Io. Marianae hispani. e Socie. Iesu, Historiae de rebus Hispaniae libri XX

발행: 1592년

분량: 978페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

661쪽

De Rebus Hispaniae.

ante amissa erant, in Alsonsi potestate omnia rediere.Mnestsi fortui cui hodlaia 6 4 a s Maria nomen est, pidum adiunctum veteribus edifici js instauraiis His rebus persectis salutis anno M. CC sexagesimo quarto,Hispalam itum .copis quoniam hyems appetebat pars in hiberna dimisi pars missione impetrara domu

frequentes iuerunt. Inter haec fama,quae omnici in maius auget,& magnis rumoribus asserebatu hostes exAfrica no iam auxilia sed iustum exercitum euocare,

belli cura quod a nostris inserebatur,&spe no dubia veteris imperij restituendi in Hispania Gastellanos &Aragonios qui proximi erant periculo,primiq:Maurorum impetum excepturi eranr,ij rumores vehementer perculerunt prior Al- sensus de belli summa solicitus Iacobum Regem Aragonium, ut vires coserret Icisolicitare constituit. Comune utriusq:periculum esse .utriusq; nationis caput eas copias petere .debere eum si minus propinquirate ct necessitudine moueatur,rei

Christians periculo ad arma incitari petius luanius Calatrauς Magister his de rebus ad Iacobum legatus Caesaraugustae Nonis Marti j sui Regis madata explicuit additaeViolantis Regins lirieras,quabus a patre omnibus precibus t opem ferret reipublice sibi & nepotibus postulabat. Erat Iacobo gloriosum a lato Rege de ineunda societate priorem esse appellatum .verum quietae res non erant.

nhj nondum satis pacati inter se dissidebant regniqj proceres & plebcm in factiones diducebant via te latrocinia & scelerum omnium licentia tanta quanta uniuersiae montanar Aragoniae ciuitates compulit,hetaerias inter se constituere, a inire societates legibus constringere nouis atq; seueris sceleratorum hominum audaciam,ac pr sertim suppliciorum magnitudine nam minori commisso delicto omnibus tormetis necabantur:leuiora ob peccata sustuario aut alia ignominia penas ipsi dabant:& magnitudine prens reliquis documeto erunt,ut a scelere abstinerent procerum praeterea volutates a Rege erant alienata . honores Smagis ratus externis aut obscuris hominibus demandari conquerebantur leva patrias inuerti:& qui earu custos erat,Iustitiae prssecti auctoritatem imminui. vectigalibus no moso plebem sed ingenuos etiam & immunes homines opprimi mortem subeundam potius,quam iura libertatis paterentur euerti Har communes querela erant. quemque praeterea,vti erat assectus animo,priuatim suos 3 odolor urebat. Iraqj cum Barcinone Rex pecuniae redigendae caussa, Bouaticum conce ii in conuentus et ijser Raymundus Folchius Vi e comes Cardonae intercessi obstinato unimo nisi Rex mutaret atqj ab iis re iuriis abstineret, assi binans se haudquaquam quieturum. Neq; destiti siet,nis1 alij proceres docuissent, quam alieno tempore turbas concitaret.praestare tantisper disserre, ne agendi occasio elaberetur. Catalo unorum exemplo Aragoni j gens in tuenda libertate constantio prouocandi erant Caesaraugustia ea 3e causia conuentus habiti. ibi magna pars procerum regiae voluntati restiterunt. Fernandus Sanctius Regis filius & simonVrrea eius socer,se duces costiernatis pr buerunt:atqj secessione ficta Alauonae scelus inter se aduersus Regis potentiam iunxerunt. Res ad am Ho .ma spectare videbatur, actum tamen annitentibus viris sanctis, ut iure potius ageretur neq; Rex siue ex animo siue simulatὰ recusabat emendare,in quibus eatenus peccatum esset hauὼ ignarus multitudinis impetus instar torrentiς esse, violentos quidem, haud diuturnos tamen. Factis inducijs iudices in cotrouersia dati,

662쪽

Liber Tertius decimus.

dati Episcopi Oscens s & Caelaraugustanus. quorum prudentia non magis controuersia sedata,quam Regis calliclitate omnia serme pollicentis sese pra stitutarum pro quibus proceres tumultuabantur.Tumultu sedato, copijsq; comparatis ad bellum itum est salutis anno millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, a a s s Alsonsus cum suis copijs Granatenses fines irrupit. Iacobus Murciae Regem s-bi impugnandum desumpsit Omnia suere opinione facilioramullam enim paulo insigniorem manum ex Asrica venisse inuenio:qua de caussa incertum , nisi quos Mauri soci j dubii sunt atque suspensae ex fortuna fidei. Iacobus Rex per Valetinum tractum in Castellae fines inuectus Villenam Mauris abstulit: Ema io nueli ai Alsons Castellae Regis fratri restituit genero suo erat enim Constantia Iacobi filia Emanueli iuncta. deinde Elda Orcetis Illicitani sub iugum missi,

multaq; alia eo tractu oppida hostibus detracta,pars vi deditione pleraque. Ad haec Stabero sumine transmisso commeatus interceptus, qui duobus millibus iumentis cum iusto praesiὰ io militari Murciam deserebatur. Interea Alsonsus Rex Granatenses impugnare, omniaque circum infesta reddere non desistebat. prorsus ut de veteri s dere instaurado nostros appellarent Reges Iacobus & Alsensus,ut de belli summa coram deliberarent ex composioAlcarasum propter loci commoditatem ad colloquium venerunt. assuit Regina Violantes.ex collo - quio ad arma discessum Aragoniae copiar,ut erant a rebus omnibus paratae, Orao celi Murciam promotae mense Ianuario anno millesimo ducentesimo sexagesi ras εmo sedito. Est ea urbs in plano quidem sita iam cenissima regione, quam staberus amnis interfluit, & diductis rivis tum agros tum urbem irriguam facit .malis citreis consta quidem est sed nostra aetate bombycis praecipuus prouentus.& tunc multis munimentis septa. neq. amoenitate potius,quam usui belli cosultum erat validoque instructa militari praesidio: vride minus terroris ab hoste erat nostris suspicio ne obsidio in longum tempus duceretur. Aliquot leuia priἴ-lia erumpentibus Mauris initio suere nostris semper prospera. neque Aiu iuit,ctim Mauri & Aragoni j Regis dexteritate illem, & spe ipsi desensionis abie

cta urbem dediderunt. InterAssensum Regem & Granatenses colloquio ad Alao calam Bensaydam inter eos habito, foedus interea in has leges ictum est: Gra natensis Rex a scedere Hudietis abscedito. Ducenta quinqoaginta numorum millia quotannis pendito ut antea solitus erat Contra Gui3ixensas &Malacitanus reguli ab Alfonso deseruntor. Iis nihilominus annuae induciae a Maurodanior. Regi Murciae,s in potestatem venis let,vita donator. sedere constituto Alson sus Murciae urbis cernendae studio , cum Iacobus rebus consectis in patriam discesisset co se citato proripuit. ad S. Stephani oppidum Hudielix Mu ciae Rex obuiam factus, atq: ad Alfons pedes procumbens fidem eius non vir- virtute magis quam clementia, & liberalitate praecipuam implorans, se errore lapsum,se amentia praecipitem misereretur supplicis atque tantis malis domi 4o ti: ita receptus est,ut regio nomine abstineret,ijs agris contentus,qui ad sustentandam vitam dati sunt. Regis nomen Mahomadi datum eiusAbenti uti fratri, quem ad Almeriam interfectum fuisse,superius dictum est atque tertia tantum vectigalium parte retenta,reliqua in Castellae fiscum inferre mandatum. Is hu ius belli,vnde tantum terroris extiterar,finis suit.

663쪽

De Rebus Hispanis.

si fris merit in Hispaniam. p. XVI. I,ῆς Id J V O tempore Baetici & Contestani bello Maurico aestuabant, in

reliqua Hispania tranquillitas erat aut modice lacessita pax Lilc riti res miraculo proxima in tanta principatuum multitudine,raniataque procerum & populi libertate. Gonsaluus Iuanius Baranius principi loco inter Vascones, cum nuncium patriae per publicas tabulas remisset, more ijs temporibus usitato, in finibus Aragoniae annuente Iacobo Rege extructa arce Boeta, inde finitimos Vasconum ioagros vexabat. Molestiam ex ijs rebus conceptam, ingenti populi laetitia inu tauit spinei es itide malis, quod Christi capiti fuerat impositurii , pars non exigua in templi maximi pompelonensis thesauros illata donum Ludovici Regis sancti, cui Balduinus Constantinopolitanus Augustus senescente iam Franiacorum in ea urbe potentia, & in magna pecuniae difficultate id pignus accedipti subsidii esse voluit, magna apud populares inuigia : quod res sua sancti

rate eatenus intactas loco mouere non dubitasset. Magna id serium religio ne nostra etiam aetate visitur Lutetiae, in regio Francorum sacello. IHaec in Hispania. Ex Italia autem asserebatur anno superiori Francorum armis Manias redum Regem regno vitaque spoliatum Carolumque Ludovici Regis fir dio trem in eius locum subrogatum: quem Vrbantis prius, deinde Clemens eo Domine quartus Romani Pontifices ea spe in Italiam euocarant,regijsque insignibus aduenietem Romae exornandum curarant. Ad Beneuentum acie dimicatum: unoque & facili praelio Norrmannorum opes tot annos forentes conciderunt. Quadraginta mille aureos ut nouus Rex penderet quotannis Roamanae ecclesiae, mandatum est: atque ab imperii nomine abstineret, quamuis vltro esset delatum. Mansu li calamitate Iacobus, perinde vi aequum erat commotus animo, vix peructo Murciano bello, in extremam Catalaunis in abiit: si quo modo Nortimannorum reliquijs opitulari posset, regnumque a 3 se attrahere tute affinitatis cum Mansiredo initar suum. Alfonsus Castel- 3olae Rex interea Murciae rebus componendis, nouis coloni js deducendis,extruendisque tota ditione arcibus praesidii causia erat intentus. Idonea e Castella multitudo tot urbibus & oppi iis incolendis non suppetebat. Catala iri in ea loca magno numero euocati simi. Neque desistebat Gui didienses &Malacita nos contra leges foederis occulte subleuare. Quod ut expostularet, praesensque conquereretur foedus ab Alsonio violatum, Res Cran tae Muriaciam venit: & responso accepto haud satis aequo amplius alienatus discessit. quam occasionem nonnulli proceres arripientes Alloni o pridem insensi cum Mauro clam collocuti, ipsum ad bellum capessendum incitarunt. consili j pz'inceps Nunnius Golaluus Larci magno vir ingenio,in agnisqspibus & clientelis. 4o

Nunnium patrem Ioannemq. fratrem multis abs Rege inaurijs violatos obten iebatur: unde nouorum motuum materia parata , chim pacem diuturnam sibi

Rex polliceretur,& venturi securus Villam regiam abi, set ut surgetis magnis operibus oppidi moles & elegantiam praesens videret. Inde in Galliam missi legati,

664쪽

Liber Tertius decimus. 6 ς

legati anno millesimo ducetesimo sexagesimo septimo ad Ludovicum Regem OcrSanctum, filiam expetitum cui Blancae nomen in Ferdinandi filii coniugium. Ipse Victoriam coneessit: quo eum mutui colloquii caussa Rex Angliae per legatos reuocarat, venturum se quam prim iam promittens, ut de rebus magnis coram statuerent. Is, qua de caussa incertum, sed venien si tamen aut iacultatem, aut voluntatem non habuit. Eduarsus filius maior mistus est. quo iam tempore se Burgos Alsensus retulerat. &coniunctis serme diebus ConstantinopolitanaAugusta domo profuga imperioque pulsa a 3 Regem venit Balduinus eius vir, & Iustinianus Patriarcha Micbaelis Palorologi armis Graecia pulsi,a Sul-jo tabo AEgypti in rercepti in sega erant scilicet. uxor Augusta 3e viri liberatione solicita, argenti pondo viginti millia redemptionis pretium pacta, Romanum pontificem & Regem Galliae adiuerat. postremo Burgos appulsa, anno huius seculi sexagesimo octavo, cum tertiam tantum pretij partem abs Rege peteret, integrum argenti pondus accepit, insigni potius atque ambitiosa, quam prudenti liberalitate, in tanta aerarii dissicultate. proceres id praecipue in Alsons act)onibus accusabant:quoa subsaia reipublicae inani laudis studio prodegisset. & commotis semel animis sinistre accipiuntur, etiam quae

recte facta sunt Huius narrationis quidam scriptores fidem elevant:negantque Balduinum a Sullano AEgypti captum. Nostrarum nobis historiarum conatio sentiens auctoritas potior fuit: tametsi non ignoramus pleraque sepe supra verum famae praedicatione augeri. Illud sertur, sanctium Archipraesulem Toletanum hoc anno defunctum. alij quarto anno ante putant,argumento diplomatis Calatratiar militibus publice dati Era millesima trecentesima secunda die Octobris septimodecimo : unde Toletanam ecclesiam rectore vacuam confirmant: conuincuntque nisi sint numeri vitiati. In eius certe locum Iacobi Aragoni j Regis filium Sanctium nomine substitutum quaestionis non est: venisseque Toletum per haec tempora,vt mox erit explicandum.

Dcosus Aragonia Rex Toletum Cenit. Cap. XVII.

E R idem tempus res Italiae in maximo motu erant, Corra lino sueuo paterna regna armis aduersus Pontificum interdicta res e

tente. Fridericus Austriae Dux , Henricus Castellae Regis frater Roma , ubi praetor erat generis id nobilitati potius quam me ritis proprias datum erat) Gibellini tota Italia exciti Corradinum secuti

sunt. In Marsis ad Fucinum lacum Carolo nouo Rege obuiam sacto collata signa. vicere Franci, arte magis quam vera virtute. Fridericus & Henricus in acie capti: Corradinus in fuga. de Corraditio & Friderico dicta caussa supplicium est sumptum: nouo & crudeli exemplo tantos viros quibus anceps priγ o si; fortuna pepercerat, post pugnam in iudicio capite poenas dare Aragonia interea leui motu agitabatur, Gerardo Cabrera de Vrgeliae comitatu contendente cum Aluari fratris nuper de sensti filios nothos elle accusaret puerorum imbecillitatem Raymundus Folchius eorum auunculus alij que viri, principes commiseratione aetatis, aut alia necessitudine deuincti tuensam susceperunt

f s , Iacobus

665쪽

6Α6 De Rebus Hispania.

Jacobus Gerarὀi causam probath visus est iura sua in Regem Ipsum transserentis, nam viribus dis debat. Rex Granatensis Guidixenses & Malacita nos im pugnare pergebat, tum iure suo, tum beneficio ste teris nuper cum Alsonso icti: cui quod hostes clam subleuaret, barbarus insensus erat. Nunnius Lara geLupus Harus Regi suo irati faces subdebant Mauro, polliciti si bellum instauraret, sese palam ad eum transituros, multosque alios proceres a Rege penitus a laenatos Haec rumoribus&iama quam nihil rei magnas sugit, iactabantur. testibus comprobari non poterant. Re ergo nece sibi is coimpulsu, Lex in Baeticam abiit. Itaque inuenio Hispali hoc anno tertio Kalend. Augusti litteras abs Rege batas, quibus Uergaram Golpus coae oppidum ad Deuam fluuium ibampliscatum, veteri Sancti petri Ari nox appellatione mutata municipi j iure donauit. Baeticae rebus utcunque compositis, adulta iam hyeme, retro referre pedem compulsus est,ut Iacobum Regem venientem exciperet,quena sancti j iiiij preces Toletum vi veniret adegerant ut quoniam ipsis diebus quibus Christi Dei natalis memoria recurrit, sacris primum operari parabat, publicar laetitiae interetici. ad Hortar coenobium Alsonsus processit socerumque honoris causa in urbem deduxit. ubi die dicta Sanctius diuina hostia solenni su crificauit ritu. Rex uterque Regina soror, Ferdinandus princeps celebrantem cohonestarunt. dies octo Toleti consumpti neque amplius Aragonius Rex deritineri potuit : cum belli Hierosolymitani quamprimum suscipiendi studio a di oderet extrema aetate senex neque tibi parcens neque domestica negotia,quibus erat implicitus multis ' masnis curans prae studio nomini, Chri itiani amplificandi veteremque gentis gloriam,quae obscurata e se videbatur in Syria iis urandi. vir magnus,dignusque cui melior in eo fortuna contigisset.

Arsi itis ag sitim sisertim pro eatis. cap. X VIII.

D extremum malorum ventum crat in Syria, regnumque maiorum virtute constitutum, nostrorum ignauia & cessatione collapsum erat: tum principes serrum inter se stringunt, commoda pu 3 oblica religionis dedecus priuatis cupiditatibus posthabent. Virtutis indoles,qua res tantae persectar erant,consenuerat,rerum humanarum inconstantia: & quoniam toties irrito conatu principum, qui re Chl stiana subleuanda ebcateruatim mari terraque saepe commigrarunt, superi ribus annis id bellum erat tentatum Noua nunc se occaso melioris fortunae ostentabat:quae uno serme tempore Hispaniam, Angliam & Galliam ad arma repetenda excivit. Tartari ex ea scythiar parte prosecti ut quidam dis istant, ubi olim Tracta ros Plinius collocauit, cum Armeniit societate armirum iuncta, eam Syriae partem, quam Saraceni obtinebant, armis inuase rant: magna primum apud nostros spe pristinarum opum recuperandarum, oeuentu deinde nullo. Fuerant ab Innocentio quarto, quo tempore Lugduni generales conuentus agitabat, concionatores quatuor e sacro Dominici orobne,cuius ea tempestate celebris icima erat a diartaros amandati si gens horrico cultu bello dedita nulla aut praepostera religione,imbui posset Christiasa. 's ehea

666쪽

Liber Tertius decimus. 6qγ

eo ea cliligentia prosectum, ut barbari mitiores effecti nobis prae exteris benὸ

vellent. Rex eorum , quem Cliamum vulgis vocabant, hoc est Regem Regum, Europae Principes missis circunquaq: legatis ad arma capessenda excitare non desistebat, prope nodum conuitio:cum Christiani nominis gloriam negligere

viderentur Id superioribus annis factitatum est, neq; consequentibus intermissum. hoc autem tempore maiori conatu, ac nominatim ad Aragonium Regem cum Alarico cive Perpiniano, quem Rex antea alia legatione prouocatus ad Tartaros miserat noui legati venerunt sui Regis nomine omnia pollicentes,si

quidem arma induere viresq: conferre induceret in animum & legati quidemio Barcinone substiterunt: Alaricus autem Tolerum progresus,in conuentu principum visa a se & torius legationis summam explicuit. Ea oratione principum qui aderant animi non uno modo allecti sunt. Iacobus ad bellum incitatus est, id aetatis homo: Al sensus gener,& Regina, Graecorum dubiam fidem artarorum immanitatem excusantes omnibus precibus,quibus lacryms addebantur,abello deterrere conati sunt.vicit tamen Iacobi constantia,cὼm negaret pace domi parta fas esse otio se gare: aut vats paulo post interitur parcere, in tanto discrimine nominis Christiani. Alsonsus, quoniam ita deliberatum erat, centum aureorum millia in belli sumptus promisit. proceres Castellae nonnulli, in his

Magister militiae diui Iacobi, & promagister Hospitalis Gonsaluus pere ira sedio comites obtulerunt. Valentiam itum:vbi Tartarorum legatos Rex audiuit.praeterea a Palaeologo Imperatore legatum alium, commeatum si proficisceretur astatim pollicentem Barcinone valida classis comparabatur milite δί rebus omnibus instructa.Ρriusquam proficisceretur.Violantis filiae rogatu in e Horiam coenobium repetiit, is ijsq:& nepotibus vale dicto neque preces admittens quibus ab incepto deterrebatur ad classem res ijt: in qua triginta onerariae naia ues,& aliquot prς terea triremes erant: pridie Nonas Septembris die Mercuri ianno millesimo ducetes mo sexagesimo nono votis rite nuncupatis e littore sol iac suit, incommodo sane anni tempore atque procellis obnoxio. Itaq; cum triduo in Balearem minorem peruentum esse priusquam portum tenere potuissent,3 o sceda ventorum tempestate disiecti, alia alij littora tenuerunt. Rex ad Aquas Sextias appulsus vento reflante in Agathensem sinum reiectus est.non nulls naues,quae cursum tenere potuerunt, ad Acrem palestinae oppidum nauigatione

peruenerunt. in his Ferdinancli Sanctii naues Regis filii. Rex suorum cohortationibus fractus Mompelleri j se ex maris iactatione paucos dies reficit: atque propositi pertaesus, i superi aduersari videbantur rebus humanis irati, tamet-li talium cotemptor ut sortuitorum, in Catalauniam redi jt, nullo maiori operaepretio. In Castella Alsensus Rex Lugrunium usque processerat, comitante

Eduardo Regis Angliae filio, nurui obuiam : quae pactis nuptijs in Gallia, a

sponsum per sines Vasconum veniebat. nuptiae Burgis celebratae, apparatu

o post memoriam hominum maximo & celeberrimo. Iacobus Aragonius Rex spons avus, At sensi Regis inuitam & Petrus Iaeobi maior filius interfuere. Eduardus Anglicans iuuentutis Princeps,Rex Granate, Alfonsus ipse Rex ea usque fratres & fili j . atque patruus Alsonsus Molinae regulus, ex Italia, Galliaque atque Hispania plerique proceres conuenerunt. in his Guillelmus Mon

667쪽

6 3 De Rebus Hispaniae.

liorum nomine iure decederet: quod in Castellae regnum obtinere credebatur, Blanes filius quae Henrici Regis soror fuerat natu maxima. solenni peracto Iacobum socerum Alsonius officii causa Turia nem usque deduxit

N G LI Francique suscepta sacra expeditione,aliquanto longius

in opere quam Aragona; processere,sed nihilo tamen meliori exitu nis quod foedere inter utranque gentem ea de caussa facto, Lu- ro' tetiae in frequenti Principum conuentu veteres controuersiae sublatae sunt. 1s fructus vel maximus tantarum molitionum fuit. fianesque utriusque ditionis in Gallia inter Francos &Anglos communi consen sit descripti ea potissimium lege, i dum Rex sanctusTune tum oppugnaret,quo hortatu Caroli fratris ire contendebat Afros Italiae semper infestos. Siciliae &prouinciae phocaeensi sormidabiles disputantis, primum euertendos esse: Anglus classe comparata syrium perdomare r. Eduardus Anglicae iuuentutis Princeps ut conuenerat, ispanis atq: Italiae lutora cum valida classe legens cia piose a idem copias exposuit, in ipsis initiis a supremo vite periculo numinis opes erimus. in cubiculo enim percushr eum adortus,unum atque alterum vulnus a o infliYii. Insidiator in vestigio trucidatus est. sceleris praecipuus auctor ne tum quidem cognosci potuit. assassi nos gentem in pericula promptam fama tera o nuit. Rex sanctus cum tribus filiis galen.Marti j salutis anno millesimo ducentesimo septuagesimo Massilia soluit.Theobaldus Vasconum Rex Henrico fratre ad regni procurationem relicto,religionis promouendae,virtutisque Ostentandae cupidus Regem socerum comitatus est immite & turbidum e tum nauigantibus suit Tune tum appulsa classe oppugnari coepta acie victi semel atque iterum barbari,clim urbe se continerent ad sextum mensem obsidio tenuit.quo

tempore maligni sideris vi exorta pestis multos consumpsit. in his Ioannes Ludovici Regis filius prior aliquanto ipseq: Rex ad octauum galend. Septem- 3 obris prosuuio decessit.Cum insigni ignominia discessum ex Africa esset usque adeo vires nostrorum & animi conciderant, ni Caroli Siciliae Regis superuentu confirmari essent Cum barbaris ea lege foedus ictum est,ut quadraginta millia aureorum Carolo ipsi & posteris quotannis penderet:ex quanto tributo staculus Romanae ecclesiae erat obnorius. Drepani in extrema Sicilia, quo se ex Africa contulerunt Theobaldus Rex ad quintum Decembris diem obi jt ea ne cessitas belli sacri ommittendi, quod toties infeliciter erat tentatum, es patriae repetentia: luit. Ludovici Regis viscera ad Montem regalem in Sicilia, corpus in D: Dionysi; prope Lutetiam sepultum Theobaldi Regis corpus odoribus dissertum Pervini Campaniae urbe in Gallia in maiorum sepulcra illatum est civxor Elisabetha consequenti anno Aprilis vigesimo septimo die, quinto Kal. Maij, Hierae in prouincia Phocaeens defuncta est. corpus in Barra monasterio compositum. inseriar ex Christiano ritu omnibus magnificὸ facta . Ad Castel

lam reuertamur.

668쪽

Liber Tertius decimus

LFONSI Regis animus uno tempore multiplici cura suspen

sus erari ardebat in primis cupiditate Germanici imperij cernen di, a3 quod multorum litteris,& conuitio propemodum erat euocatus.regni proceres erari animis alienati.nocebant asperi mores, ct nimia seuerita cui assueti non erant. praeterea rumor a ferebatur, bellum ex Africa instare : maiorique quam unquam apparatu copias comparari uametsi Petrus Martinius maris praesectus, λlmirantum vocant Gadi , o tanos Mauros inopinantes oppreserar anno superiori. urbem,& insulam presi- dijs obtinere difficile erat itaque Marrocio Regi relicta, in cuius ditione antea fuerat ea barbari promerendi occasio quaesita est scilicet. Ab Alsensio Lusiano Rege,Dion us lilius octo natus annos ad auum Castellae Regem amandatus est, ut regno Lusitano immunitatem impetraret. Actum Ae ea re in principum

conventu:&c teris aut tacentibus,aut etiam conniventibus cum Regum voluntati repugnare tutum non sit, Nunnius Gonsaluus Lara coniurationis princeps refragari est ausus negabat regni maiestatem quouis praetextu, multo minus in pueri gratiam imminui aequum videri. Uicit in concilio Re gis sementia, ut Lusitanta immunis esset: & Nonnii tamen libertas in Re-ao gis animum altius descendit, quam quisquam existimaret: & ad alias ostensio res adiuncta esseeit,vi Nun niuq Harus,& Philippus Regis frater exitialia consilia reipublicae Regique agitare non dubitarent: & quoniam varibus non satissidebant,externa ptiesidia comparanda decernerent Itaque dum in bello sacro Theobaldu, distrimis erat, a Philippo Homicus Vasconum procurator, eo-ram de iungendo cum ij x proceribus foedere appellatus est. Catilior ille, e belli grauissima molem ad se attraheret, fratris absentiam excusauir. proceres ea spe depulsi Reges alios Lusitanum, Granatensem, ipsum qj adeo Marrocium Imperatorem per litteras,vt vires iungerent,bellum qi Castellae inferrent, solicitarunt csco impetu in vindictam prςcipites. EratΑlsonso sublime ingenium,3o sed incautum, superbae aures,lingua petulans, litteris potius,quam ciuilibus a tibus instruebas: lumque coelum totis serat, obseruatque astra, terram amisit. 1s re prodita indicio Ferdinandi peresi,quem contutati in partes attrahere conati erant, concussa mente , ac periculi magnituAinem tandem consideratis,ad eos motus pacan3os sese totum conuertit. Murciaq; ubi tunc agebat ad proceres,qui Palentiae conuentus agitabant in noui belli curam intenti, Henricum Aranam legatis quom modo possent agendi deffieritate ab ea mente deduci. ipse & Regina vYor Valentiam profecti cum 1acobo Rege de rebus omnibus consilia communicarunt. Iacobus ut erat a multo vita callidus,quo tempore ad Ferdinandi nuptias purgos venerat,prouisa,quae imminebat, tepestate ex alie- o natione Principum, Alsonsum grauissimis verbis castigarat: dederatque prscepta. ut a subditis amari,quam timeri mallet. Reipublicae salutem in ciuium beneuolentia esse:exitium in ossio Omnes regni ordines sibi conciliare sore salutare si minus id posset praesules & plebem in primis complecteretur, quos procerum insolentiis opponeret De nullo occulte supplicium sumeret formidinis

669쪽

6 o De Rebus Hispaniae.

in icio maiestatis dedecore. Qui enim in alteram partem decernit inaudita

causia, ius licet decernat,iniuriam tamen sicit Haee serme vitia in Alsonso culpabantur: quae si opportune evulsa essent, magnis calamitatibus respublica fuis set liberata eo Regum colloquio nihil pres terea rei magnae gestum est rursusq; Alsonsus ad Regem socerum Alicantem proscisci vertente anno necesse habuit, obtestatum , t Aragonios proceres in officio contineret, ne cum rebellibus,ut sacere parabant,foedus iungerent:& quoniam Granatensis Guidixenses, ct Malacitanos bello vexare pergebat, utris opitulari aequius foret consilium daret. Censuit Iacobus veteri scedere standum, neque ultro Granatenses illato bello irritandos , ideri. Aranae legatione nihil prosectum est:& Rex Granatae 1 o procerum impulsu violato scedere prior in fines Christianorum irrupit finitimos agros urere atq: depopulari pergens aderat ex Africa equitum manus quos

Iacobus Abeni et lius praemiserat. His rebus nunciatis, Alsonsus Ferdinando filio qui tunc Hispali morabatur in noui selli curam intentus,per litteras mandat, ut copijs omnibus in Granatensem Resem seratur. ipse Burgos profectus ellis quo modo rebellium animi sanari possent in ea urbe conuentus agitati ex niuersa δitione:ac nominatim rebelles euocati side publica & quo tutior e set accellus, loco extra urbem 3esignato in regio Xenodochio. Regis & procerum colloquijs, quae non uno loco sunt habitu, amplius exacerbari voluntates vita sunt: prorsus vis te abiurata qua Regi obstricti erant, Granatam frequentes ro , abierint, eius seculi anno septuagesimo secundo: Nunnius, Harus, philippus tria coniurationis capita. pCeterea perdinandus Castrius, Lupus Mendoetius,sgidius Rca, Rodericus Saldania. ex minori nobilitate alij, quorum numerus

iniri vix potest. In ipso discessu oppida incensa agri vastati, omniaque hostilis

animi exempla edita sunt. ex Toletum magnis itineribus deinde in Oretanos Almagrum contendit quia nondum desperabat proceres sanari pose, Regemquc Granatς nouo sce ere conciliari, in eam potissimum curam incumbens,&D minus succederet bellum omnibus viribus supremoque conatu illaturus.

Noui Ariagonia motus. cap. XXI. 3oV O haec tempore in Castella gerebantur, philippus Galliae Res

qui Ludovico patri successerat,nouis principatibus augebatur Aliassenso patruo qui Pictaviensis &Tolosanus Comes erat, Ioanna eius uxore sine prole per idem tempus desunctis. neq; multo post xens s Comes Rogerius Bernardus ditione spoliatus est, non alia maiori de caussa , quam quod magistratibus regils parere aliquando recusasset. Ea res Aragonia arma, quoniam in Iacobi 1ide Fuxensis ditionis parserat, in Gallos concitata qui3em: sed Iacobi tamen prudentia sedata sunt. praesertim cum noui, atque intestini tumultus metus instaret Petrus Aragonis ii 45stu, filius Ferdinando sanctio fratri suo ex impari matri , insensus erat: quod quo tempore ex Syria regijt, a Garolo Rege Neapolitano eximie cultus, cum eo evitialia reipublic consilia communicasiet. Erat Fersinandus Burria. noe:quo loco petrus cum manu militari postquam in des facto impetu irrupit,

in atrem

670쪽

Liber Tertius decimus.

fratrem locis omnibus quaerere, scrutari latebras, clausa effringere,strepitu detumultu omnia miscere . cum interim Ferdinandus s Alsonsa Vrrea usor sese occulte periculo subduxissent. Haec initia magnorum motuum sueti, S regni proceres fratrum simul ratem suam occasionem scicientes, in duas factiones distracti stini: tanta obstinatione, ut viribus auctis Regi ipsi bellum indicerent hau/ ullo operaepretio, nisi quod Cardonae Vicecomes, alij que proceres partibus insecti, ditione spoliati sunt. Ferdinandus Sanctius Regis filius

acl Pomariam arcem obsessus a fratre , atque in potestatem redactus, in praeters ventis Cingae vortices praecipitatus perist, fama uncipite iure ne an in-ro iuria. Duce certὰ sublato caeteri quieuere. hic parraci iij fructus suit. verum Ferdinandi mors tertio post anno contigit. reliquit filium in minori aetate Philippum nomine, ad quem gens Castria generis originem refert. Rogerius Lauria in agro Valentino Rahello & Abricato praedios donatus abs Rege ethopera merces, quo3 exvltima Italia Constantiam nurum e set secutus magno

deinceps vir ingenio, summusque Dux praesertim mari futurus. Cum Vasconum Rese Henrico qui fratri sine prole defuncto successerat,& cum quo Araiagoni js simultates erant ob interceptum iniuraa regnum, in multos annos inia duciae pactae sunt. Iacobus Rex in tanta suorum ad arma consternatione, taniisque dissiclijs prouidebat, ne pars altera Vascomibus iuncta, negotium saces-aο seret, faciliore consensu ad bellum quam a s pacem concordiamque. & maior cogitatio pectori insederat vires in Mauros uertendi: uose fama tempestas Hispaniae imminere,nis opportune occurreretur,prudentibus videbator.

R D E A A T Assonso, cupi sitate Cermaniam adeundi, imperii insulas coronamque suscepturus: eo maiori studio ct festina tione,quod auctore Cregorio decimo Romano Pontifice Germa-iniae proceres malorum pertae s. quae interregni tempore multa de grauissima atquc diuturna erant perpessi , nouam electionem adornabant Alsonso praetermissis, Richardo pridem defuncto Eo nuncio perculsis Rex, ut par erat, priorem tarditatem noua sestinatione compensare volens, haudquaquam opportune in unam adeundas Germaniae curam coepit in acumbere. Prudentibus tranquillitatis &reipublicae cura praeserenda vi3ebatur. leuissi mus quisque S suturi limprouidus, spe vana tumens, ad profectionem hortabatur. nec deerant qui ambitione stolida,arma equos,ulia belli sub

sidia comparanda praedicarent, qua si hostes subiugaturi. ab aliis,id ipsum quod

paranti prosectionem tot aduersa ante contigissent, in prodigium & omen o mali successu; vertebatur. Alfonsus natura cunctator. rationes regni impeditae. de si aliquam honestam speciem nactus ellet, testiturus dedecoras metu expeditionem parat, quacunque conditione Granatenses de proceres ad foedus a r. trahere satagens. In eam curam intento Rege Athamarus Granatae Rex , saluatis anno millesimo ducentesimo septuagesimo temo inchoante , diem obiit,

SEARCH

MENU NAVIGATION