cum pulveres colorati intromittant maximam partem Lucis , illam sere solam reflectentes , quae apta est ad exhibendos proprios Colores , ut Ohendetur postea ; eorum mixtura maximam quoque partem Lucis intromittet . Unde , pro
Albedine perisecta, talis Color generandus est, qualis essicitur ex Albedine , & Ni-sredine mixtis, id est, sulcus . Attamen non eo inficias , quin tales sorte pulveres inveniamur , praelertim inter mineralia, qui tantum Lucis reflectant , ut mixta exhibeant Albedinem persectiorem , quam hactenus vidi ex mixturis effectam . Ceterum , quod pulveres Coloribus tantum quinque praecipuis tinctos miscebam , non
ideo cogitandum eli Albedinem ex quinque solis produtiam suisse , sed ex omnigenis . Nam, in omnium corporum Coloribus alii latent principalibus commisti , licet minus lartes , ut a principali separati non cernantur ; sic , in caeruleo pulvere latent cyaneus & indicus aliique gradus omnes usque ad viridem , aut flavum krtallis ex una parte , & ad intensum purpureum ex altera , ut ut caeruleus solus appareat, quod sit ceteris longe copiosior. Experientiis hisce admonitus in mentem praeterea revocabam , quod corpuscula , quar conlpiciuntur in Radiis lolaribus huc & illuc volitantia , varios Colores exhi-hent, modo quisquam ea diligenter observet in cubiculo quaquaversum Luci occlulo, praeter unicum Gramen , per quod illuminantur ; & tamen, cum illi pulvisculi in acervum congregantur, nullus omnino Color apparet, praeterquam sustus. Non minus appolita est oblematio, quod , cum aqua, iamne in ea soluto, paululum inspissita oc in spumam, agitando, conversa fuerit, postquam paululum coninstitit spuma ; in sine ulis bullulis , ex quibus conglomeratis efformata est , innumeri omnis generis Colores acutius inspicienti apparuere; & tamen spuma, ad tantam distantiam spectata ; ubi Colores in ungulis bullulis ab invicem distingui nequibant, apparuit persecte candida. Patet itaque Colores Prismatum revera non destrui ad Albedinem producendam, sed commisceri tantum p quandoquidem emergunt immutati cum Radii coeuntes decussavere, & , per subsequentem divergentiam , iterum dissociantur ; & proprios etiam Colores exhibent , cum aliqui copiosius , quam ceteri , reflectuntur . Atque subalbus Color e mistura pulverum omnigenis Coloribus praeditorum, ut & Albedo persectior e diversicoloribus bullulis , sine aliqua congredientium Colorum mutati ne, similiter emergat. Ad haec , cum rei dignitas pollulare vidcatur ut nullus non moveatur lapis, praeter modos praecedentes componendi Albedinem, lubet adhibere
tertium , & quartum deinde , quo facilius praedicta experiri possis , & magis sorte
Polito , quod Sol illuceat obscurato tubiculo per unicum tantum foramen F , Fig. 77. Tab. XVI., cui Prisma ABC assigitur , ingressam Lucem refringens ad p T. Iuxta Colores in papyrum Ρ T se proiectos, teneatur alia papyrus Z, ut illuminetur a colorata Luce, quam altera papyrus P T reflectit . Quo facto, papyrus Z sic illuminata Radiis omnium Colorum a PT confuse reflexis, apparebit alba . De hoc autem specimine maxime luculento & facili juvabit obtervare sequentia.
Primo, quod, auferendo papyrum PT, ne Lucem amplius ad Z reflectat, e con-stquente desectu Lucis in L cognoscas eam illuminari per istam Lucem coloratam a
Secundo, si papyrum Z ipsi P T valde vicinam teneas , ut una pars eius magis illuminetur ab uno Colore , & alia ab alio, ipsa L non apparebit alta , sed eius partes ab Omnibus Coloribus istis tingentur, quibus sunt vicinissimae. Sin i pia Z ad majorem a P T distantiam transseratur , ut omnes ejus partes aequaliter sere ab omnibus
292쪽
milibus Coloribus illuminentur, ex illa Colorum mixtura generabitur Albedo . Pari ratione si quemlibet e Coloribus ad papyrum PT tendentibus intercipias, ne reflectatur ad Z , illud Z non amplius albescet , sed evadet coloratum , pro mixtura, quam ceteri Colores in ipsam P T prolapsi componunt. Denique , quod Albedo illa Z non destruendo Colores , sed tantum miscendo ,
generatur, exinde pateat, quod Colores PT cernuntur beneficio Radiorum non secus Oculo mixtim incidentium, quam papyro Z . Itaque , si Colores destruerentur potius , quam miscerentur ad Z , etiam Lilruerentur ad corneam tunicam oculi, vel pupillam, ubi tamen certissimum eii, quod milceantur tantum , ut decussantes postea divergant ad varias partes retinae, & sic excitent phantasmata propria . Quinimo , si Radii tincti cum diversis Coloribus , dum per eadem spatia consula transetant, possent inter se invicem agere, & dispoisiones mutare , quas quilibet habent ad expingendos proprios Colores omnes omnium rerum Colores conturharentur , & se mutuo transmutarent, dum per aera transmittumur : ubique scilicet Radiis a- horum corporum omnigenis Coloribus tinctorum occurrentes, & sic in Coloribus viis sibilium nulla ei set certitudo , constantia nulla . Quartum praeterea modum descripturus , quo Colores in Albedinem misceri pos-
snt, pono ABC. Fla. 79. ITib. XVII., γ esse Prisima seras ante foramen F dispositum, quod refractam Lucem in obtenebratum cubiculum transmittit versuq M N . Tum Lentem M N convexam sume , cuius secus est ad desilantiam semipedis , vel pedis unius, duorumve, quale eit obiectivum vitrum Perspicilli bipedalis, &eam salue paulo plus distantem a soramine F , quam focus ditiat a se ; ita scilicet ut
Lux colorata per eam deinceps trajiciatur , sicut videre est in schemate : sit autem ejus latitudo , sive apertura , tanta , ut omnes Radios transmittat . Deinde , cum Lentem in dicto situ stabilitam seceris , pone itatuatur Papyrus PT , in quam Ra dii hi refracti terminentur , eamque primo colloca proxime ad Lentem, deinde ad majorem dii tantiam continuato motu transser.& videbis Colores purpureum P , rubeumque I , contrahi , & eousque minui , dum omnes convertantur in Albedinem , puta, aὸ X, quatuor . vel sex pedes , aut longius sorte dilhantem a Lente , pro convexitate eius, vel positione. Deinde, si papyrum adhuc longius transferas , Colores iterum emergent , sed in situ contrario , rubeo ad τ consperio , & purpureo ad ν ; neque ulla inter eos ad PT, & π τ, disserentia intercedit, praeterquam quod situs sit contrarius. Scilicet, a Lente M N effectum est, ut omnes Radii radiantes ab aliquot punctis solaminis F, in totidem iterum punctis congregentur ad rapyrum X ; & sic omnes omnium stati crum , tum Purpuram ad P , tum Rubodinem ad T, tum alim alibi Colores efficientium, convergunt ad X, & ibi consu- se milcentur ad Albedinem generandam , de qua imagine alba & orbiculari , m nebam lupra . Postea vero , cum sese decussavere in X , Radii P X tendunt ad ., k TX ad τέ adeo ut Colores expingantur ad Ρ , & π , per eosdem Radios P π . .& iidem ad Τ, & et, per eosdem T τ, & sic de aliis. Unde liquet iterum, quod dispositiones Radiorum cisti milium ad diuersos Colores producendos non deliriiantur
per eorum mixturam: quandoquidem eosdem expingunt, cum segregantur, quos ante mixturam expingebant.
Porro , si Radios cuiuivis Coloris intercipias . interponendo aliquod corpus Dp cum prope Lentem MN , & ceteros iacias missos , videbis cion modo Colotes in
terceptos e papyris P T ac π τ ; tolli . ted & Albedinem X destrui , & eius vice
Colorem aliquem , qualis efficitur per mixturam Radiorum pranei labentium , penerari. Sic , fi Radios intercipias offendentes rubeum ad N, Rubedo T, ac τ, tolletur , ac Albedo X convertetur in caeruleum . Uel , s sistaς tum rubeum ad N , tum purpureum ad M , & intermedios flavum, viridem, & caeruleum praeterlapsos mittas, ex eorum mistura Uiriditas producetur ad X . Et sic, praetermittendo quos
velis , & siliendo alios pro arbitratu , possis experiri mixturas quaslibet, & expi rare qui Color inde generabitur , modo pretium laboris experientiam illam iudica
293쪽
Uerum , cum experimenti hujus dignitas videatur exigere , ut summa cum dili stentia retegatur & penitus explicetur , dum plura de Coloribus simul complectitur
N. exhibet , quam in unico tantum experimento solent latere ἰ non gravabor modum copiosius ostendere, quo Radii miscentur ad X , & nonnulla pol modo scitu non indigna patefacere . Itaque, concipiantur tales Refractiones in Prismate fieri , ut Radii incidant in varios circulos ad lentem M N , qui varios gradus Refractionis patiuntur, prout explicui in praecedentibus , sitque PQRST, Fig. 7'. Tab. XVII. oblonga imago , compqsta ex praecedentibus circulis & in Lentem projecta , quorum circulorum extremi duo sunto P . purpureus. & S T ru heus. Porro, sit j Ff diameter soraminis , per quod Lux in Lentem trajicitur , cujus foraminis punctum aliquod, ut F , primo consideremus , a quo venientes Radii dictos circulos PQ. ST , t qtamque imaginem PT efformant : & praeterea, cum Radii, eundem quemlibet circulum efformantes, sint homogenei , ponatur, quod Lens sit tali figura praedita , ut eos omnes ad eundem illum circulum, puta , rubeum ST, pertinentes, versus punctum quoddam Z exacte refringat; quod fieri posse per Lentem convexis hyperbolis terminatam , ut & per Lentes aliter formatis, Curressio in Dioptrica de Geometria edocuit. Est itaque Z focus Radiorum FS, FT , & cetero. rum uniformiter ru orum , & recta F Z ducta erit axis Lentis . Praeterea , cum Radii FP , FQ, ceterique conficientes alterum extremum circulum P O, Colorem purpureum ostendant , & propterea magis refringantur quam alteri tendentes ad ST; illi ideo emergent ad punctum quoddam aliquanto propinquius quam Z , veluti ad Y, ut ii facile percipient , qui 11orunt socos Lentium csse tanto propinquiorevsibi , quanto maior est earum vis refractiva . Liquet itaque Radios in Coloribus &Refractionibus aόsimiles ad diversos socos convergere. Sed , cum eadem Lens pluribus focis haud queat aptari, & ideo , cum Z supponatur secus , in quem omnes Radii , ad circulum rubeum ST pertinentes , exacte conveniant, Radii pertinentes ad alterum circulum PQ purpureum, omnes in cius secum Y exacte convenire nequeunt attamen eorum concurlus iuxta Y in axe tam proxime accuratus erit, ut, quoad sensum & experientiam omnem , habeatur pro accurato.
Quinetiam , s Lens M N ponatur sphaerice convexa , ut neuter socorum Y, vel Z, stricte loquendo , possit eise accuratus ; tamen , quantum ad praesentia spectat , ro accuratis habere liceat . Itaque concipiendo , quod Radii manantes a PQ , &o T . convergant ad Y & L & ibi decussames divergant itidem ; patebit, quod hi duo Radiorum penicilli concurrent, & miscebuntur in spatio socis Y & Z intermedio , veluti ad i , modo Lentis centrum R ponatur intermedium circulis PQ , &ST . Ad eundem modum Radii ceterorum senerum convergent in alios socos ipsis Z & Y intermedios, ac tanto eropinquiores ipsi V, quanto major est eorum passsio refractiva. Sic , secus viridi formium Radiorum cadet in medio spatio, veluti ad X i Radiique caeruliformes convenient citius inter X & Y, & flavis,mes longinquius inter X & Z ; ac ceteri Colores intermedii in spatiis intermediis, eorumque penicilli sese decussabunt ultra citraque locum t ; ita tamen ut istae decussationes fiat eo densiores , quanto sint ipsi t viciniores , & ut spatium X t sit minimum, per quod omnes Radii transeunt manantes ab eodem puncto F . Non dit simili modo , Radii venientes ab alio quovis puncto soraminis, ut i , si sint rubri formes, conversent ad e s sn purpuriformes ad F ; & ad intermedium aliquod punctum , si sint intermedii generis a & eorum concursus densissimus erit in loco medio, veluti xl. Atque adeo , ex Radiis ab integro soramine I FI manantibus . foci maxime restannibulum iacebunt in superficie 3Ys ad Lentem proxima; & soci minime refrangibilium iacebunt in alia superficie α Z α a Lente remotissima , socique mediocriter refrangibilium iacebunt in aliis intermediis superficiebus. Et sic omnes omnium Radiorum soci totum spatium 3 α αγ , a superficiebus istis integratum, occupabunt, &in eo praecipue penicilli decussabunt & commiscebuntur. Iam ex nac descriptione venit observandum, quod si papirus H I teneatur in medio dicti spatii set , ut in eam Radii terminentur , ubi est densissimus eorum
294쪽
eoncursus ti mistura ad Albedinem generandam periectissima , Radii viridi formes
tendentes ad focos in papyro sitos, in eam incident intra literas xx . Sed rubri r-mes venientes ab ST , ac tendentes ad lacos in superficie et Zet sitos , ut dictum eis, incident in papyrum intra literas Il, paulo vicinius ad I . Et pari modo, purpuriformes incident in eundem locum II, dum tendunt a P ad focos sitoet in superficie 3Ya . Ceteri autem Radii cadent in alia spatia inter xx dc II mediocria, ipsique x x tanto viciniora , quanto soci eorum minus absint a papyro . Liquet it que , quod totum spatium x Xt i non debet albescere, sed pars ejus tantum media inter literas x δc ι interiores lita , ubi scilicet Colores omnes commiscentur . Etenim , in extremitate x versus H Radii viridi formes cadunt soli , qui proinde timnent extremitatem istam cum Viriditate . Ad alteram autem extremitatem versus I, nulla miscetur Viriditas , sed Purpura tantum cum Rubore . Qui dicta perpendet etiam facile concipiet, quod, cum papyrus paululum transferatur ultra citraque , Colores alii , praeter Viriditatem , apparebunt ad extremitatem imaginis versus H. Sic videlicet, inter P & a purpureus apparebit extrinὰcus: inter I & x caeruleus ; & viridis ad x ; deinde flavus inter x 8c α ; ac rubeus denique ad et ς dc instea perpetuo . Ad alteram autem imaginis extremitatem versus I utam , rubeus erit extimus a T usque ad I, ubi commiscetur Purpurat . Quae quidem mixtura dat pallidum quendam Colorem , nunc ad rubeum nunc ad caeruleum nonnihil ve pentem , pro varia proportione millorum at ultra I, Purpura semper conspicietur.
Ceterum , cum distantia inter I , Ec et , valde parva sit , & multo magis distantia inter X dc t, sive x & l, hoc est , latitudo limbi colorati , propter summam eius exilitatem, conspectui vix patcbit, sed totum spatium x X ti, nisi acrius observanti,
apparebit album. Cum haec advertissem, experiebar deinde an responderent praeconceptis ; & , licet male successit primo , dum utebar angusta Lente, postea tamen , cum adhibui Lentem ea de causa latiorem, ut angulus XYt, sue xs I, 8c inde x l, sive Xt, hoc est , latitudo dicti limbi colorati fieret maior , quod Optabam evenit . Adhibeatur igitur Lens, cujus latitudo, sive apertura , sit trium digitorum , aut maior eo, s ci autem longinquitas, pro lubitu, pedum trium , vel quatuor ; tum ea collocetur
ad distantiam sex , vel octo , pedum a soramine 1 Ff, ut Colores P Q R S T , in
eam prolapsi, usque ad extremitates eius extendantur , nullis tamen praeterlabentibus . Deinde papyrus H I pone collocetur, & transseratur ultra citraque; & ad extremitatem imaginis versus H videbis omnes. Prismatum Colores a Purpura ad Ru- hedinem usque gradatim successivos . Sed , ad alteras imaginis partes versus I, inter Purpuram au et , & Rubedinem ad F conspicuam, neque Viriditas, neque alius quisquam ex intermediis Coloribus appare hil , nis sorte qui finit ex rubi & purpureo mixtis; quemadmodum ex eo cognoscas, quod, cum intercipis extremitatem
Purpurae , ope corporis opaci iuxta Lentem ad P interpositi , ille limbus imaginis versus I siet rubeus ; sin extremitas Rul dinis ad T intercipiatur, limbus idem fiet
purpureus. Et hinc et , quod transitus a Purpura ad Rubedinem ex hac parte imaginis fiet multo celerior , quam ex altera verius Η , ubi Colores omnes interveniunt . Ceterum , cum disorum Colorum latitudo tam exigua sit , scilicet haud major centesima parte digiti, ) ut, nisi vitra sint bene polita & a venis libera , &in luper experientis diligentia & curiositas solito maior , sorte excidet proposito . Quamobrem, in maiorem evidentiam rei & experiendi copiam, addo, quod, s M, croscopium sumas, atque ita disponas, ut papyrum aliquam amxam laminae, super quam objecta collocamur contemplanda, distincte amplificet, dein ita statuas , ut imago lucida x X t ι incidat in istam papyrum, Colores in ejus limbo sc ampliatos videbis lat manifestos. Uerum , cum mill a Radiorum, quoad Colores dissimilium , non sit adeo per secta in hoc specimine , quin ut e Coloribus aliqui in extremitate Albedinis appareant , licet tam exigui , ut incautus sorte non advertat ; placet insuper observare , quod , si vice Lentis refractoriae Speculum concavum accurate formatum &
295쪽
perpolitum adhibeas, dicta mistura fiet omnibus numeris persecta. Etenim irregularitas illa , qua Refractiones ita perturbamur , in Reflexionibus nulla est ; sed Radii , quoscunque Colores depingentes & utcunque refrangibiles , ad eosdem tamen angulos reflectuntur , in quibus incidunt . Quamobrem ; si M N Fig. 8o. Tab XVII. sit Speculum ellipticum , cujus soci sint F 8c X Radii omnes a puncto F manantes , cujuscunque snt peneris , sive Purpuram ad Ρ , sive Rubedincm ad T ,sve alios alibi quoscunque colores ad Speculum exhibentes , Omnes accurate conveniunt in eodem puncto X. Quinimo , licet Speculum M N non si ex elliptica figura segmentum , sed e spherica , modo semidiameter Sphaerae, hoc est, distant L. eius a socis praedictis F & X , satis magna sit, puta , trium, plurium de , pedum , k distantia socorum valde parva , puta , non plus quam unius digiti r si haec , inquam , ponantur , Radii ab F manantes adeo propemodum convenient in X , ut illud X, quoad sensum , pro exacto Foco habeatur; & eodem modo Radii manantes ab aliis hunctis, ut 1 , ipsi F vicinis . in aliis, ut x, ipsi X vicinis , quamproxime convenient. Et sic omnes omnino Colores reflectentur a Speculo PT in unumquodque punctum imaginis x Xx , totamque exhibebunt albam.
Sunt & alii modi componendi Albedinem; quemadmodum , si vice tantis , Speculive, duo Prismata I L M, Κ M N Fig. 81. Tab. XVII. in stu ad consimile Prisma ABC parallelo , ad distantiam aliquot pedum iuxta posita , adhibeantur ,
quae Radios in contrarias partes refringant , faciantque verius X convergere , quovPrisma ABC diversentes effecerat . Colores ad X congregati component Albedianem , ac post decuitationem sub propriis , ut antea , imis ad x et denuo apparebunt .
opportuna hic alia suhit assertionis demonstratio , quod Colores in concursu non destri uiritur ad Albedinem efficiendam , sed commiscentur tantum ; utpote, rotam
dentibus undique in perimetro consitam ita collocabis iuxta duo Prismata I L MK M N , vel iuxta tantcm M N , in princdenti experimento , ut e Coloribus aliqui in dentem ali uim impingant, dum ceteri per intervallum inter illum & pro
ximum dentem praeterlabantur, & in chartam ad praefatum Colorum concursum X excipiantur . Tum rotam imprimis lente circumvolve ; & videbis singulos Colores in cnartam, sine aliqua Albedinis apparitione , succcssive proccdere; postea , si totam tam celeri motu circumagi facias , ut succentauiantes Colores propter velocitatem consecutionis ab invicem distingui ncqueaut , transmigrabunt in Albedinem , eamque , quoad sensum , homogcneam , sine alictua Colorum apparitione , ex quibus celerrime se mutuo consequentibus Albedo illa emcitur, & sane Albedinem, e Coloribus illis successive commiliis, componi , per se manifestum est. Quinetiam Albedo non tantum ad locum concursus X e commis lix Coloribus
componitur , scd etiam ad foramen 1 FI, ubi Lux modo iransit, Prisma & Gl res nondum apparuere, quandoquidem omnes Radii qui huicunque Coloribus aflecti, qui ad punctum quodvis imaginis x X κ convergunt , ab alio quodam puncto foraminis1 FI manarunt, & sic iidem Radii ad utrumque spatium 1 FI , di x X x, miscentur, & utriusque Albedinis eadem est compositio. At, haec clariora fient Observando , primo, quod rei alicujus , utcunque figurataeti applicatae ad soramen f Ff, umbra distincte proiicitur in rapyrum Radios excipientem ad X. Quinimo bulliillarum aeris in Prismate latentium, sicut vitris omnibus contingere solet , umbras videre licet ad instar macularum in dictam papyrum projectas : id , quod nullo pacto contingere potui siet , nisi Radii manantes ab aliquot punctis ipsus 1 Ff, in totidem punctis rursus convenirent ad x X κ . Et licet non exacte conveniωm in ii Hem punctis manantes ab ii Acm, eum Lens refractoria, vice Speculi, adhibetur, ut in Fighris 8, o 79 , & proinde Colotes no nullos penerent in confinio Lucis & Umbrae , scut sule explicui tamen spatium . in quod conveniunt, tanullum cst, ut pro puncto sensibili ferme habeatur. Secundo, si Lentem , in Figura του, ita statuas , ut aequi dili et a Focis eius F &X in medio posita ac deinde Colores excipias ita papyrum PT , tum ultra Lexin
296쪽
tem versus X, tum citra versus F, alternis temporibus admotam; possis observare, quod Colores eodem plane modo apparent , diminuuntur , & in Albedinem paulatim convertuntur , dum dicta papyrus motu lento & continuo transfertur ad F, atque dum transfertur ad X ; acleo ut divergentia Colorum ab F , & convergentia ad X, omnino similis sit. Pari ratione, si papyrus π τ lente moveatur ad X, iuxta & p ι moveatur ad F , iidem Colores conspicientur in utraque , & eodem modo desinent in Albedinem I hoc tantum excepto , quod eorum stus contrariatur, propter decussationem Radiorum in X ; atque aὸeo divergentia Colorum ab utrisqueF, & X , similis est . id itaque concludendum est exinde . quam quod eodem
modo commiscentur , & ad F antequam divaricaverunt ab invicem , & ad X ubi rursus congregantur in Albedinem Sed , ut comparatio modo facta evadat illustrior , venit observandum porro , quod cum papyrus itatuitur ipsi F contigua , &amovetur deinde versus p t, Sc postea statuitur ad X , & amovetur versus π et , quia, inquam, Albedo ad F, & X, in utroque casu, primo degenerabit in Colores secundum extremitates eius, dum in meditullio manet alba; cujus rei ratio non
est alia , quam quod Radii divergentes perinde segregantur in confinio Lucis &Umbrae . diic posito, quod Radii divergant a spatio isti Fig. 8a. Tab. XVIII. alii qui jem paralleli tendentes ad A B , atque alii ad priores inclinati sed inter se paralleli tendentes ad C D et prima segregatio fiet in extremitatibus iuxta lineas F Α,& ID, ultimaque in medio, veluti aὸ g: nam, linea ρt inter FI,&g ducta, vi-ὸere est , quod paralleli juxta extremitates p q & st, ab invicem segregantur , sed
mixtim transeunt per intermedium spatium os.
Tertio , sicut Lem MN , in Fig. 78. Tab. XVII. refringendo Radios divergent ex ab F, facit ut convergant aὸ X, & ibi eonficiant Albedinem ; eodem modo, si isti Radii , postquam decussavere , divergentes ab X iterum traiiciantur per aliam lentem mn, Fig. 8 p. b. XVIII. priori similem , & similiter positam, inter socos ejus X, & κ, id est , aequali ab utrisque distantia ; Colores sic ad x ineunda vice
congregati Albedinem rursus component , sicut ante composuerant ad X; hoc tantum interposito dii crimine , quod apparebunt in limbo Albedinis aj x duplo latioris , quam , e mox oliensis, aeearent ad X , atque insuper in situ contrario . At speculis, ut dictum est, adhibitis ; quae Lucem aliquoties repercutiant, illi C lores erunt nulli ; atque adeo penicilli F X, & X x , evadent omnino similes , &similis fiet decussatio oc commixtura Radiorum ad F, X , & κ. Concludendum eliitaque, quod Lux, eum modo trajicitur per Prisma, licet Albedinem exhibeat, tamen constat ex Radiis heterogeneis confuse mixtis, & ab invicem per divergentiam mox discessuris, qui, postquam ita segregantur, propriis apparent formis; sin iterum congregantur , Albedinem rursus componunt , & sic praeterea in infinitum. Imo vero Lux non solum componitur ex omnium Colorum Radiis , ut egreditur Prismate & nondum discernitur in Colores illos , sed etiam cum nondum attigit Prisma , & antecedenter ad omnem Refractionem ς & inde , non mirum eii , quoj, cum segregantur in Colores , virtute Prismatis Radios inaequaliter refringentis , & Colores iterum commiscentur Ope Lentis- aut alio quovis modo praemonstrato, quod, inquam, rursus componunt Albedinem: neque hoc solum exinde confirmatur , quod Lux e Coloribus composita primigeniae Luci persimilis sit ; sed etiam ex eo , quod Radii Penitus differunt Refrangibilitate , & conceptus non est durior, quod di merunt Coloribus; imo, cum eidem Refrangibilitatis gradui Color idem pe petuo competat, ut purpureus maxime refransibilibus , rubeus minime refrangi, libus, & se porro ; quid aliud ab ista cognatione innuitur , quam quod sint con- genita , &, Artasse, quod a communi quadam caula dependent 8 Sed , in hujus rei
maiorem evidentiam , ollandam praeterea , quod Radiorum Solis aequaliter incidentium quaedam genera reflecti possunt, dum alia per reflectentem superficiem traiiciuntur ; adeoque diversos Colores diversis Radiis ante omnem Refractionem inesse .
Sit ABC g. M. Tab. XVIII. Prisma, quod excipit Radios , in obscurum cubiculum per foramen F uno digito latum traiectos , eosque refringit ad papyrum vel
297쪽
vel p. trietem H I iis obsistentem apud T : porro autem , cum superficies Prismatis BC non omnes reti ingat Radios versus T , sed & plurimos reflectat : eos apud Psiste etiam cum alia papyro Κ. L , in morem albae imaginis foramini F persimilis
terminante. Deinde, converte Prisma circa axem eius secundum ordinem literarum
ABCA, & videbis . tum amplitudinem Colorum ad T , tum quantitatem Lucis ad P augeri perpetuo donec tandem , cum Refractio ad planum B C fit maxime oblinua , Colores ad T incipient evanescere , & reflecti ad P p purpureus primo ἔdeinde caeruleus , viridi et & ilavus , dc denique ruber , cujus quidem Lucis aecessu imago P fiet multo lucidior , quam antea. Interea vero , dum Colores ad T gradatim evanescunt , videbis Albedinem ad P paululum mutari , & nonnihil vergere ad caeruleum, per accessum nempe purpurei & caerulei, qui primo reflectuntur, id, quod nullo modo accidis te potuisset , nisi Radiis , prout a Sole veniunt , discrimen inesse concedatur : scilicet , quod ex iis quidam , ad emetendos ruheum & flavum dispositi, pertinacius & cum minore Refractione penetrant superficiem BC & versusT perlabuntur; dum alii , ad exhibendum purpureum & caeruleum parati , superficiem dictam aut penetrant languidius , majores Refractiones patientes , aut, si nequeant penetrare propter nimiam eorum obliquitatem , tum facilius & citius reflectuntur ad P , iis primo omnium reflexis , quorum potentia ad illam superficiem penetrandam sit minima , id est , purpuriformibus , & ceteris deinde suo ordine , prout Incidentia si magis obliqua , donec rubriformes ultimo reflectantur obliquiatate tanta debilitati , ut non sint amplius potentes dictae superficiei resistentiam su-nerare . Atque haec facile constabunt iis, qui norunt, quod quo major est vis rese e iva superficiei cuiusvis, eo citius, & ad minorem obliquitatem, Radii refleetuntur;& quo minor, eo magis obliqui penetrahunt. De hoc autem experimento convenit observare, primo, quod, cum praedicta variatio Albedinis ad P sit admodum parva propter exuberantiam Lucis albae collatae ad reflexum caeruleum , itaque cavendum est , ne Prismate utaris , quod ex vitro conflatur tincto eum Colore aliquo , ne Lucem ad P reflexam ita tingat , ut dissicile sit dictam variationem observare ; praestat adhibere Prisma ex lammis vitreis tenuibus & perpolitis confectum , & aqua limpidissima repletum. Secundo, licet mutatio dicta sit parva , tamen satis est ad ostendenduin, quod Radii retinent eosdem Colores cum reflectuntur , quos exhibent cum trajiciuntur per superficiem BC ς siquidem tingunt Albedinem P Colore suo , quantum liceat tam paucis tingere : Colores itaque suos habuere prius, & eosdem retinent , sive refrin- .gantur, sive reflectantur, licet in mixturis plerumque celati lateant; donec eruantur, non autem fiant virtute Prismatum. Tertio, ex Luce, ad priorem speciem Albedinis per Reflexionem omnium Colorum a T restituta , quia aliud denotatur, quam Albedinem istam per misturam mmnium Colorum re produci ὶ Scilicet, cum Rubor ultimo reflexus admiscetur ceteris Coloribus antea reflexis , reflexorum Colorum mistura tunc persecta est ad Albed,
nem componendam, quae superadditur Athedini prius existenti in P. Quarto, ne qua oriatur sit spicio, quod Refractiones in superficiebus AC & AB. ad ingressum Radiorum in Prisma & egressiim factae , possint aliquid conducere ad effectus hosce producendos , observare licet , quod esse tus iidem producuntur , c suscunque licet magnitudiniis statuatur angulus ABC; hoc est, quaecunque sit Re-sractio superficiei A C ; modo Angulus ABC lmnatur ejusdem magnitudinis atque angulus ACB; alias enim, pro imagine alba ad P, generabuntur Colores. Experimentum itaque nullatenus dependet a Refractionibus superficierum A C , & A B ;imo possis efficere, quod, cum Colores partim reflectuntur ad P& partim traiiciuntur ad T , Radii perpendiculariter incidant in A C , emergantque ex A B , & sic neutra superficie refringantur, modo statuas angulum ABC, ut & A C B, esse grad. 4o, circiter, & iidem tamen effectus producentur. Ceterum , in maiorem evidentiam & explicationem modi , quo praedicta fiunt , liceat experiri per Lucem in Colores discretam, quod purpureus primo , & ceteri
298쪽
deinde quisque suo ordine , reflectuntur . Etenim , in Fig. 8s. Tab. VIIL sint ABC, &abe , duo Prismata parallela ; quorum alterum ABC proiiciat Coloreς in alterum ab ι at distantiam duodecim, vel plurium , pedum . Tum 4 Prisi
mate ab e circa axem eius , secundum ordinem literarum ab ca, Converso , donec
tanta sit obliquitas Radiorum in superficiem be incidentium , ut incipiant ad p reflecti, non amplius potentes penetrare ad i. Videbis Omnes purpurisormes primo mmnium reflecti, ceterosque deinde suo ordine . Ueruntamen, quia purpurisormes Radii paulo magis refringantur in primo Prisi mate A B C , & ideo magis inclinentur ad superficiem b e secundi Prismatis a be , quam ceteri , poterit objici , quod ea de causa primo omnium reflectuntur . Quamobrem, in Fig. 85. b. XIX. duo Prismata statuantur, non parallela sibi invicem, sed in situ transverso , ut omnicolores Radii quasi ad eos em angulos incidant in praefatam superficiem be i quo posito , postis observare , convertendo Prisma a be circa axem ejus secundum ordinem literarum ab ea , quod Radii purpurisormes primo omnium reflectuntur , & ultimo rubrii brmes , Coloribus ad p continuo translatis , prout a t dispareant. Sunt & alii praeterea modi, quibus experiri liceat, quod , ex Radiis similiter incidentibus , quaedam genera penitus reflecti pollunt , dum alia partim transmittantur. Quemadmodum, si EFG Fig. 87. sit operculum senestrae ad F terebratum,& soras statuatur Prisma ABC , quod Lucem Solis foramen F ingressuram intercipiat, & refringat versus f. Ad illud f, pedibus ab F duodecim, aut longius, postpositum statuatur opacum corpus efg , quod Lucem sistat , dempto parvo soramine I, per quod aliqua pars Lucis , nempe violacea , longius trajiciatur ad 3 . Istud autem non sit semisse digiti latius . Deinde , prae manibus sumatur aliud Prisma
abe, &, ad Radios transverse nos tum , statuatur a pollica parte foraminis1 , ci Caque axem ejus convertatur , donec videas Lucem violaceam , postquam ab ejus tali b e obliquissime refracta suerit versus t , totamque a i disparuisse modo , & ad p reflecti . Luce violacea tam oblique ad p reflexa , ut ad i s atim pervasura esset, modo ex angulari motu Prismatis secundum ordinem literarum ab ea facto angulus e s vel minimum augeretur, Prisma istud abe in eo statu figatur ; tum alteium Prisma ABC motu circa axem ejus nunc hac nunc illac parum convertatur, ut Colores, quos projicit in obstaculum eg, Eaululum attollantur , eoque pae o
mnes succeisive transmittantur per soramen 1 in posterius Prisma abe ; & videbis, quod , cum Flavedo transmittitur ad 3 , illi Radii , non omnes ad ρ reflectentur , sed plurimi perrumpent superficiem be , & ad i pertingent . Et, cum Rubor ad Irrant mittitur, illi Radii sortius adhuc perrumpent , ut ex copia perrumpentis Lucis& minori eius Refractione constet . Neque mirum videatur , quod purpuriformes Radii sint minus potentes penetrare luperficiem be , quam rubriformes i quandoquidem, Prismatibuς eodem modo dispositis, antehac ostendi, quod majorem Ret a clionem patientur, posito scilicet angulo os tanto , ut omnigeni Radii possint superficiem be penetrare. Iam, cum Radii, qui citius & facilius reflectuntur, in ex- Perimento ad FU. 84. tradito , nempe purpuriformes , etiam citius & facilius rede elantur in experimentis duobus novissime recitatis I cum eadem iisdem Radiis sem-Per eveniant, liquet quod hoc fit, non ex contingentia, sed ex praedispositione Rauiorum; &, quod antecedenter ad omnem Reflexionem, aut Refraxionem, quidam
ad exhibendos quosdam Gesores sunt apti, & facilius reflexibiles; alii vero aliis C loribus & progrediendi viribus, assciuntur . Neque aliud experimentis iam recitatis discrimen interes le videtur, quam quod, in primo Radii omnium tormarum, prout a Sole adveniunt, contule mixti incidant in Prisma , quod rubri sermes trant mittit,& reflectit caerulisormes ; in reliquis autem duobus experimentis , diui miles Radii prius discernuntur ab invicem, quam incidant in dictum Prisma. Ad haec lubet alium adducere modum , quo dissimilitudo Radiorum in Luce Solis mixtorum innotescat, non multo dissimilem ei ad Fig. 84. Ollent O , ita conlpe- civi iucundiorem, di aeque scientificum. In FQ. 83. Tab. XIX. sunto Aa Bb C, &
299쪽
Bh Dd C duo Prismata ita juxta se posita & colligata , ut duo ex eorum planis CBb conveniant sibi, & coincidant; excepto tantum, quod nonnihil aeris in morem tenuissimae laminae intercedat ii si id, quod eveniet ultro, siquidem haud queas Pris
mala tam arcte constringere, quin tantum intercedat aeris, quantum proposito sus-
fi .iet . Porro, in majorem rei evidentiam , convenit , ut anguli ACB , & CBD sint aequales proxime, eo ut plana Aa C, & Bbd D fiant parallela, licet hoe non sit omnino necessarium. His praemissis, statuantur dicta Prismata iuxta foramen F , ut Lux ingressa per ea traiiciatur versus τ , primo permeans superficiem A a C. ς
deinde intermediam superficiem Bb C ; & inde per tib d D prolapsa in papyrum ad
T collocatam, quam Albedine tingit , tanquam si non omnino transiret Prismata , sed vitrum parallelis planis Aa C , & B bd D terminatum . Praeterea ἔ cum intem media superficies B b C Lucem ei incidentem non omnem transmittat ad T , sed multam reflectat, quae aliquo exibit e Prismate ABC per superficiem eius Aa Bb, puta, versus π. Ad illud π statuatur alia papyrus , quae Lucem hanc similiter albicantem terminet i quod ubi seceris , converte Prisma quadrangulare , ex duobus triangularibus colligatis consectum , ) motu lento circa axem eius , secundum ordinem literarum ABDCA , tandemque videbis , quod Albedo ad π acet degenerabit in Colores, Flavedine erimo , deinde Rubedine ad τ conspecta, caeruleo autem Colore ad v, donec, post intensissimam Rubedinem ad τ , Color & Lux omnis
vanescat inde, & caeruleus ad x iterum transformetur in Albedinem aliquanto lucidiorem, quam antea. Ut te, dum Prismata circa communem axem, ut dictum est, convertantur , Radiorum in mediam superficiem Bb C, hoc eli, in laminam aeris Prismatibus interiectam , prolapsorum Incidentia continuo fit obliquior , donec tanta sit eorum obliquitas, ut nequeant amplius penetrare dictam laminam , progressisue ad τ, sed abinde reflectantur ad π; quod accidet, cum angulus Fe C,
obliquitas incidentium, sit graduum sere quinquaginta. Radii autem nurpurisb
mes, minime omnium potentes penetrare dictam laminam aeream, reflectentur primo & Albedinem prius reflexam ad π nonnihil tingcnt eorum Colore , dum, ex Radiis praeterlabentibus ad τ, Flavedo impersecta, aut potius Color inter flavum &viridem mediocris componitur . Pollea caeruleus . & viridis deinde reflexus , paulo magis tinget Lucem in π cum Colore caeruleo, licet admodum diluto propter exu rantiam Albedinis commixtae, manebitqite Rubor in τ, qui mox per Flauedinis hactenus commixtae Reflectionem fiet intentior, donec ipse etiam , denuo reflexus, Albedinem in π redintegret. Ceterum , ut hoc specimen evadat illustratius , sumatur aliud Prisma G H I , quod a postica parte Prismatum A B C D ita collocetur, ut Lucem Oe τ per ea transmissam i cfringat versus P T , & in Colores permutet; violaceo in P , rubeo in T, ceterisque in intermedia loca projectis. Tum, Prismata colligata circa communem axem, ut prius, rotentur , donec Lux alba versus τ transmisi is incipiat flavescere; & videbis , quod Color purpureus in P smul evanescet . Id , quod arguit purpuriformes Radios , non amplius ad prisma GH I pertingere , sed a supernete CBb primo omnium ad x reflecti ; & Lucem e τ ideo flavescere , quod Purpura e mistura tollitur , qua prius Albedinem exhibuit . Ad eundem modum , si Prismata A B C D diutius rotentur , videbis reliquos Colores a π ad et successive disparere , prout Lux e τ plus plusque rubescit; & , cum sit ruberrimma , tum s
iam Rubedinem in τ manere: quod manifesto convincit hanc Lucem e T non aliunde rubescere, quam quod a Radiis aliorum Colorum, per superficiem CBb reflexis,
Simili ratione, si, cum Prismate quarto Κ L M refringas Radios ad π reflexos,& Colores eo pacto productos &- in album parietem proiectos , duodecim pedes , aut longius distantem, animadvertas , videbis , quod , cum Lux e τ incipit viride flavescere, purpura ρ , quam prisma hoc elicit e Luce e ' , plusquam ceteri Colores augebitur, per accessum nempe Purpurae , quae tum in P disparilit ; ceterisque deinde Coloribus in pt gradatim fiet accessiis, prout a P T disparent , donec, cum
300쪽
omnia Color a P T disparuit, Colores ad ρ ρ non amplius augeantur ἰ hoc autem
discrimine, quod violaceus, & caeruleus, ad Pt augmentuum tuum omne paulo citius obtinent , quam rubeus, aut flavus ; sed hoc tam exile eit , ut observator, nisi sit attentus, aegre advertat.
Ut istis denique finem imponamus , lubet alium adducere modum , quo quaedam genera Radiorum , Luce Solis intermista, partim transmitti polsint, dum alia reflectuntur. Nempe si duas laminas vitreas c B Fig. 89. Tab. XIX. plane perpolitas & ad invicem applicataς , secundum planitiem earum connectas , easque vasi RQ aquae pleno immergas, extremitate superficierum iuxta positarum undique cera, vel pice, prius obturata ut aqua non interrepat & exPellat aerem, qui, more laminae tenuissimae , ut dictum est , interjacebit vitris I si haec , inquam , fiant, possiς efficere dictorum vitrorum talem esse situm, ut , illucente Sole , aer i
teriectus caeruli sormes Radios reflectat versus ρ , & transmittat rubriformes verius t , atque alias omnes apparentias modo recensitas exhibeat. Ceterum de hisce modis experiendi notandum venit, primo , quod Colores hic producuntur a parallelis supernciebuῖ , quarum aliquae recurvam Radios, quantum aliae incurvant; atque adeo, quae mutuos effectus destruerent, si quos in immutam
dis intrinsecis dispositicinibus Radiorum, quoad eorum Colores, ut opinantur Phil sophi, producerent . Deinde, quod Lux , postquam per illas superficies traiiciatur , licet alba sit, mani sella tamen constet ex neterogeneis Radiis; quandoquidem, eorum aliqua genera penitus reflecti possimi ad ρή dum alia ad t partim traiiciantur. Et eadem ratione constat reflexam Albedinem similiter compositam esse , siquidem, ut dixi , T redintegrata est , cum Rubor omnium ultimus reflectitur a i ; & haec
ex eo etiamnum tum me confirmantur, 'uod a sola vitrorum Obliquitate sine aliqua Refractionis, vel Reflexhonis nova modificatione, efficiuntur. Lux itaque, quamvis uniformiς esset , quae a Sole immediate profluit , postquam tamen unquam reflexa vel refracta fuit, coallat ex heterogeneis Radiis. Et eiusmodi est ea Luι omnis , quae per vitreas senestras trajicitur , vel quam Planetae , au- ς , &c. ad nos reflectuat. Imo Lux omnis a Sole, aut lucernis qui huisis, derivata, siquidem aliqualem saltem Refractionem ab Atmosphaera , ut dicunt Astrono- mi, patitur i ut taceam, quae in obiectis, denuoque in oculi tunicis, ante visi nis actionem impretiam, sunt. Iam , si nihil aliud olfenderem, sui et aliquod pr diisse tenus; siquidem omnia vlubilium Phaenomena nobis per eiusmodi Lucem ex-hihentur . Atqui, cum Solis Lux immediata albere censeatur. & ille Color non sit ex erimitivis, sed per misturam generari ostendatur; & , cum nullum inter Lucem originalem, & illam, quae a diversicoloribus Radiis componitur, sensibile discrimen
intercedat, haud dubitandum est, quin utraque sit ejusdem naturae . Imo vero certissimum est , siquidem in Prop. II. ostenditur , quod inhaerentes dispositiones ,
vel sormae Radiorum, quibus apti sunt ad proprios Colores exhibendos, nec destrui pollunt , nec ullo modo. vi Iccundariae Re fractionis , mutari . Et par est ratio do Reseactione primaria . Concludendum est itaque, quod diae dispositiones sunt insitae Radiis ab eorum origine , quamvis proprios Colores , antequam heterogenei ab invicem , virtute Refractionis, secernantur, exhibere nequeant ἀCeterum de eo , quod dixi , Lucis Colorem album esse , & tamen Sol aliquantulum flavescere videtur, notandum est, quod caeruli formes Radii ah Atmosphaera praeeleris conturbantur, ut caeruleus eiuς Colot innuit, & inde, quod e duectis solaribus Radiis flavi tormes praevalere solent, & cfficere , ut Sol flavescat , qui secussortasse appareret albus. Et ad hunc ei sectum Atmosphaera, circa Solem sorte conglobata, potest etiam conducere . At non eo inficias , quin aliquod Radiorum gemnus in originali Luce saepissime redundet , quandoquidem flammarum & syderum diversi sunt Colores ἀDe Lucis & Albedinis compositione haec sitis. Quod autem Nigredo ex omni bus Coloribus similiter composita sit,& in solo Lucis desectu ab Albedine differat, ex ea manifestum est , quod nigrorum , in Radiis solaribus intra cubiculum calias esse