F. Francisci Panicarolae ... Disceptationes Caluinicae. A Ioanne Tonso Mediolan. patritio in Latinum conuersae

발행: 1594년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

l F, FRANCISCI

s EPISCOPI.

D isceptationes Caluinicae.

6쪽

BEATISS ' PATRI

AC DOMINO NOSTRO

D. CLEMENTI PAPAE VIII.

Ioannes Tonsus. S. D.

N T E QI AM disceptationes aduersus impiam Ioannis Caluini doctrinam a Francisco Panicarola Episcopo Hastense vulgari sermone conscriptas, latinas facere in in animum inducerem, cum rem totam perpendissem, satis intellexi magnum esse negotium, atque in illud multum operae, ac laboris insumendum ue quibus neque propositum esset praemium, neque magna deberetur laus : quae duae res, ab omni arduo opere deterrere

plerosque solent. Sed plurimi refert, quo quis ingenio sit, quibusque artibus ac disciplinis institutus. Ego enim semper censui non esse magni animi, scd ne ingenui quidem, ulla in resuscipienda cupiditatis oculos ad prςmium adij-cere, leuioris vero & in fi maioris, gloriolam consectari, ac de laude quaerenda solicitum esse . quare in ijs ponde

randis , quae aspernabatur animus temporis parum admodum , operae nihil posui. Sed caepi cogitare, di scepta, A et tiones

7쪽

tiones hasce, iampridem Caroli Emanuesis Allobrogum

Ducis hortatu suisse lucubratas, & in lucem editas i quas in latinum verti magnopere cupiebat: quae res, primum me ad hoc suscipiendum munus inuitauit. cum enim multis de causis principi illi florentissimo plurimum d berem, optaremque aliquam mihi occasionem dari, qua studium meum in ipsum declararemue non putabam licere, uti tardum, & hebetem ignorare me quae cuperet: aut eadem negligere, uti vaecordem 3 ne dicam ingratum;

a cuius criminis commemoratione non minus aures abhorret, quam a crimine animus. Alliciebat me item summa mea in Panicarolam beneuolentia, quem nemo est qui norit, quin diligat, ego vero colo, & observo: cuius caussa omnia cupio, & debeo: quo cum, & communis patria, dc assinitas, & vetus consuetudo, & excellens hominis ingenium, & mira cruditio, me arctissimis amotis vinculis iampridem coniunxerunt. Sed me nihil aeque permovit, atque religiosissimi viti Caroli Borromet Cardinalis auctoritas: cum amrmaret placere summo Pontifici Gregorio XIII. ut haec Panica rotae scripta in latinum conuerterenturi eiusq; rei caussas nonnullas asserebat. In primis, quod opus perfectum ingenio, claboratum industria perire nolebat: neque fieri aliter poterat, si prae manibus haberi, & legi vetaretur: sin permitteretur, intelligebat in Italia omnes, omnium generum, aetatum, ordinum illud auidissime propter auctoris nomen, & gratiam esse lecturos. cum autem qua stionibus ex intima

philois

8쪽

philosophia diuina, humanaque depromptis, atque accurate a summis Theologis disputatis resertum esset, ideoq; ab imperitis, quorum infinitus est numerus, subtilior materia percipi non posset, ne libri illius lectio plus eis officeret, quam prodesset, verebatur. addebat item Borro- meus, vertendum in latinam linguam esse, ea ratione, ut latius emanans, atque ad exteras nationes perueniens, ijs

utilitatem afferret, quorum caussa scriptus est: qui scilicet paucorum hominum scelere decepti, a recta via verae I ligionis aberrant. Itaque hortante, vel etiam rogante Bolaromeo, nihil mihi dubitandum, nihil cunctandum ratus, tametsi fluctibus tempestatis eius, quq me diu vehementerque iactarat, nondu plane sedatis) rem inchoaui. Quod si ego ex eorum etiam numero suissem, de quibus initio dicebam, qui humana laude, vel lucro, quaestuque ducuntur, ad utrumque consequendum hi labores mei accommodati , aptissimique fore videbantur . nam homini Christiano nihil potest esse glotiosius, quam si is summo Po-tifici volens, libensque pareat, dc eius obsequatur voluntati . Si vero in ijs regionibus, in quibus plerique eo morbo

laborant, ut a nobis de vera religione dissentiant, uni tantummodo aegrotae animς ex huius libri versione redderetur salus, nullum emolumentum, nullum lucrum esset, ne totius quidem terrarum orbis, quod cum hoc conferri

posset. Editur ergo liber, multo quidem quam par erat serius : sed quare id acciderit , nihil a me commissum, nihil omissum mihi ipse sum conscius. cum enim maximi S

9쪽

occupationibus distinerer, omnem operam dabam, ut me ab eis, quantum fieri poterat, expedirem . si me interdum dies deficiebat, nocte non deserebat lucernae lux: tempus quod negotijs eripere non licebar, vitae commodis eripiebam. itaque non vitio, culpave mea editio in

hunc usque diem dilata est, sed impedimentis pluribus,

quorum quotidie aliud ex alio ue quaeque recensere necesse non arbitror. Verumtamen utcumque se res habeat, magna quadam mea felicitate tantum interuallum temporis interiectum, tantam interposi tam moram fuisse puto ue quo nonnullam Beatissime Pater, meae singularis in te obseruantiae testificandae facultatem haberem: quod unum ut antequam e vita decederem mihi contingeret, magnopere cupiebam. mitum est enim, ex quo primum die te cognoui, quantum te coluerim, & obseruatim squantopere amabili illa societate, grauitatis, lenitatisq; tuae captae sim. Ac magnum hic habere me campum intelligo, in quo exultare posset oratio, dum de summis tuis virtutibus dicerem, iustitia, moderatione, prudentia, perpetua visae innocentia, admirabili ingenio, eoq: omni liberali doctrina exculto : quibus factum est virtutibus , ut ad summum totius terrarum orbis imperium, per omnes honorum gradus elatus sis, quod pauci consequntur, nemini vero mortalium fa, est altius ascendere. Neque occasionem quam huiusmodi loco plerique arripiunt, ego negligenter amitterem; nisi viderem, non tam licere mihi quod cupia, quodq, deceat dicere, quam,

10쪽

quod tu velis audire: qui, cum alienas laudes avidissimis auribus semper accipias ue tuas, quod singularis modestiae est , attingi non pateris. Quare , quod ego maximum optimumq, habui, vel indicium, vel etiam pignus meae in te singularis obseruantiae; labores meos, industriam siudicio meo haud male positam , hasce lucubrationes, qualescunque sint, nomini tuo do, dicoque. pertinet quidem ad summum Pontificem quod summi Pontificis nutu factum est, eique merito debetur , sed quod facere debui , ut libentissime facerem, meum in te summum studium, eximiaque voluntas secit. Ceterum, te etiam atque etiam oro, ne ingenium meum multorum hominum ingenio metiaris, qui libros maximorum regum nomini im1ctibunt, velut ab eis gratiam ineant, vel ut honoribus augeantur, vel ut opes, diuitiast consequantur . Scio enim voluisse te semper ad tuam gratiam bonis viris aditum patere, cuius aucupandae labor eorum frustra est, . qui boni non sunt. Honores, ac dignitates contemnen

das non censeo: sed quemq, ita viuere, ut ijs indignus non sit nam nasci, Hrtunae non virtutis est) satius duco, quam de ijs obtinendis laborare. Egestate grauiq; inopia non premor, & ditari nunquam optaui: ia neque ridiculus essem, & prope insanus, si annos sex,& sexaginta natus, de re augenda solicitus essem, cuius usura paullo diuturnior esse non posset. Quod si quid hoc exiguo reliquae vitae tempore mihi durius acciderit, certum perfugium in animi tui magnitudine, clementiat me habiturum

SEARCH

MENU NAVIGATION