Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

681쪽

662 De Rebus Hispaniae.

a nostris principibus tempestiue esset executioni mandatum. gentis esserae obstinatio nulla arte vincitur, perladia nullis meritis mitigatur: ne que argumentis cedit, neque auctoritati. Petius a morte patris Regis nomine tantisper

abstinuit, ac regni se tantum haeredem in publicis tabulis scribebat, dum insultis & coronam acciperet: quo3 Valentinis motibus compositis Caesaiaugustae Nouembris die sextodecimo factum est. Is honor urbi nobilissimae, atque elegantissimae est habitus Reginae uxoris capiti corona etiam est impostat proceresque sacramento adacti, in Alsons pueri verba iurarunt, defuncto Rege putre non alium haeredem regni suturum. Iacobo noui Regis fratri, uti pater testamento sanxerat,& uti superius est indicatum destinasse, Baleares .iati Regis io nomine sunt adiunctis Ruscinonensibus &Mompelleri) principatu. ex quo

Iacobus, Sanctius , Fe inandus & Philippus fili j sunt nati. Ex hac ditioni,

Aragoniae partitione suspiciones inter fratres natae sunt: quae in apertum bellum proruperunt. Dolebat Iacobus Valent1nos esse detractos, quos a patre ante dono acceperat.sratris beneficiarium esse factum intoleradum videbatur. ira & ambitione in praeceps serebatur.

Va num motus compositi. Cap. III.

---. As CONES nihilo quietiores erant, intestinis motibus ob ao

rum studia partium identidem inter se tumultuantes.Philippus Gallisl Rex noui regni patrocinio suscepto, ait eos motus accurrere sta, tuit,riumerosis copijs septus iniquo anni tempore,& Pyrenaei iugis qua transeundum erat, copiosa niue rigentibus. accedebat an non e clis icultas ob locorum sterilitatem quibus difficultatibus permotus ipse quidem retro iter conuertit: cum copiarum parte maxima & validissima, Carolus Atrebatensis , in quo auctoritas inerat, quod Ioannae Reginae esset avunculus , an Vasconiam amandatus breui operaepretium fecit . Aduersa factio ad Renlegam oppidum occursu Francorum malὸ mulctata intra eam Pompelonis regionem, cui Nauari eriar nomen est, sese ad pnesdium recepe- 3orunt . Inde prementibus Gallis Garsias Almorauides factionis dux eius que necessarii silentio noctis egressi per neglectas custodias , pervia , inviaq; qua quemque aut consilium aut terror tulit,ex uniuersa ditione perfugerunt. Nonnulli sardiniam ex fuga petierunt: ubi domicilio constituto, posteri eorum ad nostram aetatem manent. Urbs regia vi capta, incensaque ab hostibus est. qui cladi superfuerunt aliorum exemplo castigati conquieuere. multi perduellionis lege postulati, clim die dicta non comparerent, de maiestate damnati ex patria disces erunt. Atrebas compositis Vasconum motibus, & reti

publicae pace standata Alsonsi Regis accitu in Castellam venit. benigne habitus, atque magnifice cultus est, nimirum propinquus sanguine, atque ex oeo magna inter utrunque sermonum familiaritate: prorsus ut Rex Alsonasti, hjud deesse sibi in Francorum regia quorundam studia diceret, qui a

cana Regis es procerum renunciarent. Ea sue vero ficta , seu simulate ad tentandum Atrebatis animum , alte in eius pectus descenderunt:

682쪽

Liber Quartusdecimus

Broechiusque,qui Regi Gallo a cubieulo erat, si aspectus haberi coepit. Auxere suspicionem litterae ab eo, ad Castellae Regem insolentibus litterarum notis interceptae tabellario in itinere deiuncto. Itaque pe illo, dicta caussa, sup

plicium est sumptum. verum thaec aliquanto post. Violantes Castellae Re gina chim nepotum aetatem , in quos potissimum erat propensa, ludibrio ese vi teret Sanctio praesato, neque satis ab eius iniuria tutam, usque ade homnia iura peruertit exitiabilis imperandi cupido , fugam meditata , Regem Aragonium fiatrem suum per speciem colloqui j Hortam coenobium ut veniret , perfecit. Reginam nepotes honoras specie comitabantur. ro cum illis in Aragoniam abi)t Alsonso nequicquam, cum res eset indicata, prohibere conato dolenteque: adeo ut nulla sui propria , regnique clade moueri magis potuisset. Regis iracundia in eos vertit quos discessus auctores Regina iuisse credidit. Fridericus eius stater, simon Ruietius Cata merorum regulus multarum vir imaginum priscaeque nobilitatis Burgis, quo se Rex es sanctius Segobia contulerant, comprehensi sunt. nimirum concussa regia dissidio pro pueris studia multorum erant) Ruietius Tre uigui igne combustus sanctij iussu. Fridericus Burgis gulam fregit magna inuidia noui principatus, cuius id primum specimen erat: ac illud maxime, quod indicta caussa damnati essent, ut quisque interemptos aut saneto guine aut amicitia contingebant, plarrique vituperabant. Caeterum inuidia in occulto erat, palam dissimulatio. misae inter Reges legationes. Caslelle Rex uxorem ad se mitti petebat, Sanctis electionem probari. Excusabat Aragonius, nondum diiudicata causa: nibusque nedum sorori in suo retagno perfugium esse paratum disputabat, moturos in Castellam arma sic qui dam existimabant) ni Valentini Maurorum motos detinuissent: qui Ma iocij Regis aduentus fiducia ab imperio rebellantes Montesiam occuparunt. Ij motus ficiliorem opinione exitum habuerunt cum Mauri spe Africani auxilij Aestituti,Montes am aliasque plures arces Regi dedidissent, men-1e Augusto salutis uiano millesimo ducentesimo septuagesimo septimo 3o Quo tempore Alsensus Rex Burgis Hispalim venerat, unde numerosa cla s. sis, validaeque copiae a s Alge γiram ossi tendam mari terraque missar senti nostrorum animos eius belli cura in primis solicitabat e ne Afri propter locorum vicinitatem , sedem adepti in Hispania nostris littoribus nimium

a suescerent. Caeterium conuersis a9 ciuilia dissidia animis externa haud in magna cura erant proximo meunte vere, petrus Regis Alsons filius cum validis copijs ad eius urbis oppugnationem missus, nullo opera pretio facto, cum ignominia, damnoque discessit. classis etiam nostra nautis S mi lite vacua, aduentu Marrocii Regis dissipata, oppressaque est. milites alio, atque alio dilaps. Ea tempestate nouam a Rege Mari octo Algeetiram aedia o siccitam esse, qui affirment auctores si is petunt modico certe a priori interuallo. Iacobi Regis corpus Valentia, ubi ad aram templi maximi compotitum erat, populetum translatum est adulto vere . in seriar tiefuncto , concursu procerum

iussu noui Regis Tarraconem secto splenὰide datae

683쪽

66 De Rebus Hispaniae.

Varia Regum colhquia. Cis III L

I C L A N T Is Resinae discessu, Castellae, atque Galliae Reges

pro pueris soliciti esse coeperunt pari cura, studio non eo lena Al-ssensus quidem Rex in Galliam, ubi innocenti & tenerae aetati paratum praesidium erat, ne aufugerent prouidebat Sanctio praesem tim filio irnpulsored qui munificentia animi ingeni j solertia,morumque comitate, procerum & populi voluntates promereri pergebat:seque ad omnes casus virtute, diligentia, calliditate comparare: Gallo autem Regi cura erat ne in patrui potestatem redacti salutis, libertatis certe periculum adirent 1 onon ignaro, naturam mortalium ambitiosam,& prae imperij cupiditate in crudelitatem pronam esse. missat virinque ea de causa ad Aragonium Regem non semel honestissimae legationes. Quod illi gloriosum erat, totius contro uersae, quasi arbitrum a potentissimis Regibus, ag faciendum foedus inuitari. utrunque suspensum teneri pueris retentis, Aragoni j rationibus commossissimum. re igitur agitata vi Violantes Regina ad vitum rediret, pueri in Araiagonia manerent visum est, sublata discedendi quo vellent libertate. Selabi in arce custodiae mandati. Graue id decretum Blancae matri suit: ubi praesidionaessse debuit, ibi dolo, ten ii, nouaque fraude adimi libertatem. Ipsa in Arago niam prosecta cum nihil impetraret, Regis auribus ad eius preces obturatis, et o quid fama loqueretur nulla cura prae utilitate priuata, in Galliam irata abi jead Regem fratrem in Castellam & Aragoniam Gallica arma motura, nisi esset obtemperatum.Vasconum Regni possessio, quoniam virosque sines contingit, bellum parantibus Gallis commoda erat Aragonius Rex & Sanctius Princeps periculum veriti, & vi se mutuis auxilijs iuuarent de rerum summa collocuturi loco designato, Requenam inter & Bugnolium conuenere ad quartum deci- mum Septembris /iem,salutis anno millesimo ducentesimo septuagesimo nono Mutuo colloquio detersae simultates,amicitiaque & foedus firmata Inde di gressi petriis quidem Aragonius in Catalauniam abi jr, procerum motibus tumultuantem: tametsi paulo ante Armengaudo Aluari illio Vmeliae principa- solus tanquam beneficiario datus erat, in Fuffensis auunculi gratiam, cuius ijs motibus concitandis praecipuae partes erant, maiusque quam caeteris studium.

captus is ad Balaguerim urbem abs Rege diu Ilerdae in custodia fuit sanctius autem ad patrem abiit pace Augusta se tenentem, quo Hispali prosectus venerati ut Dionysium nepotem Lusitanum Regem ollici j caussa complecteretur, S Alsonso fratri conciliaret: quem paterna haereAitate pellere correptis armis conabatur, alias ex ali js simultatis caussas nectens: haud leui inuigia populorum cum ab hoc initio regnum anchoaret sub initia huius anni desuncto patre A lsensio Rege Olispone si ij ad Dominici,quod ipse coenobium in ea urbe co- struxerat,sepulto. Sanctius salutato patre ad delectus militares habendos tota di 4 otione continuo dimisias est:bellum ii comparadum aduersus Regem Granatae, arce Grana tens pi scipus nobilitatis & amplitudinis a discanda per idem tempus distentum, cui Alliambrae nomen est,pulcherrimae atq; amplissimae ct erat usurus earum elegantiaru non minus quam rei militaris peritus Belli insere licaussar

684쪽

Liber Quartusdecimus. 669

causae inter finitimos Reges deesse non possunt. Eum Algegirae bello Marroiaci J Regis conatus iuvisse arb:irror:atque ex ea re os sensis nostrorum animis inito paulo ante cum Africanis scedere Granatenses comprehensi non sunt. Dici nysius Lusitaniae Rex, an auo diffisus, vi sunt incertar & inconstantes mortalium voluntates, an quia fratri aequiorem sere putabat: & sere in omni certa mine qui potentior est, quamuis optimo iure nitatur, iniuriam tamen videtur sacere, Helbes quamuis progressus duodecimo a pace Augusta lapide retro conia uertit iter repente mutata voluntate. Faleuitare quantopere Alsons Regis animus fuerit ossensus dicere non attinet. Uerum cum colloquia spes si1blata, o esset, Hispalim iratus discessit. Quo tempore Cunradus Lansa pro Rege Araiagonio maris Praefectus magnaque apud omnes auctoritate quoniam Constantiae Reginae propinquus erat , classe comparata instructaque Θecem longarum nauium, Africae littora ad Tunerum praesertim,&Tremesenium tentauit: quod eae urbes vectigal ante impositum aliquot annis pedere recusasent auctor quidam Mirabusarem a fratre pulsum eius ope regno Tunetano redditum fuisse affirmat. Conuenit multam inde praedam abactam decemque Marrocij Regis triremes ad fretum Gaditanum obuiam factas, nauali praelio captas, submersasque Ab Aragonio Rege Iacobus eius filius ex concubina ortus Segorbi j principatu mense Nouembri. Ualentiae ubi se Rex multum tenebat,dona ius est. Ina o Castella studia prouincialium in Sanctium instes magis accedebantur,maiusq; quam quod gerebat agitare animo facinus plerisque videbatur & fratris silijs deiectis spe regni, parentis aetatem in senium praecipitem ludibrio habiturus, per socordiam nihil minus cogitantis . notaque pariter & occulta filii consilia ignorantis Is proximi anni milles mi ducete limi octogesimi aestate inchoante, I a exercitu comparato in Giennesis abi)t: nouisq: quas pater Hispali mist copi sauctus in Granais snes ingressus peruastitis passim agris, in ipsius urbis conspectum se dare non dubitauit. villae incensa homi nnm & pecorum pro 3a abactae Cordubam deinde reditum. inde patrem Hispalim comitatus est,ex rebus prospere gestis aucta tum gratia tum auctoritate: quae illi quam belli Mati 3O rici propior cura erat,propter factionum studia philippus Gallia Redi de pueris solicitus,eos in libertatem asserere,& rescissis priori decreto auo Regi substittit postulabat, missi ea de re ad utrunque Regem legati, vi non hostiliter statim, quia non desperabat voluntate ipsos aequissimis postulatis benignas aures prae bituros ita si frustrarentur spem nihil eorum, quae ab hoste expectari pollent

Gallos praetermissuros. Regi stare sententiam, innocentem aetatem omnibus opibus tegere. verum cum neque minis, neque precibus nostrorum animi mouerentur, placuit tandem a tribus Regibus fide accepta, dataque in collo

quium descendi, atque de omnibus controuersi js coram agere. Eo consilio Rex Gallos Saluaterram accessit, Baio nam Castellae Rex in I arbellis sitam in sim o bus Aquitaniae. Vt coram de conditionibus disceptarent Sancti j astu impe3itum est, ne a patre in nepotes haud obscure propenso aliquid contra suam dignitatem impetraretur. sermonum tantum minister Carolus Tarenti Princeps Siculi Re is filius vltro citroque vii commearet impetratum neque quidquam tamen persectum est,cum omnia consilia Principum sanct ij artibus eludereti T i s tur.

685쪽

666 De Rebus Hispaniae.

ur. tametsi aequissima petere Galli ruiJebantur: Alsonso puero Giennium v bem Regi, nomine dari, ut Regum Castellae beneficiario. Soluto eo conuentu Gallus & Aragonius Reges Tolosam inter se collocuturi conuenerunt, nihilo maiori, quam priori colloquio, operaepretio: prorsus ut Regem Gallum lud1brio habere viderentur. Mompelleri j tantum principatum, quoniam de eo controuersia erat, Rex Gallus iureiurando est pollicitus se Iacobo Baleari Regi relicturum. gratissimum Sanctio principi accidit Regis Galli opera,tantaque contentione nihil a Regibus, quod aa puerorum quidem commodum per

tineret,esse impetratum patris tantum inconstantiam verebatur ne statis com- mi sieratrone ad nepotes respiceret: nam mutatae voluntatis non leuia extabant ici

in licia: multique qui principum offensas acriter speculantur, Alsensum Regem variis criminationibus in filium concitabant. eum reipublicae procurationem uniuersam occupasse. omnia pro arbitratu invertere. Regis auctoritatem contemptui habere. Frat Alsonso ingenium varium,flexibile, multiplex, pudensa actionum inconstantia, cum aetate e secta maior. sanctius prouisa tempestate externis auxiliis se munire statuit, atque Aragonium Regem sibi omni conatu conciliare. Missi ad eum legati,primum Gonsaluus Gironius D Iacobi Magister deinde Montisserrati Marchio. legationis summa erat,vi de rebus magnis collocuturi conuenirent Agre tam inter &Turiasonem, ad oppidu cui Campi lito nomen est, Reges conuenere A sensias,Petrus,&Sanctius,sen et olo Kal. Aprilis, anno millesimo ducentesimo octogesimo primo.inter utranque gentem foedus factum, eosdem amicos inimicosque suturos. ei qui prior amicitiam violasset, argenti sedecim millia ponso, mulctae nomine indicta. Nonnulla oppida Aragonio data Palas uetus Tharasia Xera, Aiora. Emanueli Alsius Regis fratri cuius ea oppida erant, Escalona municipium eorum permutatione, onatum est.Haec palam. Ex arcano autem regnum Vasconum communibus armis inuadere, atque occupare sancitum: snesque designati, quam quisque partem rebus patratis obtineret. Praeterea Sanctio datum est, ut pueri selabi in arce diligenter custodirentur. Qui ut rata essent,& ut amplius Aragonium Regem sibi obstringeret, Sanctius soluto conuentu eum Agredam co- 3omitatus est: Vasconumque regnum defuncto patre Aragoni J iuris integrum sore est pollicitus: praeterea de suo Requenam in Contestanis & Requenae contributa oppida. Isque adeo inter metum & spem animus suctuabat ut securitatem magno redimere pudori non esset. Ioannes Lara, quem illis temporibus grauem & potentem virum inuenio, Albarracinum obtinebat, Thera fiat iunctus connubio Aluari Asagrae, quondam Albana cini reguli filiae Petri neptis ex eo. inde propter loci frmitatem Aragoniae, & Castella snibus imminebat, utrinque praedas agere solitus, perfugioque esse omnibus, quicunque ab utroq; Rege essent alienati. ac nominatim Lupus Harus ea potentia regulus, acl eius urbis praesidium confuserat Castellae Regi cum primis insensus. Eius urbis oc- ocupanda Laraeque euertendi consilia inter sese Sanctius & Aragonius Turia sone communicarunt. Alsensus Rex Burgos prosectus siliorum, petri & Ioannis celebrauit nuptias. petro Narbonensis reguli, Ioanni Marchionis Montis- serrati filiae iunctae sunt. nihil maioris rei tot Regum colloqui)s,tantisque molitionibus

686쪽

Liber Quartusdecimus. 667

litionibus est fictum: Hispania que quamuis in praeientia pacatae sevissima

aliqua tempestas. imminere videbatur, ob alienatas commotasque omnium ordinum voluntates.

sanctius in patrem releliat. Cap. κΑ N C TIV M inter, & Alsonsum patrem grauissimae suspicio

nes sensim exortae a paruis in iiij q, ut fit, in apertam simultatem bellumque prorupere. Alfonso aegre erat, suam aetatem conrem plui multis esse : plerosque consitierabat studio te ueri nouarum rerum Itaque sanciendae auctoritatis decorisque cura,collecta militari manu in agros Granatenses populabundus irrupit, artare quamuis allecta grauis fracto laboribus corpore. Nihil aeque vexabat,atque aerari; inopia. pecuniae redigendae ratio aliqua quaerenda erar. optima & facillima visa es nouum

monetae genus, tum aereae tum argenteae cudere immutato pondere, metallove permixto, retento valore: quod nisi pessimis reipublicae temporibus vfur pandum non est.Odium certe publice conceptum amplius accendit praesertim cum non ius aut verum in cognitionibus, sed solam magnitudinem opum spectare diceretur multosque assistis criminibus caussisque spoliasse. quae res nula O la reipublic: e necessitate excusari poterat. nihilque magis principi studia sub .ditorum conciliat quam integer iustitiae cultus. Fredulus Coetensis praesul,domo Gallus, ad Philippum Raegem legatus. species erat impetrandae veniae peccatorum a pontifice Romano aduersus Mauros: re de 4iberandis nepotibus consilia communicare volebat, an aetatis innocentiam miseratus, flexusque

ad humanitatem: an quod magis arbitror sancti j odio , cuius antea metu eos regni haeresitate spoliarat. Alson si conatus haudquaquam sanetium latuerunt, ut nihil occulti esse in intestina discordia potest. Externis ergo auxilijs se munire certus, Cor subam abi jt, clim Granatae Rege foedus factu rus tertia vectigalium parte contentus: quam conditionem Alsonsus oblatam 3 o paulo ante repudiarat. Ioannis fiatris opera qui & ipse sanωj partibus addictus erat Castellae atque Legionis proceres aduersus Regem concitati sunt iam pridem alienati animis, ob Asson si Regis seueritatem,ac recenti memoria Camerorum reguli, &Friderici fratris caedem. Harc initio anni eius seculi octo- 1 agrgesimi secundi gerebantur. quo anno Dionysum inter Lusitaniae Regem , &Is bellam Aragoni j Regis filiam maiorem natu, ad Troncossim oppitium nuptiae celebratae sunt,mense Augusto. Haec est illa I sabella quae virtutum merito, ct ob insignem pietatem, in caelitum numero locum habet: eiusque memoria anniuersariis sacris in Lusitania celebratur. Dionysus sancti j dea tertiale in partes attractus foedere facto est, ob iram credo aliquam in auum conceptam, o aut maioris praemi j spem. Alsensus Rex cum aetatis inclinaticine,parum animo prouidebat, pro ingenio hominum hoc quoque nomine prauo, quod in suisquisque periculis,quam in alieno negotio imprudentior est.obstat metus,cupiditas , amor. Comitia regni Toletum indicit, sit quo moclo sine armis silia, &procerum mentes sanari possent. verum dum media, pacataque consilia sequi

687쪽

663 De Rebus Hispaniae.

'iur neque cauit, neque ausus est satis. Nam Sanctius contra procerum fauore: fretus, aduersus patris conatus Vallisoleti regni conuentus agitat, frequentiores multo, quam apud patrem. Mariam Atlansi Molinae reguli magni patrui filiam connubio sibi iunxit, posteritatis cura : unde Ferclinandus natu maior aliique liiij sunt nati. procerum arbitrio omnia acta: omniaque a Sanctio concessa quaecunque priuatim aut publice postulare ausi sunt. maioribus in futurum promissis onerati. Ea via conciliandis omnium ordinum voluntatibus optima sere visa est. Noui delecti magistratus, nouae leges sancitae quantum quisque viribus &auctoritate valebat tantum sibi e republica arrogabat. Invasit desectionis tabes etiam popularium motas iam mentes: isque habitus ani- Iomorum fuit, ut facinus ingens auderent alii, plures vellent, omnes serme paterentur. neque deerant qui Sanctium,Regem, patrem patriae salutarent,& omnia principatus nomina inter faustas acclamationes deserrent. quod ille constanter renuit,passurum se negans patri superstiti regium nomen, honoremque

detrahi: seu ingenij modestia, inani appellatione cum omitia pro Rege ageret repugiata, siue vi cunctan to studia magis infammaret. Emanuel sanὰ patruus suo dc aliorum procerum nomine , Alsensum publica sententia in conuentu pronunciata, regno priuauit:ea calamitate dignum, quod diuin e prouidentiae opera, & humani corporis fabricam insigni lingua procacitate, ingeni j que

confidentia accusare ausus fuerat: vii vulgo hominum opinio est, ab antiquo et oducta per manus. vocis stoliditatem numen iustissime vindicauit. I l fore astra memorant portendisse eius artis non ignaro si ars est & non potius inane mortalium ludibriu,quod a prudentibus semper accusabitur,& semper tamen patronos habebit. Ex eo serunt suspicacem esse redditum, atq; ex metu crudelem magnam eius odit partem concitasse quae illi calamitati fuit. Sancti, Principis nuptia Toleti peractae apparatu n5 magno quippe in ipso belli ciuilis procinctu.

Alsensus in timore inter studia suorum destitutus a Marrocio Rege opem mutuamque pecuniam petere est compulsus, regia corona barbaro Oppignerata

Alsensus Gusmanius sancti Luciferi regulus Alsense Regi iratus sese Marro-cium contulerat. le caussa no Constat,sed an magna tamen apud Regem barba- 36rum erat auctoritate Maurici exercitus Dux. Extat ad eum Alsonsi Regis litterae in calamitate supplicis, extremum malorum quibus hortatur , ut veteris amicitiae suaeque nobilitatis memor, immotior iniuriae opem rebus asperis serat:pecuniamque atque copias militares in auxilium mittendi pro ea gratia, de auctoritate,qua valebat maximὸ, auctor existat. eius bene scij memoriam perpetuam fore pollicetur: iubetque summa omnia ab eius beneuolentia expectare. Rex barbatus spe plenus ex intestinis nostrorum motibus, sui commodi occa sonem oblatam plus etiam, quam quod petebatur deserens Alsons Regis voluntate Alge iram traiecit: atque in Zahara regni Cinnatensis oppido Alson- sum Regem ad se venientem excepit, magna utrinque beneuolentiae significa- otione. altior sedes Alsonso est data. is honos hospiti habitus & quoniam Al- sensus ex Regum prosente ortus, & in regni spem a prima aetate educatus, dignitate maior erat ipsius etiam Regis barbari consessione. mutuo colloquio debelli summa deliberatum, quoniam pacis consilia non processerant. Hi palis

688쪽

Liber Quartusdecimus 669

in Alson si fige erat. Corduba partibus insecta Sanctium secuta est. Eam urbem Mauri Baeticae agris primum euastatis obsidendam sumpserunt. Asiuit Alsensus Hispali suorum manu contracta. urbs virtute ciuium, Sancti j que diligentia , qui hostium a/uentum celeritate occupauerat, sortiter defensa est. Maurus vigesimo obsidionis die, quoniam properanti sestinatio quoque tarda erat, dimisia urbe, Alfonsoque annuente saltum Castulonensem superauit, atque ad Montielem agros populatus, multaque praeda abacta 1sciuilis dissidii filictus sui t) Astigim redi t. Inde Alfonsus cum indicatum esset, eius capiendi barbarum consilia agitare. Hispalim unde venerat clam se subduxit. verae eaero delationes fuerint , an falsae in ambiguo fuit, magno sane dolore Regis Mauri accidit sidem suam apud Alsensum sugillatam: prorsus ut relicta Hispania redierit in Africam redditis mille equitibus, qui Fernando pontio Duce Alsonsi iussit. Maurica stipendia faciebant. id signum animi non penitus alienata fuit. Ij ad Cordubam, decem miliba equites obuios factos, inito certamine vicise

memorantur: tanta erat pugnantii scientia, virtusque animorum, multis bellis

comprobata. Ab Aiso inso Rege Hispali in publ4co conuentu sanctius furiali

carmine deuotus, ct iure paterno diris execrationibus caput 3euinctus, regnique successio re spoliatus est . octauo mensis Novembris die. Sanctius neque ea religione tactus , scedere cum Grana tens Rege Ustaurato,a3 omnemao occasionem intentus circum Gordubam ct ipse morabatur, & copias in hiberna distribuit Ioannis Prochira in Gallos con latio. Cisp. VI.VIT hie annus non magis Alsons, Regis casti,& Castellae motibus,quam Ii annis pro in te coniuratione nobilis Is insulae sibi cognominis ad Siciliam Princeps fuit,magno ingenio vir, inagnaque quondam apud Mansi edum Regem gratia. quod ne fraudi

ellet,apuci C. los rerum dominos omnes occasiones euertendi vi-3o ros magnos captantes, profugus in Aragoniam abi j i. Aragoni j Reges Iacobus& petrus idoneum virum nacti,per quem regnum iniuria ereptum Siciliae,atque Neapolis recuperarent,oppido gaudentes benigne acceptum amplis possessionibus, unde sulfentaret vitam donarunt:ac nominatim a Petro Rege in Valentino tractu Luxenum,neno sanum & Palmam accepit. Cibellini tota Italia

Francorum imperio oppressi gentis ferocis imperiosa q: sic illi praedicabant)aὰ Arasonios respicere coeperunt eorum ope sperantes grauissimi imperio iugum polle depelli. Vidit ea tempestate Italia, quod ultimum in seruitute erat, iermonis etiam libertate sublata Gallorum impotenti dominatu Roma etiam constituto urbanae praeturae specie. Nicolaus Romanus Pontifex eius tyranni o dis euertendae consilia agitabat. Edicto primum vetuit pretiaram Romanam plusque annuam esse, sublata etiam ficu state eius magistratus gerendi Regia

bus Megumque propinquis. Carolo s)ciliae Regi vicari j nomen & auctoritas abrogatu qua in Italia. quas Imperatoium Legatus sungebatur) per speciem Rodulso Caesari sic esse Placitum. Quae omnia tametsi ad imminuendas Ca-

689쪽

6 o De Rebus Hispaniae.

roli opes pertinebant iure excusante factum,nondum mouebantur arma. Nam

quod auctores nonnulli defendunt, ex familia Vrsina, unde Pontifici Nicola genus,binos Reges Italiae destinasse, Longobardiae, & Hetruri Transalpinis proludendis Italiae adi tu, fama frequentior & sensus prope omnium damnata omnino Carolus desuncta priori uxore Bal Juini Cmaris filiam sibi toro iunxerat :ex eoque Philippi Leutri patrocinio suscepto,Byetantio spe imminebar, Alsensum Castellis Regem conciliare parabat, Violante eius filia Philippo in coniugium impetrata. Ij conatus Aragoni js artibus elus : & ad Campillium, ubi Reges collocutos esse dictum est cautum expresse erat, ne Castella Rex Callis affinitate iungeretur. Beatrix Mansredi Regis filia Constantiae Reginae 1 o

Aragoniae soror, a Carolo in custodia detinebatur: neque de eius libertate appellatus mutare voluerat. Ea ad alias simultatis caussas accedebat: prochita ex hs rebus commodam occasionem nactus,patriam opesque recuperandi, ByTantium mutata veste, semel de iterum abiit. Palaeologum Augustum rebus suis ante timentem maiora suspicione metuque implet:iunctis cumGallo Rege opibus a Carolo classem validam in eius exitium comparatam docet. Francorum vires integras, Graecos domesticis fictionibus debilitatos imparesque suturos, duorum Regum conatui. Superiores victoriae documento sint. dicere vera liceat in te superbia non ca/it in ira atque periculo regi rose magnificum. an

domi residens per socordiam expectabis, dum bello lacellant: suisque viribus, Io & partium studi jue subleuati, quod dicere perhorresco imperio deturbem' Maiagnum onus sustines, quod aut regendum est arte, aut sua te mole opprimet. domi proprio discrimine hostes impliciat. siculis veteris imperi j memoria,noui

inuidia alienatis dux tantum ad quem deficiant potius, quam voluntas rebelulundi deest. Aragonios Reges solicitare non delinunt ad serendam opem, rignumq: capessendum pontifex Romanus Gallis insensus est. Si eorum conatus iuueris,nae Caesar paruo labore,impendioq; te atq; rempublicam magnis tempestatibus eximes atque in eorum caput vertes quae in te illi moliuntur. Postremo hoc in pectus tuum demitte, Francos nunquam tibi amicos sere: nam viribus & potentia quid valeant ipse scis. Aὰ ea Caesar quoniam vera Prochitam 3 odicere compertum habebat, auro se Aragonios conatus iuuaturum promittit, occulte tamen ne tantae molitiones proderentur Ille re constituta redijt in Ita liam,pontificeque Romano ad Rocam surianam prope Viterbium conuento.& de rebus omnibus edocto in Siciliam se se refert, desectionis consilia cum proceribus eius insulae communicaturus.tanta Francorum socordia,aut confidentia, coniuratorumque silentio ut quid ageretur penitus lateret. Moritur interea Nicolaus pontifex, successore Martino. IIII. Turonens ciue Caroli partibus deditissimo: prorsus ut in eius gratiam Palaeologum Caesarem diris deuouerit, de impietate postulatum,quod Romanae ecclesiae nollet obtemperare. Ab Aragonio Rege Hugo Metaplana vir multarum rerum usu ea aetate pra - Αὐstans ad nouum pontificem legatus est ut eius animum consiliaque exploraret: tametsi legationi; species erat Ra3 mundi pennasortii nomen ut consecraretur.Renuit Pontis ex negauitque aliquid se concessurum ei qui vectigal Roma-n:e ecclesiae debitum pendere recusaret praeterea decumae sacerdotiorum Iacobvi

690쪽

Liber Quartusdecimus. 67 I

bo patri a prioribus pontificibus concessae,abrogatae sunt. Quae res Aragonium

deterrere potuit, ad maturan tam expeditionem amplius ins Imma uitriae cunctantem casus aliquis impediret. numerosa classis in Aragonis littoribus aedificata est, Africae inuadends specie:ubi pulli paulo anteTunetani Regis a Conrado Lansa uti ilictum est duo fili; de Constantinae ars Bugiae,quas ille urbes retinuerat,principatu inter se certabant. Haec palam iactabantur, maior tamen& vemor cura suberat Siciliae occupandae. pontifex per oratores tanti apparatus causam percontatur. qui cum percontan31 finem no iacerent, Rex in iram concitatus: Comburam, inquit, tunicam si meorum consiliorum ese gnaramio putarem . simile responsum Rex Francus tulit uterque Θe Caroli incolumitate solicitus, cui Aragonios esse in se sos compertum erat. Graecus Imperator vierat pollicitus, in bell1 sumptus aurum suppeditauit minimea parce. Siculorum coni oratio ua essectum perducta sanctissimo anni tempore, quod nefas esse via debatur Christi resurgentis memoria sello die tertio 1 sienti Aprili cum ludis atq: laetitia cuncta personarent, lasciuia &securitas magis quam sormido ostentaretur,atque ex templis populus campanae sonitu ad vespertinos hym-

Dos conuocaretur, tota insula curbes Francorum nihil minus cogitantium, vso temporis momento est facta. Inde Siculus vesper in proi erbium abiit.

classis etiam occupata , quor in siciliae portubus parata instructaque erat ad di o uersus Graecum imperatorem a pontifice Maximo libilem tulicatum se fama vulgatum est: sic multi auctores memoriae pro b derunt. Alii si rimant Panormi primum caedem Francorum esse saeiam, cum ad sanctispiritus, quod templum ad Montem Regium est a Panormo tribus millibus psiliitin, ilaio

die conueniretur:sceminaeque cuiusdam pudicitiam contrectaser per caustam perscrutandi an telum serret Drocheius Culsus ex ea re populum ad arma consternatum . in agro, in urbe , in arce, promiscuam Francorum caedem sactam , nullo disseramine sexus, aut aetatis Tanta vindictae cupiditate, ut scemi 1 e etiam, quibus ex Gollis vi erus intumuerat neci darentur urbs ipsa hostili ier ἡirepta:vt nunquam commota multitudo in uno gradu resistit. Omneque 3 o magnum facinus aliquid ex iniquo habeat propemodum necesse est: Oppida alia surbes Panormitanorum exemplo multis in locis tumultuats sunt.Messa na in fide tantisper perstitit Herberii Aurelianensis totius insulta pro Francis Praefecti Θiligentia &auctoritate Metus haus diuturni osticii magis fer extitit I aque Mesanenses breui aliarum urbium auctoritatem secuti,correptis armis rebellarunt Gallico tum praesidio tum Praesecto urbe pulso. Guillelmus Poria celleius Calatas bimiae praetor quamuis natione Francus, in medio seditionis ardore abire incolumis permisius est una probitatis & modcstiae opinione tectus. Hic sitit etiitus prochitae coniurationi famosae magis quam clarae siculi sane residente animorum impetu tometsi intelligebant quanio in ptriculo es sent,quos iam etiam caedis de semonis ij poenitere coeptile, obstin times tramen animis mori prius , am se Francis de erent, Aragonium Regem tid opem se rendam solicitare constituunt: qetiose ille tempore as Dertusam tenebat in

structa classe, certusque in Africam fel infre. In te euastatis ijs lilioribus lora gelateque,ctini mutato repente cursu in Corsicam appulisset,caesos in Sicilia pulsosque

SEARCH

MENU NAVIGATION