De M. Aurelii Antonini Elagabali tribunitia potestate 5. Dissertatio historicochronologica. Auctore P.D. Virginio Valsechi a Brixia ..

발행: 1711년

분량: 145페이지

출처: archive.org

분류:

91쪽

Puella, sed de Mamaea ea dicta sint, quis eandem Mamaeam, feminam scilicci adeo contumeliosam, superbam, ac quae M usasola esse vellet, idque nomen vel nati tui uxori invideret, tulisse credat, ut Anniae Faustinae , perditissimi Imperatoris , cujus antea Cadaver diu per totam urbem raptatum in Tyberim demum projectum fuerat, conjugi, non modo illud nomen, sed vel regius famulatus, principatus insignia, idemque ipse numiimatum honos mansisset λ Quod Annia vero plurimum apud Alexandrum, ut inquit pag. 383.&sequentibus, gratia polleret; id sane omnes lilent Historici timo si verum, eo illam magis Mamaea, prae invido suo, dissicili, contumeliosoque ingenio , odisset. At neque satis intelligo, cur idem Cl. Praesul, ipsam Anniam Faustinam Alexandro sanguinis conjunctione devinctam, pag. 38 . Sc sequentibus, alteruerit. Etenim etsi non dubitem, Anniam hanc M. Aurelii neptem fuisse, proindeque e clarissima Antoninorum familia

prosectam , non tamen Video , cur revera eidem familiae Severus quoque Alexander sit accensendus. Is certe Antonini nomen, sibi a Senam delatum, recusans, primam ejus repudii causam id fuiste, apud La pridium in Alexan. cap. re. , fastus est, quod displiceret, alte e familiae nomen assumere. Scio equidem , Alexandrum a Xiphilino Antonini Caracallae silium dici, eoque titulo, quemadmodum Severi nepotiS ainpellatione, plurimis in Inscriptionibus, insigniri. At quae Antonini Caracallae, & Septimii Severi, cum veris Antoninis, aut Aureliis, e quibus genita Annia, necessitudo pCaracalla, seu Bassianus, Antonini nomen a Patre tum tantum accepit, quum apud Viminatium Caesar suit appellatus, ut tradit Spartianus in Seu ero

92쪽

ELAG. TR. P. V. CAP. IV. 73

cap. X., atque idcirco id illi nomen appositum fuit, quod Severus, ut ibidem ait Spartianus, semilaterat, Antoninum sibi successuram, aut, ut alii, apud eundem Spartianum putant, quod Severus ipse in Marci familiam transire voluerit, non quod reipsa idem Severus, ac Caracalla, ex Marci iplius, aut Antoninorum, sanguine orti fuistent. Hinc, ut opinor, Alexander, apud Lampridium cap. X., in Senatu, de Augusti, &Antonini nominum aiscrimine, disserens, idem Ant nini nomen allectatum in Caracalla vocavit,& ridiculum in Elagabalo. Antonini ipsi, inquit, Augusti Hai

sunt . Antoninus idem Pius Marcum, item Verum jure adoptionis vocavit: Commodo autem hereditarium

fuit, 'sceptum Diadumeno , AFFECTATUM IN BASSI AA O, RIDICULUM m AURELIO: Quo tamen postremo loco, pro GAurelio legendum proculdubio Vario, quod erat nomen Elagabali, quemadmodum suspicati quidem nos prius fueramus, ac in Codice pollea MS. nostrae hujus Abbatiae Florentinae, ita legi reapse, deprehendimus. Severum etiam Marci filium, & Commodi fratrem se dictitalle, testatur Xiphilinus, docentque plurimae ejus imperatoris Inscriptiones; at plane certum, Illum, qui Africa oriundus crat, haudquaquam iis vere fuisse Conjunctum. Huno

exitum s ait idem Xiphilinus in Commodo) Commo dus habuit . . . . in quo DOMUS VERE AURELIO RUM principatum amist. Si itaque nulla fuit Caracallae, ac Severi cum veris Aureliis necessitudo , neque Alexandri ulla erit cum Annia Faustina, ex veris Aureliis prosecta, Cognatio. Quid autem ad alterum Anniae Faustinae numisma, Epochae Damalcenorum anno EΛ γ DXXXV. signatum,

93쪽

ac ab eodem Cl. Praesule memorata ratione vindicatum, dici possit, prorsus ignorem. Si revera ejus nummi antiquitati alia non obstent, videndum, num λrtassis in lutera E levia aliqua vestigia deprehendantur, quibuS argui pollit, illam primum fuisse B, nummumque proinde notatum Dille anno ΒΛ P UXXXli., quod Dionis plane sententiae, atque historiae congrueret. Fieri enim Potest . ut detrius progressu temporis quibusdam ex litera B extremitatibus nunc nonniti Ipecies literae Eliabeatur . At ad nummum eximi P. Chainillardi redeundum.

Aliud, quod, de fallitate ejus nummi, aliquam etiam injicere, pollet,l uspicionem, est, quod Raphanea, leu Raphaneae,πολόχνιον NM. Oppidulum, seu civitatula Syriae,

ut eam vocat Stephanus de Urbibus, nummos, Epocha,& Praetoris nomine in lignitos, percu sterit. Horum etenim nulli, nec apud Enun. Nocilium, nec apud Cl. Vall- Iantium, visuntur, imo unicus tantum, quem RaPha- neotarum in Elagabalo recitat idem Uaillantius , line Epocha, & sine Praetoris nomine apparet. Verum hi S, ne nimium morosus videar, missis, brevis tandem , eaque perlepida, numismatis ejus historia recensenda. Non multos abhinc annos simillimum prorsus, aut illum ipsum fortastis, nummum quidam Antiquitatum studiolus, prae mera, ut audivi, Voluptate, proque lubitu omnino 1uo,caelavit. In antica parte Caput Anniae Faustinae ex nummo maximi moduli, cum eo iplo nomine, quod in aliis quoque cernitur nummi delineaverat.Quia vero postea animadvertit, inter literas ANNIA,&ΦΑΥ

ΤΕΙΝΑ , plus aequo spatii se reliquisse; sciens e XL philino, Anniam hanc M. Aurelu Antonini neptemiuille , ut inane illud repleret, alterum nomen As-

94쪽

ELAI TR. P. V. CAP. IV s

p HAIA interjecit. In aversa autem parte, usus est typo cujusdam nummi primi moduli Antonini Pii, ab Epheliis & Cyzicenis percussi, quem, narrationis com firmandae gratia, hic iubdimus. Epigraphen ENI CT ΚΥP'NΟΥ sumsit e nummo Smyrnaeorum Elagabalo, apud Hillantium, scalpto rnomen PAΦANEs2ΤΩN ex alio ejusdem Imperatoris ab eodem Vtillantio laudato, ac tandem Epocham AOC ex nummo Botryenorum, apud eundem Uaillantium in Elagabalo, Inscripto anno ΟC, cui numero unitatem etiam nempe A, ex arbitrio, nullaque sibi propolita fraude, adiecit. Haec quoad nummi eL formationem. Quod vero ad ejus exitum, seu ad quem is tandem pervenerit, spectat; id scio, nummum tunc a Caelatore alteri Antiquitatum studioso, prope dono, traditum fuisse, atque ex hujus postea manibus in praeclari Viri, ut vocant, Ultramontani, una cum alias non paucis, antiquis quidem, ut intellexi, recentibusque, ditionem migrasse. Porro vidi ego aliquando plumbeos typos, quorum Ope praedictus nummus consatuS.

95쪽

Nicolai Toinardi conjectara pro Dummis, 1n qκibus plures anni, quarn Imperatores regnarint, a Pagio relata, i, rejecta. Conqueritur Toluara , non omnino bene fuisse a Pagio eandem recitatam. Vera Toinardi obsiervatio ex titulo Libelli , quem pollicitus Derat, exsculpta; se alia via contutata. Non absi nilis Petavit observatio proponitur, se refutatur. Aliae Pqui ct aliorum , similium in cultatis sobrioves .

eliduntur. DIo lib. m. pag. so8. haec, juxta Xilandri interpretationem, de Imperatoribus scribit; Tribunistiam potesatem, quanta 3 am maxima fuerit, accipiunt, or quia quotannis eam cum Tribunis plebis ejus anni renovant, annorum imperii ipsorum hinc flum concipi Iolet. Quo autem die Tribuni plebis Alagistratum 1usciperent, indicat Dionysius Halicarnallentis , nimirum IV. Idus Decembris. Ex his Nicolaus Toi- nardus V. CI. apud Pagium ad ann. Ch. I 3. nUm. U. infert, Imperatores, qui ante diem decimam Decembris imperium susceperant, quum rursus ea die, cum Tribunis plebis Tribunitiam potestatem Capellerent, tempus, quod a delato illis imperio ad illum utque stu-xerat diem, Pro anno computalle, sicque eo dae an

96쪽

ELAG. TR. P. V. CAP. V. 77num secundum, seu Tribunitiam potestatem II. instaurasib. Hinc autem V. C. censet, plures dilui dissicultates, quibus Chronologia implicatur, ob varia, eaque indubitatae fidei numilinata ι, in quibus plures armiquibuspiam Imperatoribus tribuuntur, quam eX CeteriS Historiarum monumentis regnasse eOS , Constet.

Sic extat, inquit, Galbae Latinus nummus TR. P. ly. signatus, quum tamen Galbam, certum sit, secundum Imperii annum non attigille. Supersunt pariter nummi Graeci Nervae, in quibus tertiUS alinuS notatur , quum ceteroquin secundum tantum is delibaverit. Meminit etiam nummi cujulpiam Graeci Heliogabali a

Uaillantio tona. ii. numisin. Coloniarum recitati , in quo legitur annus quintuS, quem, addit, is scriptor Praetermisit, quod Elagabalus ad illum non pervenerit. Eadem ratione, explicare, nititur, Trajani nummoS, in quibus is Imperator dicitur: P. M. TR. P. Ull. IMP. tui. COS. IIll. DES. V., quorum nummorum auctoritate fulti Mediobarbus in Numism. Ιmpp. Rom. pag. Isa. , Norilius in Epist. Consulari pag. 6 , Fabretius

in Syntagmate de Columna Trajani cap. IX. Contemdunt, quintum Trajani Consulatum gelium fuille anno Ch. ClU. , quum aliunde veteres omnes Fastorum Conditores, eundem Consulatum anno Ch. Clit. Cop laverint. Docet enim, minime ob laudatos nummos

Veteres fastos esse solicitandos, quum probe fieri potuerit , ut Trajanus anno Ch. CII., IV. laus Decembris , quum adhuc ellet Consul dumtaxat Delignatus V., Tribunitiam Pot. VII. inchoaverit: Nam licet anno Ch. XCVII., V. Kalendas Novembris, Tribunitia dfuerit primum omatus, eodem tamen anno, IU. Idus D

cembris, juxta suum laudatum lystema, cum Tribunis Plebis

97쪽

Plebis eandem Tribunitiam Potest. potuerat iterare. Haec apud Pagium Ginardus. Verum si germana ea est, & fideliter a Pagio recitata Toinardi oblervatio, recte proculdubio Idem H-gius illam, plurium numismatuni ope, refellit. Laudat enim primo e Mediobarbo duos Neronis nummos, in quibus is dicitur: TR. P. III. COS. II., qui tamen anno Christi LVII. , quo secundum Consulatum gessi TR. P. N. COS. II. diceretur, si mense Decembri anni LIV. secundum Tribunitiam Potestatem , ut vult Toinardus, auspicatus esset: mense enim Octobris illius anni Claudio successerat. Alius extat, apud eundem Mediobarbum, Neronis nummus, in quo legitur: TR. Ρ. VI. COS. Ill I.; juxta autem I inardum anno Ch. LX., quo Nero Consulatum IIII. suscepit, legem dum fuisseti TR. R VIL COS. Illi. Laudat secundo nummum Domitiani, in quo dicitur: TR. P. II. COS. VlIII. Domitianus imperare coepit die XIII. Septembris anni LXXXI. , quare anno LXXXIII., quo Coniu- latum IX., sumsit, non TR. P. II., sed TR. P. III. diceretur . I Iuic addere,poterat, ejusdem Domitiani nummos, apud ipsum Mediobarbum, notatos: TR. P. III. COS. X., IR. P. IIII. COS. XI., TR. P. U. COS. XII., TR. Ρ. Vl. COS. Xlli., TR. P. ViI. COS. XIlII.,& TR. P. XIIII. COS. XVII., in quibus, si vera Tobnardi sententia, alius semper addendus fuit annus Tri-hunitiae potestatis. Docet tertio Mediobarbum varios M Aurelii nummos proferre, in quibus legitur: TR. P. XV. COS. III. quum ceteroquin M. Aurelius qui anno Christi CXLVII. Tribunitia potestate fuerat o natus , initio anni CLXI., quo Consul tertium processit,

dici debuisiui TR. P. XVI. At hic peccat Cl. Pagius

98쪽

ELAG. TR. P. V. CAP. V. 79Toinardo praedictos M Aurelii nummos objiciens , nam falsum est , M. Aurelium initio anni Christi CLXI. debuisse, juxta illius sententiam, Tribunitiam Pot XVI.

numerare ἔ quum ex ea consequatur dumtaxat, illum

Tribunitiam Pot. XU. praeferre debuisse, ut numeranti patebit. Necellum autem fuisset, ut num s prose ret, in quibus TR. P. XIlli. COS. III., quorum tamen nullus apud Mediobarbum. Laudat postremo nummos Severi Alexandri, in quibus, apud Mediobarbum, dictitur: TR. P. Illi. COS. II., quum tamen Alexander, qui anno Christi CCXXll. mense Martio regnare coepit , ante annum CCXXUI., quo Consulatum secundum iniit, iv. scilicet Idus Decembris anni praecedentis Tribunitiam Pot. U. inchoavillet. 1 Iis 1 ane locupletissi- S, Certissunisque nummorum monumentis Cl. Uiri opinionem, prout a Pagio refertur , satis luperque re velli crediderim. At jam video, ipsum Toinardum, in Epistola ad Cl. Utrum Franci lcum Dronium, De Galbae Mummate A Dptiaco Parisiis ann. I 689., una cum Triani o C racasiae e Alexandrino rum Duorum Numismatum Inter pretatione, impresia, de Pagio conqueri, quod non omnino bene is suam illam observationem retulerit. Mua vero ratione sinquit in laudata epistola)in Galba, qui decimum dumtaxat Imperii mentem adiummum a tigit, duo computentur anni, aperiam in Tractatu de I ribunicia Imperatorum Potestate ,. bifariam dinumerata. Meam siver ea re observationem, Parisiis amno 168 s. cum V. C. Ant. Pagio communicatam, piget diacere non omnino bene a Claris. Auctore, pag. 7. ad annum Ch. Io 3. tu Critica sua Baromana s Parisiis boc --no 1689. edita, fuisse relatamu ac deinde ibid. minus

99쪽

apposite confutatam, pag. 3o . in Addendis. Sed de hoe alias. Optallem ut Clariis Vir suum illum , quem pollicitus est, De Tribunicia Imperatorum Potesate, bifariam divumerata, Tractatum tandem publici juris

fecisset. Jam veto, ut intelligerem, quae ejus, super re illa, germana observatio esset, Parisios ad Cl. e nostris Virum,m hique jamdiu summa necessitudine Conjunctum, D. An mum Bandurium scripsi, rogavique , ut pro sua

humanitate, exquireret, num alicubi Libellus 1lle m nu exaratus cXtaret, ac si invenistet, eum mihi, si fieri Pollet, exscribendum curaret: sin vero minime inventus , Petii, ut quempiam saltem eruditorum Virorum , quibulcum Tot nardus , quum adhuc in ViviS ageret, Versatus fuerat, adiret, atque ab eo, quae vera illius cxisterit mens, percontaretur. Convenit Vir amicissimus Toinardi amicum. intellexit, librum, De Tribuniabunicia Imperatorum Potestate bifariam dinumerata , Toinardum quidem scripsiste, at idco, quod Viris doetis non probaretur, credi, illum pollea suppressisse. De

illius vero opinione, nihil praeterea respondit, quam quod e Pagio superius eXposuimus. Hacsi, miratusq iae Toinardus laudata epi1tota 1 cripserat, icilicet non omnino bene relatam a Pagio suam opinionem, minusque ab eodem apposite confutatam. Hinc siquidem deprehendebam, aliud quidpiam Cl. Virum sensiste, praeter

id, quod Pagius, ac cruditus Toinardi Amicus monuistent. Relegens itaque Tractatus, quem pollicitus fuerat, titulum, in mentem venit, eam fortastis Toi- nardi sententiam fuisse, quod in Imperatorum numicmatis Tribunitiae Potestatis, aut imperii, anni duplici ratione numerari, consueverint. Id enim ferre, videbatur

100쪽

tur titulus: De Tribunitis Imperatorum Potestate BI FARIAM dinumerata. At unde, ajebam, duarum hujusmodi Epocharum initia repetenda 3 A die alterum suscepti imperii, cogitabam, illum iriasiis deduxiste ,

alterum vero a die decima Decembris, qua ab Imperatoribus Tribunitiam Pot. iterari, noveram Cl. Virum , juxta Dionem, contendille. Sic enim, Cessare, vi

debam , dissicultatem illi e nummis a Pagio objectam. Nam quae Neronis, Domitiani, Alexandri, ac ali rem proseruntur numisinata, in quibus haud cernitur praedicto modo iterata Tribunitia Potestas, illa repo nere pollet. annos a suscepti imperii die numerare. Ceterum quum nummi etiam sint, in quibus plures

anni Imperatoribus tribuuntur, quam eOS regnasse constet, annos, inquiet, in iis putari a decima die Decem bris, cum praedicta Tribunitiae Poteitatis, eo die, cum Tribunis plebis facta iteratione. Haec mea quidem Toinardi sententiae, e titulo Libelli petita, divinatio. Quae si minime mendax; licet prosecto CL Viri hoe modo explicata observatio, minus, ut ille ipse inquit. apposite confutetur a Pagio, aliis nihilominus subesse

disticultatibus constat, ut neutiquam mirari subeat, quod, quum doctis viris non probaretur , eam supprimere . Toinardus ipse censuerit. Neque enim video , unde bellam hanc, concinnamque,annorum in nummis putandorum dive litatem exspiscari, licuerit Toinardo. Si textus Dionis vera ab illo usurpata explicatio, cur non in omnium Imperatorum nummis Tribunitia eorum potestas a die decima Decembris cum asserta iteratio ne computatur p De omnibus quippe imperatoribus Dioncm loqui, manifestum est. An ideo fortassis, quia non omnes, sed aliqui tantum Imperatores eam, cum

SEARCH

MENU NAVIGATION