Aphorismi de cognoscendis, et curandis morbis, et materies medica ejusdem suis locis interposita ...

발행: 1798년

분량: 612페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

PEBRIs HECT. VEL MARASΜ. q83 et symptomaticam. Flecticae Symplomaticae originem trahunt ab infarctionibus scirrho- sis , et ulceribus omnium ViScerum , sed praecipue pulmoniS , et mesenterii, quia prior aeris externi injuriis , et totius sanguinis pertranseuntiS momento patet: posterior compressioni alimentorum in primis viis , viscido chylo, et leniori sanguinis per intestina motui poenas dat. Harum descriptio et curatio ad Morbos , a quibus

An ulla datur hectica febris, quae primario , et immediate ab aliqua sanguinis acrimonia provenit ἰ Multas mihi ce te contigit vidisse , ubi nullum Viscus prae aliis per totum morbi decursum , laborabat. Neque fidem huic opinioni derogant

viscerum obstructiones, quae Semper in Cadaveribus inveniuntur. EffectUS enim, aeque ac causae sunt febrium hecticarum.

Huic opinioni quoque faVet Contemplatio CausarUm remotarum , quae hecticas inducunt ; quales sunt anthii pathemata immoderata , maeror diuturnUS , ira, Clitae , et Vigiliae , nimiae eva Uationes Sanguinis , lactis , Seminis, SaliVae , PUriS , Sudoris vel Decis alvinae; medicamenta nimis acria , uti mercurialeS praeparationeS , purgantia acria ; debilitas primarum Viarum, qua chylus crudUS , vel sermentatione inquinatus ad sanguinem desertur ; morbi Praegressi, uti intermittentes, variolae, by -

522쪽

484 FEBRIS HECTICA, drops, Scorbutus, serophiala : evacuationes cohibitae ; frequens inebriatio. An haec aerimonia est Salinae , et al-kalescentis naturae Ιta Uidetur a praegres- Sis causis remotis, et medela , ubi succi mucilaginosi, et acida prOSSunt. Symplomata eadem fere Sunt, ac in Phthisi. Adsunt calor praeternatUraliS, Perennis , et praeSSiccus , appetitUS PrOStratus, pulsus debilis , parUus , et frequens , Sed Sumpto cibo fortior, et plenior , sitis ; nullus aegritudinis sensus ; Urina rubra , et pelle pinguedinosa cooperta ; ruborqtae genarum post pastum. oculi nunc caUantUr ; Venter contrahitur , Cutis durescit, Somnus non reficit ; diafrhoea advenit, CorpUS contabeScit, et mors lento gradu advenit.

A fluidis acribus et sebre depascente oriuntur haec Symplomata. Facillime dignoscitur ab omnibus aliis febribus lento suo progreSSU, Cura tonem admittit si tempestive

Occurritur : Sed quando vires maxime prOS- ternUntur , crines defluunt, diairhoea colliquativa, sudores nocturni, Pediam tUmor, Urina oleaginosa , vel facies hippocratica SuperVenitant, actum est de aegro. Huic sanguinis acrimoniae obviam Itur. 1. demulcentibus , et inviscantibus medicamentis , uti emulsionibus Q gdalis dulcibus, decoctis , ex vegetabilibus

523쪽

VEL MARASMUS. q8smucilaginosis , hordeo, althea , tussilagine &c. jusculis pullinis, gelatiniS, et Ostreis,

si stomachus serat. 2. dieta lactea , lacte praecipue asinino , Vel muliebri, seroque lactis praecipue caprini. 3. corroborantibus, et leniter adstringentibus , Uti conserva rosarum rubrarUm, tinctura rosarUm, eli-xiri vitriolico , cortice peruviano , a Uis ferrugineis , &c. q. eqUitatione Continuata , et peregrinatione. s. primaS Vias a sordibus liberando Vomitu leni, et Rheo. 6. Attentione semper habita ad causas remotas , a quibus Ortum duxit , videlicet inebriationem , evae UationeS SuppreSSas, materiam retropulSam, aliaSque.

FEBRIS PURPURATA, VEL MILIARIS , ET SCAE LATINA.

Febris purpurata vel miliaris nomen

tenet a pustulis rubris , vel albis , seminis milii speciem prae se serentibus. Antiquis

Medicis plane incognita fuit sa) : ducentis

a) Daniel Willelmus Trillerus de hac ipsa

febre , quae non ducentum , ut ille Homius , sed centum tantum ab hinc annis ut iste Trille rusLipsiae primo sese monstravit Exercitationein

scripsit : de febre miliari . . priscis Medicis gre- eis haud incognita. Opusc. Med. Tom. II. p. 326. Christ. Godola. Gruner in libro inscripto:

524쪽

486 FEBRIS PURPURATA, abhinc annis Leipsiae primo Sese monstra Uit.

Distinguitur I. in rubram , et albam; in priore pustulae rubrae in posteriore albae sunt a. in Ιdiopaticam , et Symplomati-Cam , Saepe enim conjungitur Cum variolis, morbillis , et diversis febribus. Adoritur laxos habitus , temperamentaphlegmatica ; infantes et Senes Saeptias quam adultos ; foeminas saepius quam Viros , et inter illas nobiliores , delicatas , fluore albo assectas , et saepissime puerperas , quia

humores in harum vasis uterinis Stagnant et corrumpuntur , et multUm Sudant. Causae remotae sunt animi pathemata relaxantia , qualia moeror, et Solicitudo, magnae evacuationes : Vigiliae , meditatio, Vita otiosa ; aer vapidus aestas pluviosa; dieta nimis aquosa ex vegetabilibus , et dulcibus : aqua impura : alVUS adStricta, Sudores nimis protracti. An causa proxima est nimia copia, IenteScentia , et acrimonia tenuitam humor Um Vasa subculanea oppilantium ἰHanc opinionem confirmant CaUSae prae- disponentes , et remotae, medela, et Cada'

verum Sectio. Morborum antiquitates Sect. II. g. I. Pag. II s.

idem demon Strat.

De ista subre Hamiltonus , Allionus , Fische

rus , Molinarius . . 5cripserunt.

525쪽

VEL MILIAR. ET SCARLAT. UI

Hisce symptomatibus stipatur febris miliaris. Praecedit frigus , et horror. Sequitur calor non admodum intensus : virium

defectio , spirituum depressio : pulsus D quens , et debilis , respiratio OppreSSa , et suspiriosa, insomnium, laeve delirium, lingua alba ; urina naturalis , Vel pallida , alvus adstricta , Vel laxa ; tremor manuum; remissio , et exacerbatio febris; vigiliarpspirituum commotio ; aestus in Volis manuum ; in puerperis lochiorum , et lactis supressio. InSueta punctio sub cute Sentitur. Huic succedit cutis asperitaS , et in numerae puStulae albae , Vel rubrae , milii Semen referentes , quae Sensim implenturichore foetido. Tunc mitigantur Symptomata , pulSUS plenior , et mollior fit; animo redit vigor; cutis madescit sudor

foetidus erumpit: Urina devenit colorata; evacuationes S UppreSSae redeunt; et pUStulae , post decUrSum plerumque Septem die-rUm , areScunt, et deSquamantur Cum molesto pruritU. A tenuiorum humorum nimia Copia,

et acrimonia facillime deducenda sunt haec

Distinguitur a morbillis crebro, et Celeri pustularum retroceSSione , prUritU molesto , Odore foetido , et ortu ab humoribus intus corruptis , et non a Contagione , Vel epidemica aeris constitutione. Purpura rubra mitior est alba. Respi-

526쪽

488 PEBRIs PURPURATA, ratio facilis , pustulae leni diaphoresi sese

ostendenstes , remittente tunc febre , vel pulsu molliori, et ampliori, et multo sero plena , Signa bona : Sed Corpus impurum, respiratio laboriosa , magna Spirituum dejectio , Sanguis dissolutus , stillae sanguinis e naribus , eruptio puStularum tertio vel quarto die et sine levamine , mala. Si pustulae Omnino retrocedunt Cum eXacerbatione symptomatum , anXietate , dolore, ConVulsionibus , apoplexia , vel signis inflammationis internae , actum eSt de aegro. In puerperis diarrhoea timenda est, quia lochiorum fluxum impedit. Morbus ejusque curatio dividuntur in statum febrilem , et statum eruptionis. In statu labrili indicatio est, febrem indebito moderamine retinere. Huic intemtioni conducunt vexicantia Unum post alterum aplicata per totum morbi decursum, Potus ex aqua pulli, animus tranquillus, calor lecti , et situs horiZontalis. Venae sectio raro nisi Urgente aliquo symptomate , vel pulsu duriusculo , prodest i saepe

In statu eruptionis conducunt ad materiam morbificam gradatim expellendam, tus ad artus adhibiti, et lenissima dia-phoretica , evitatis sudorificis , et calefacientibus , frigoreque eXterno.

Si in longum trahatur morbus, si pus tenue et saniosum , si pulsus debilis , si

527쪽

VEL MILIAR. ET SCARLAT. 489 morbus remissiones , et eXacerbationes habet , Cortex peruvianus adminiSrrandUs est. In morbi declinatione, si pustulae exiguae , neqUe materiam morbificam continere Valeant, tunc per intestina laxantibus leniter educenda est materia superflua Ad retrocessum pustularum , cta urbi tutae cum scarificatione , et hirudines Venis temporalibus, si pulsus durus , fotus,

vesicatoria , potus Calidiusculus , et subaci dus , calor lecti ; mens hilaris , et redeunte madore mitia diaphoretica. In morbo complicato CUm puerperio, vel aliis febribus, curationis ratio pendet ex prudenti utriusque consideratione ; eo itur quo symptomata magiS Urgent. Prophylaxis nititur aere pUro, Sicco , et calidiori; cute bene perspirabili: alvo aperta, victu subacido, attenuantibus, et eXercitio. Praecedenti persimilis est febris a colore scarlatina dicta ; ubi maculae amplae rUbrae supra cutem non elevatae , hinc inde apparent cum calore , ariditate , sensibilitate , pruritu cutis , et febre aCUta. Elapsis tribus vel quatuor vel quinque diebus,

maculae disparent , et cutis deSquamatiar. Curatur Venae Sectione, laxantibus, et potionibus diluentibus.

528쪽

Erysipelas, vel ignis sacer , Vel rosa

vel ignis Sancti Antonii est inflammatio

in summa cute , et pinguedine , late Ser PenS , Cum dolore, Calore , et rubore. Distinguitur. 1. erySipelaS CUIN PUS tulis , et sine iis 2. In ulceratum , vel non Ulceratum. 3. In idiopolicum , et Symin

Ad hunc morbum dispositi sunt plethorici, Sanguinei, juVenes , seminae gravidae , scorbutici , cacochymici; a parentibus huic obnoxiis progeniti, et hoc malum semel passi. Ab ano trigessimo ad

quadragesimum praecipue insestat. Causae remotae sunt animi affectus vi lenti , ira in primis , et terror; Subitum refrigerium corporis a calore Solis antea calefacti : liquores fermentati; potioneS , et balnea nimis calida , evacuationes natUra les vel artificiales suppressae, vel omisSae aer humidus , et pluviostas ; perspiratioqUOcumque modo impedita. An causae proXimae Stant acres, et CaUsticae particulae, non a corrupta bile , uti VUlgo putatur , sed ab humoribus , qui se- Cerni debent, retentis , et corrumpentibus, Provenientes ἰ Hanc opinionem confirmant CIUSae praedisponenteS, et remotae, Symp

Sedes hujus morbi primaria est cutis,

529쪽

ERYSI PELAS. q9ae et subjacens pinguedo , Uti docet cadaverum inspectio. Invadit Erysipelas horrore ; insequente febrili calore ; siti, inquietudine , pulsu frequenti , sanguine plerumqtae Crusta cooperto, virium prostratione; dorsi capitisque dolore: vomitu , delirio , anxietate e corporis jactatione ; comate ; Vigiliis. Secundo, tertio, vel quarto die , cutis intumescit

cum dolore , et rubore , et i Umor Super- integitur denso pustularum agmine, qUae in vesiculas, tenuem humorem ContinenteS , elevantur , febre interim recedente Serpit tumor , infestat Saepe extremitates, abdomen , mammas , et glandulas axillares , sed saepisSime faciem , Ubi oculi clauduntur , nares , et faUCeS Si CCescunt , et sopor conjungitur. Si morbus terminatur resolutione , tumor Sensim Subsidit, ardor, et dolor evanescunt, color roseus in fla-Vum mUtatur ; et cuticula in squamas fatiscens secedit. Si in suppurationem abeat, Ulcera mali moris vix sanabilia produ

cuntur.

Haec symptomata facillime deduci possunt a tenui, et acerrimo humore.

Tumor Erysipelatis depressus late sese diffundens, et albicans post compreSSio nem , satis distinguitur a phlegmone , ubi inflammatio profundior , et color POSt tac tum non recedit. A peste discrepat, quam-vi; in multis persimili erysipelas , quia

530쪽

492 ERYSI PELAS. neque Contagio oritur , neqUe Contagi Sum est, neqiae tanto Stipatur periculo.

In levioribus hujus morbi speciebus non magnUm adest periculum ; sed si gravior

inflammatio corpus cacochimicum corripiat cum perpetuo comate , vel delirio, in

angusto speS est. Erysipelas retrocedens,

vel retropulsum , deliria , inflammationes internaS ,3Sthma, spasmOS , et gangrenam inducit. Si tumor livescat, gangrena Pr pe adest. Quo Crassitis , et albidius pus, eo mintas ; quo tenuius , et pallidius eo majus pericul Um. Indicatio curativa postulat febris mitigationem , Ut promoVeatur separatio humorum morbosorum a sanis ; exclusionem totalem materiae morbificae ; et quo minus Serpat, ejus expUlSionem C Corpore.

Febris mitigatur Venaesectione pulsu aestimanda. Exclusio perficitur potionibus diluentibus , demulcentibus , et medicamentis diaphoreticis. Expulsio materiae, qUando Caput occupat, Vel longius in vi- Cinas partes serpit, Optime perficitur lenissimis laxantibus , et emplaStris epispaselicis in vicinio applicatis. Convenit dieta infirmissimae materiae evitatis, ni pulsus deficiat, medicamentis internis calefacientibus. Farina foenu groeci vel tritici supra partem inspersa , et calor lecti tepidus est OPtima applicatio externa: nocent enim omin

SEARCH

MENU NAVIGATION