장음표시 사용
121쪽
eos ab imperitis alachos vocitari coepisse. Sed haec Chis similia historici inquirunt. Quicumque provinciae sunt indigenae ii proceri plerumque sunt incrementi, corpore nec obeso nec rursus
macerrimo, sed tamen macro viciniore Vestitus viris ab illo Hungarorum parum diversus, aestate plerumque lineus, imdusio fere ad genua pertinente, atque ad lumbos ona adstricto, cui laneam brevem, raro candidam, saepitI1 me fuscam,& quasi adusti coloris tunicam, rubeo , aut Geruleo marginatam superinduunt , quotiescumque decentius vestiuntur. Barbam nullus, mystaces plurimi alunt. Capillum retro religant, neque unquam neglectum habent Caput integunt pan-neo quodam operimenti genere coni truncati, aut semita elli-ptoidis cava figura rubet, vel coerulei coloris. Nec minus foeminarum lineus est vestitus, praeter lanea Varii coloris, plerumque Virgata semicinctia , quae bina semper deferunt ante retro intectae, quasi si togae supplere velint. Caput linteo non integunt solum , sed obVolvunt, sola facie conspicua. Cum ornatius induuntur, corpori nigram sine manicis tunicam, pedibus lanea diversis coloribus varia tibialia aptant. Sed capitis praecipuus est ornatus, praeprimis puellis, quibus rubeum rotundae formae capitis ornamentum potius, quam integumentum pro velo est. Insigne illis est, crinem dentibus 3 anima-
122쪽
animalium,' plurimis diverse figurae, colorisque lamellis e
taenia pendulis discriminare , libeamque, quam dixi, Vittam, collum , atque aures ornare. Hieme Viri aeque, ac mulieres pelliti sunt. Quorum regio montana est, ii quondam raras inter se iunctas sedes habebant, habitationibus diversi, discretique.
Sed hodie vicos nostrum in morem locant connexis aedificiis, curantibus id possessionum dominis, ut publicae non minus, quam PriVatae colonorum securitati consultum sit, cui quo magis prospectum esset, in praecipuo cujusvis pagi foro sedicula posita esst, in quam in vasta tempestate correpere possint, qui nocte excubias agunt, quas Coloni inter se partiuntur, pluribus in singulas noctes deputatis , ut numerum faciant. Domos a solo attollunt, struuntque e perquadratis, dolatis tignis, integuntque plerumque assulis, raro ad tecta stramentorum usu Fumarium ipsum materiatum faciunt, exaltantque in formam turris, exornant. Intus Omnia terra oblinunt, poliuntque, postremo calce percurrunt, ut candidentur Calcem non a calcariis emunt, sed ipsi in usus coquunt , obvia ad eam ubique materia. Est autem fornacis haec constructio Sepem erigunt rotundo ambitu ita ut locum claudatri hanc alio rursum sepimento , relidio intervallo, circumveniunt inter duas sepe , quod interVacat, argilla explent.
123쪽
explent. In caVum machinae lapides ingerunt, sed ita, ut eos a fundo in formam camerae disponant, sub qua ignem accendunt, aditu per solum follione patefacto. ab X. l. 3. Domus forma longa est, front: media retracta, ubi porticus
est. In eum ternae ortae Patent, una a medio, qua in cul, nam, atque ex ea hinc in promptuarium , inde in conclave
patris familias intratur duae aliae ab utroque prominente latere, quorum alterum recipiendo cuicumque advenae hospiti aptatum est , alterum Cenaculo, quod universae familiae commune est, convenientibus in id domesticis viris, mulieribusque ad conficienda opera, quaecumque domi sive interdiu, sive ad lucubrationes Vesipertinas fieri possunt. Id etiam solum est, in quod hibernis mensibus, igne in fornace cremto, calorem inferri patiuntur; nam noctes in frigido tolerant. Si paterfamilia sive fratres , sive filios conjugatos habeat, secreto, intra eadem tamen septa, loco singulis conjugiis singula cubicula sedili at, in quae res suas conferre, ibi solis
habere queant. Interiora conclaVium sola mundities ornat c
ius gens omnis est studiosissima. Fundos sibi adtributos inter filiosfamilias numquam partiuntur, neque hi mortuo patre a se discedunt; propter quod vicena saepe coniugia eadem in domo cohabitantia in unam familiam coalescunt, iterumque sine querela conub
124쪽
vunt. Familiae communibus sustragiis praeficiunt , quem regendi scientia ceteris praecellere existimant, ueniorem resbina adpellant, qua in electione iudicio, commendation,
que mortui decetaris plurimum tribuunt; nec raro evenit, ut, qui aetate ceteris inferior est, audi oritate superior evadat. Eum omnes velut patrem observant, & velut superiorem Vexentur eumdem tamen, si aut rem familiarem segniter curet, aut pacem inter domesticos tueri nesciat, aut vitia contrahat, non raro destituunt, reluctantem etiam, interpe,
lato fundi domino, in ordinem redigunt. Senioris est Opera sive domestica, sive rustica subjectis imperare, quid in agro,
prato, Vinea, pomarioque faciundum, constituere; qui frictus in usus reponi, qui ad emtorem transferri debeant, dis cernere P quae quisque in commune contulerit, custodire, apteque, cum usus fuerit, rursum depromeres aes alienum, si quod necessitate contractum sit, expungere quae regi, domino, militi debentur, tempestive praestare; escam familiae, lanam in vestimenta proVidere segnes admonere, opera facientibus sepe intervenire , peccantes plectere,o vel DXime, ne quid peccetur, caVere. In ea tot curarum turba , ne quid minus recte administretur, aliquos e familiaribus nonnumquam etiam omnes in consilio habet, cum quid consulere vult quod Dominicis plerumque diebus sublata menctfit
125쪽
sit quo etiam tempore suum cuique opus in septenos sere dies imperatur. Non dissimilis est ordinatio inter mulieres Ouaecumque domus gubernatrix , ac materfamilias esse iubetur , ea labores inter mulieres partitur, e quibus per Vices ad parandos cibos, coquendum panem mulgenda boves c. sibi adscisicit, cuius etiam est curare, ne quid prolibus domi foris pecorum pastoribus desit. Sed praecipua mulierum cura est vestitum sibi, marito, prolibusque, inqui in familia viduati sint, parare. Nam in vestitum nihil e communi peculio
consertur, excepta lana, quam plerumque ab Xteris mercari coguntur. De lino autem Curare, ad foeminas non communiter omnes, sed singulas pertinet, propter quod etiam singulis pars agri in lini sementem conceditur, quanta privatis cuiusvis necessitatibus congruere Videtur. Mensa omnes communi utuntur, sed alii post alios. Primi accumbunt viri his satiatis succedunt mulieres postremis prolibus cibi infestantur. Si quis aut hospes invitatus, aut peregre adveniens in domum receptus sit , et hospitali in conclavi convivium adparatur , plerumque nullo , praeter semiliae seniorem , ass1dente. Ad somnum se comparanti hospiti, priusquam exuitur, una mulierum pedes calida lavat, linteoque abstergit. Quicumque adolescentiam Xcessere, fere
126쪽
in lecto non sine plumeis culcitis , stragulisque euhant iuventus dura in humo, subjedio sive linteo, sive veste, sternitur, ut corpus a teneris duretur. Est autem omnis gens hospitalitati laude praecipua, sereque in eam convenit, quod Tacitus de Germanis tradidit Convictibus, ta hospitiis non alia gens e sivis indulget.
Quemcumque mortalium arcere tecto , nefas habetur, pro fortuna quisque apparatis prιlis excipit. Cum defecere , quae adparentur, Penuriam Patienter tolerant, quoad messis horreis, vindemia cellis illata est, rursumque epulas redintegrant. Ciborum non magna arietas aestate plurimum hortensibus, diversis e farina cibis sustinentur hieme carnibus, praecipue suillis quamquam, si est multitudo brassicae capitatae, non minimam partem cibariorum per hiemem rustici vindicant, foliis ejus tenuiter sectis, suoque in iure fermentatis. Nec minus cucurbitae eorum cibaria adJuvant. Eas deraso cortice cum aqua coquunt,' cum emollitae sunt, cremore lactis condiunt. arumdem pulpamen in longas lamellas sectum, atque vel fermentatum, Vel sole siccatum, in seros usus reponunt. Quaecumque e farina sive e tritico , sive eZea Mays extrita conficiunt, ea fere cum lacte concoqui Mtiuntur saepe autem solo lardo liquato perfundunt. In condimen
127쪽
dimentis frequens nucis iuglandis minutim obtritae usus R. Die Nativitati Domini sacro nullus est , qui non suem sive aniculum, sive nefrendem, non in partes sectum, sed int grum, igni assum, mensae suae inferri curet neque negligunt partem aliquam ex eo recisam vel fundi domino, si in vicino
habitet, vel sacrorum administro mittere. Ad potum vinum, magis autem exaltatum e pruni liquorem adprobandi quorum, si desint, defeetu sola aqua supplet.
Labores virorum a peracta bruma in serum autumnum agrarii sunt. Hieme, praeter quotidianam pecorum cinrationem, in eo fere occupantur, ut aedificia, sepesque, instrumenta , sive quae in opere laboraverint, refecta, sive quae caries, vetustasque inutilia fecerit, novis, recentibusque suppleta habeant. Neque enim rusticorum quispiam est, qui currus Vehicula, aratra, quaecumque sunt lignea imstrumenta, a lignariis potiu emere , quam ipse sibi facere velit. Nec indecorum existimant tibialia, digitaliaque e laneis
filis contexere, quandocumque ab alio opere vacui sunt Iu- Ventus aestate pecora ad pastum exeuntia sequitur manibus numquam ab opere vacuis, cum eas potius aut fila ducendo ,
aut textum quodcumque faciendo distentas habeat. Non alibi negotiosiores esse mulieres arbitramur, quam in Sclavonia Praeterquam enim, quod in operum rusticorum: a Pa.
128쪽
partem a viris advocentur, domumque, familiam administrandam habeant , totius praeterea lanei, lineique vestitus illarum est procuratio. Idcirco quibusvis gravioribus operibusnetrinam interponunt, subseciva quaevis tempora studiose consectantur, ut suum filorum pensium absolvant, raro Vel in plateas publicas sine colo lateri adhaerente prodeuntes, que, si forte a puteo reduces laeva urceum portent, deXtrama fuso abstinentes. Neque contentae fila ducere , etiam te trinam ipse faciunt, textilia quaevis e lino, lanaque opera rudi in machina non rudi manu perficientes. inctoriam etiam sibi vindicant, exercentque felici succesti, sed nulla sive materiarum tincturis idonearum , sive colorum varietate, solis fere , quos primos dicere itemus , contentae. Ad rubeum utuntur radicibus rubia in pulverem contusis , atque cum aqua coctis , sed ita, ut numquam inservescat, addito plerumque modico ligni rasili decocto , ut color inclarescat. Cum lanam inficere volunt, eam in aquam ab igne calentem pariter cum rubia indunt, componuntque ita, ut jus lanae superveniat, et tres dies, noctesque super leni semper igne
esse patiuntur, saepius eam rudicula versantes, atque a fundo commoventes. Cum colorem combibit, exemtam e balneo lanam intorquent, componuntque per fasices in sicco ,
mundo lintre, quoad ius, e quo exivit, subjectis lignis infer
129쪽
veas. In id deinde singulos fasciculos, sed retortos, modice immergunt, rursumque exemtos in lintre sternunt, atque illico cinere e crematis vitium sarmentis residuo conspergunt, ut penetrentur, obruuntque fervente rubiae iure , in quo foliis iuglandis obtectos aliquot adhuc horis servant. Postealiquida in aqua lavant, siccantque, habent ad usus paratos. Prius autem, quam tingunt, lanam praeparant, ut colo rem adprehendat; apropter eam in calida , ad quam secatinum fermentum Us id adpellant hit alumen minute obtrituni addunt, per octonos dies macerant , quoad luteum ex ea colorem trahat. Rubiam tinctoriam coloni plerumque ipsi colunt. Non multum dissimilis est ratio, qua lanam flavo tingunt, nisi quod in ea tincturae paranda fermento abstinent, balneo ex alumine, Male communi parato Ad flavum colorem praecipua illis est genis tinctoria, non florum solum panicula, sed etiam foliis, caudice ad ingendum utilis. amin minutas particulas concisiam , posteaquam noctem unam in aqua maceraverint , subdito igne coquunt, quoad candi- detur, quod est eius maturitatis signum. Dum infervet adhuc, lanam eo immergunt, tenentque non diutius, quam sat sit, ut Ovum percoquatur, illicoque exemtam in lixivium quocumque cinere paratum, sed purum liquidumque com
130쪽
serunt, nec diutius, quam in colorato iure servant. Tum intorquent, ut humorem dimittat, siccantque sine lotura. Est illis etiam non infrequens corticis pyri silvestris foliorumque betulae albae, amygdali persicae ad luteum colorem usus. Viridem e flavo , caeruleoque contemperant, quem postremum ex fatide non sua, sed emta habent Atro inficiunt cortice fraxini excelsioris cum scobe ferri vitriolo concocto.
Linum crebro aqua conspersum in sole candidant, neque coloribus tingunt. Si qua tamen estis varia placeat, eam acu pingunt, ossypini filis omnem colorum ariet tem praebentibus. Haec cum certa fide teneamus, immerito otium, laborisque taedium in gente Sclavonum universe reprehendi existimamus, in qua mulieres quidem fere magis , quam vires ferant, occupari indubium est, viros autem , si quando ab opere Vacantes reperiantur, labori non fuga, sed inopia Mcare satis certo constat ; quod tenuis cuivis familiae adtributus agellus plurimorum, in eius cultum manus conserentium, Virorum operam non exposcat, quin abnuat etiam. Quid faciant consumtis in agro vinea laboribus in regione, in qua occupationes hominibus magis optare , quam reperiroeliceat, fereque rebus , quas dissicili labore pepererint, em