장음표시 사용
141쪽
excitatis, quarum est simplicissima structura, similitudo vero eadem cum illa, quam Belido archit. Bib. S. 666 descripsit,& nuper Cel Pallas apud Basthhiros reperit. Itia. II. p. s.
Rei pecuariae nulla seu scientia, seu cura. Boves, nisi operarios, non habent saginariis pabulum providere nesciunt. Vaccas tuentur fere solius lactis gratia nam id neque in butyrum cogunt , neque in caseum premunt. Villi pecoris propter opacum, lVosum regionis ingenium tutela pene nulla, praeterquam in superiore provinciae tractu pluribus locis aperto, in quem Excel D. Comes anhovic a Durtivis ovium greges traduxit. Idem armentorum quoque tutelam primus adgredi instituit , amplo ad eam saginario aedificato. Caprinum pecus, cui rupes silvae ad pabulandum cordi, maiore numero sequuntur Sola fere pastio est milli generis, glandariis silvis ad eam maxime opportunis, quae, si fructum perferant, autumno, hiemeque numerosissimos suum greges commode alunt. Nec glandibus solum , sed refosssis etiam imridis aquilina radicibus res pinguitudine crescunt, si modo perpetua is aquae sit potestas ; nam si sitiant, in maxima etiam pabuli ubertate non proficiunt. Glans fagea, prius quam illi adsuescitur, sues temulento , lardum autem minus fidimum facit; sed id, si sui a pastu reduci granaraeae mays praebeantur, brevi post tempore coagulatur. quorum clavonis corum
142쪽
corum cum ungaris cognatum esse genus videtur, sequa in utrisque cursu celeritate, tolerantiaque sed ingenio dispari, quod, cum nostri facile mansuescunt, cum illorum feritate perpetuo colluctandum sit. Vehiculorum forma a nostris in eo diversa est, quod rotas adeo vicinas adnectunt, ut posterio. res a primis fere nullo intervallo absint; quae reso capacitati vehiculi multum detrahit, iachinam in motu minus fidelem reddit. Villaticae pastionis proventus pene nullus est. In superiore tamen proVinciae traist meleagridum gallopavonum greges pascunt, quos in Vicinam Croatiam ante se agunt. Examina apum in alvearibu plerumque vimine textis non infrequenter collecta habent. Mirum autem eos apum domicilia in silvis non pervestigare, neque cavatis de industria arboribus sedes examinibus parare, ut uberrima sine labore mellis vindemia obveniat. Id ferae culturae genus in Rusia , Polonia, Germaniaeque quibusdam locis usurpatum silvosiss1mo huic re. gioni maxime conVenire Videtur, nec dubium , quin e spontaneo hoc mellificio plurimum nummorum contrahi posset. Bombycum educatio, etsi huic regioni pene adhuc novitia, eo processat, ut hoc anno a 36 florent pro folliculis non siccatis inloseganam provinciam redierint. Earum curam rustici a prima seminum animatione usque ad animalculorum
143쪽
ematurationem suis in mapalibus prosequunturi cum deii de folliculos iam fecerint, fatisque constiterit, maturos amesse, eos protinus carpunt, inviolatosque ad rei sericeae administratores deferunt, atque aere commutant. Ab expertae fidei viro didicimus, plurimum ad splendorem serici adiici, sit, cum fila solliculis detrahuntur, quoties nova iis aqua adfunditur, toties quanta volam implere possimi, lini semina in calidam injiciantur. Sed id in iis, quorum capillamentum candidum, minime faciendum est, ne color musicetur. Nec minus ad rigorem lorum confert, septem, OctoVe guttas aqua sandaracha gummatae lebet instillare, quoties Vetus balneum novo
In nicotianae cultu nihil a more peritissimorum cultorum discedunt sed is paucorum est, .fere eorum solum quibus campestris proVinciae plaga obtigit Plurium, imo universorum per Omnem claVOniam colonorum cura versatur
in educanda, multiplicandaque Pruno domestica, quoniam ex ea etsi non uberior, gratior tamen illis vindemia, quam e vitibus, provenit. Illi solum argillosum Orienti, aut meridiano soli subjectum aptiss1mum habetur. In noVis pomariis, in o dinem arbusculis positis, primis annis ante , quam radices longius procedere possint, eam may interserunt, ut, quoniam terra inter plantas fossionibus frequentari debet, stirpes a melius
144쪽
melius convalescant. Cum deinde eo processere arbores, ut infimi earum rami dentibu pecorum Violari iam nequeant, ea pomariis impasci sinunt, idque faciunt non pecorum blum gratia, sed etiam arborum, quod experientia sit, quanto te ra pedibus animantium, hominumque magis occvLatur, tam to arbores fruetibus amplius exuberare. Futuram arborum sce-cunditatem hi: signis aestimant: si novella materia hieme r beat si cum floribus folia pariter prosiliant; si fructuum indimenta brevibus pediculis ramo adne tantur. De ratione, qua generosum liquorem ex harum arborum pomis , fermento antea concoctis, igne exigunt, non attinet dicere, quoniam nihil a quotidiana, ut ea adpellari consuevit, destillatione duxersum habet. Atque haec fere sunt, quae de usitata huic populo domus, rurisque administratione ad scientiam nostram pervenerunt. Nunc ad reliquum ordinem propositae narrationis redimus.
Kalendis igitur Augusti Iepinum tenuimus. o in
loco ad plantas, quas iam supra commemoraVimus, sequentes adiecimus Veronicam scutellatam, scabiosam integrifolium, scutellariam galericulatam, 'asi oliam, senecionem paludo- sum, bellandrium aquaticum, Trifolium bbridum, striatum,
alpestre, pannonicum, ochroleucum, atque aliud pratensi non dissimile, a quo tamen caule minus diffuso, foliis striatis,
145쪽
glabris diiseri, Carduum pala rem is digitalem ferrugineam&c. Ceterum blande, ac benigne pro more excepti, comiter nobili possess1onis domino conviximus sed non ultra triduum morat Nonis Augusti versus Quinque acclesias iter instutuimus.
Non dubium, quin omnis eius urbis vicinia utilissimam naturae atebras scrutantium operam diu distinere posset. Sed nobis observare non licuit, nisi quae sponte se obtulere Montis Nelse , cui urbs subjacet, massa e rudi calcare lapide coaluit huic ad orientem, qua parte pedes Divae Virgini ad Nives sacra sita est, adplicantur minores montes, collesque e congestis concharum in calcem Versarum fragmentis concreti inde qua via ad oppidum Risubd perduct a est, collis occurrit, cuius omne solum candidissimo se praebet adspecta terra eius e genere argillosarum est cum calcare comtemperata, nec infrequenter tenuibus arenae siliceae venis intersecatur. Qua ab urbe versus occidentem receditur, arctis sima inter montes intercipiuntur alles, e quarum una pamca quargi in cristallum coagulatio etiam amethystino colore tincti agmenta, nec non gypsi cristallis adspersi, frusta ad nos adlata sunt. Ad eamdem plagam horae itinere ab urbe distat pagus Molos, e quo molares lapides in omnem non solum Baranyensem provinciam, sed vicinam quoque regionem a deve-
146쪽
devehuntur. Ei usui adhibent lapidem e particulis quarZinis, siliceisque compositum, maculis ab ochra martiali flavescent, bus, sparsum. plantis paucas torridae huius aestatis iccitati supe stites vidimus, carduum eriophorum, althaeam cannabinam Inulam bubonium, thamantam cervariam Ωιcubalum bacciferum, cor eam quarro iam , quibus addere placet eas, quas saepe alias mense Septembri in ea vicinia legimus, velut aconitumanthoram, centauream calcitrapam , de radiatam, carduum canum, melicam altisssimam, phalaridem setoidon , artemisiam rupesrom, Carduum, quem Boi arti, iesicam, quam nodosam adpella-Vimus. Postrema haec genera accuratius describere, atque conibus etiam illustrare non incongruum duximus.
Ex eadem radice caules plurimi densissime sibi adnascentes , lignescentes , leviter sulcati, rubescentes, tenui sesimo, raroque illo adspersi. Folia pinnato- multifida linearia subincana Flores in racem terminali globosi penduli. Habitat in monte Metsela, cujus sterilem is lapidibus confragosam declivitatem fere sola obtegit. Sitne haec nostra ad varietatem , ano Linnae reserenda fatis certo constituere non
147쪽
Caulis sulcato iriatus , ramosius, coloris spadicet, rara lanugine adspersus, quatuor, quinosve pedes altus. Folia sunt sessilia , bifariam pinnati fida , laciniis majoribus divaricatis, minoribus erectis , omnibus spina flavescente longa terminatis, supra virentia, Chirta, subtus tomentosa incana, prorsus ut in carduo eriophoro innaei, eo solum disicrimine, quod in nostro foliorum costae spadiceae ab utraque folii parte appareant, emineantque Flores erecti, terminales, in binis ut plurimum Oliolis et Iiles, nec glomerati Calyx ovatus e plurimis squam mulis lanceolato subulatis, spadice coloris, ciliatis,' spinula alba terminatis, lana plerumque modicissima, alias paulo copiosiore, coonexis constat Corollulae purpureae Pappus plumosus Floret mensibus Augusto Septembri. In plana uinque acclesiis subjecta regione copiosissimus Carduum hunc, ut ab eriophoro innae seiungeremus, auctor nobis fuit amicisssimus orsari, vir Bolanices scientissimus, in cuius iudicio numquam non adquiescere solemus propter quod etiam plantam ejus nomine insignitam esse voluimus.
Gramen hoc meliciae caerideo Lin inflane ab ea vel
ipso iam habitu, in eo etiam disteri, quod , cum caerulea
148쪽
pene enodis sit, haec nostra culmum habeat denis etiam nodis geniculatum. aniculam facit plerumque coarctata in nonnumquam, praesertim sublatis floribus, divaricatam spiculas gerit, quarum calyx breVis quaternos amplectitur flores, infimum sesJlem, reliquos pedicellatos , supremo plerumque incompleto Florum petatum majus in arist a brevem, , quo quisque flos altiore est loco, minorem desinit minus sub lente vitrea binis brevissimis velut arist is aculeatum comparet. Folia brevia, acuminata, rigidiuscula Gramen totum viridi surpureum, Geruleumque supra binorum pedum ab
titudinem attolli numquam vidimus. Habitat in sicca, lapidosaque montis Metse declivitate. V. Idus Augusti uinque acclesiis discessimus, fa
pigerrimis aquis gliscentem fluvium, cui sublicius ad pagum Lolesi pons instratus est, superavimus. Quidquid terrarum hunc inter fluviam, manubium inter3acet, solitudo est,
raris hominum habitationibus, praeter armentariorum, pselionumque mapalia, quorum persaepe nihil e solo exstat praeter tectum, sub quod in subterraneos specus correpunt homines. Solum sabulo, humoque contemperatum, ubicumque exercetur, largitate frugum impensi laboris gratiam res dit. apropter ingentes terrarum tractus frumentorum segetibus
149쪽
tibus disponuntur; sed longe maximi culturam non accipiunt, inadsis in eos pecorum gregibus, quorum gratia campi vasti relinquuntur. Numerus impascentium pecorum, si e modo camporum aestimetur, exiguus , si e multitudine, bonitateque pabuli forte immodicus est. Nam quid sabulum , quantumvis temperatum, nullo cultore Proferat, Praeter raram, tenuemque herbam, quae armenta commode alere, greges s tiare non postic Plantarum haec fere varietas est Gnaphalium arenarium , centaurea parricrilata , sacea, impineta saxifraga, thamanta cervaria, eranthemum annrtum, rustica eruca, scabiosa chroseuca, schillea idefolium Euphrasa lutea, plures Euphorbioe species. graminibus frequentiora sunt punicum dat lon,io eragrosty Cenchrus racemosus,
quae figendo sabulo quam maXime accommodata esse observavimus tum Misopogon Obomum Ilipa capillata , Gun-eea, quorum aridis e Dium integumento eminentibus cubmis pecora, quoad hiemem in campo tolerare coguntur, famem non tam propulsant, quam mitigant. Quaecumque autem terrae aratro commotae sunt, eae brevi post tempore Sasola Kali, prostrata, nec non obcnem ardens implentur eo, ut hae plantae praecipuum inter inutiles satis inte ascentes heibas locum obtineant. Non est hic nobis praetereundum novam quoddam cheiranto genus, quod his campis iam quondam
150쪽
rursum nuperrime a se lectum Cl. Josephus Mitterpa ber
Matheseos sublimioris in Universitate nostra rofessior nobiscum communicavit, potestate etiam facta, ut in publicum oderemus. Quod eo libentius facimus , quod ita occasio nobis oblata est, simul insignem Viri huius rei herbaris scientiam commendandi, simul publice profitendi, eius nos consiliis in dubiis circa plantas subnatis adjutos fuisse. Est autem plantae haec descriptio: eiranibus canus. ab XU. Foliis linearibus, integris, subtomentosis 3 caule ramoso teretiusculo scabro, subtomentosos liquis brevibus semiuncia vix longioribus, tetragonis fere tetraedris, anginti duobus oppositis exquisite prominentibus, Viridiusculis, hedris albidis, omentosis, scabris Stylus tetragonus longitudinem dimidiae siliquae aequans, saepe superans stigmate bifido instructus Crescit in sabulosis promiscue cum Cheirantho alpino, quocum demptis siliquis exacte convenit Floret mensibus Augusto Septembri.
IV. Idus Augusti in Anses , quod est praedium
RR. Ρ. Cisterciensium iuribus obnoxium, nuperrime elegantis structurae templo illustre redditum, interquievimus, at-.que inde III Idus ad Mon transivimus. In udis circa hoc oppi-